[1131.1.1]
Anno millesimo centesimo trigesimo primo Dominicae Incarnationis, mense Martio.
[1131.1.2] Diebus non multis evolutis, predictus Beneventus
cum sequacibus suis octavo die intrante mensis Maii, armis acceptis, Beneventum
ingrediuntur et domum ipsius Dauferii Basaforte ascendunt, ibique audaci animo
permanserunt. [1131.1.3] Miserunt itaque amicis suis ut,
ipsis in plateam propalatis, unanimiter subveniant, et de adversariis suis
accipiant ultionem, quorum consilio de civitate expulsi fuerant: nec mora,
predictus Beneventus et eius sequaces ceperunt viriliter gladiis lapidibusque
debellari. [1131.1.4] Audiens igitur predictus Crescentius
rector, sic eos audacter civitatem fuisse ingressos, turbatus animo et valde
admirans campanam palatii pulsari precepit, quatenus omnes sui fautores cursu
rapido ad eos eiciendos festinent. [1131.1.5] Quid plura?
Armis eductis, ad domum Dauferii Basaforte descendunt et viriliter defendere
conantur, ne sic civitas ab eorum invasione turbetur.
[1131.1.6] Beneventus autem et socii eius amicorum suorum
auxilium non adesse aspiciens, domum illam Dauferii ascendunt et per domos
alias diffugientes, et plateas, de civitate exeunt et de manibus persequentium
incolumes evaserunt; et eis sic fugientibus, domum predicti Dauferii et
aliorum, qui eis consenserant, prostraverunt. [1131.1.7] Ab
illo autem die discordia multa et inaudita inter concives orta est.
[1131.1.8] Persicus interea et Roffridus iudices timore
inimicorum coacti civitatem Beneventanam ingredi non audebant; tandem
cognoscentes predictum Anacletum Capuanam civitatem applicuisse, ut Romam
reverteretur, habito consilio, civitatem ipsam Capuanam audacter ingrediuntur.
[1131.1.9] Inde Robertum principem, tunc Anacleti fidelem,
suppliciter precantur, ut eius intercessione amorem Anacleti invenire mereantur,
et licentiam ad possessiones suas remeandi; Robertus itaque princeps, nec mora,
Anacletum adiit et eum pro dilectione illorum invenienda pulsavit. [1131.1.10]
Quid multis? Petitionibus principis Anacletus favens, literis datis, licentiam
redeundi et secure habitandi in civitatem eis largitur. [1131.1.11]
Qui vero redeuntes ad portam Sancti Laurentii pervenerunt disponentes ad
propria fronte libera, sicut ab Anacleto acceperant, reverti; sed turba
inimicorum copiosa simul cum predicto Crescentio insurgens credeliter, ne
introirent, minatur. [1131.1.12] Ipsi vero proterviam eorum
et minarum copiam sentientes, salutis consilium arripiunt et ad predictum sunt
reversi Anacletum, qui adhuc Capuae morabatur; continuo pedibus eius prostrati
omnia, quae dicta quaeque facta super se fuerant, e vestigio retulerunt;
Anacletus igitur super hoc iratus cepit contra Beneventanos mirabiliter minari.
[1131.1.13] Tandem ex consulto principis eos ad civitatem
remisit, dans eis cardinalem suum ut, eo viso et audito, fidem darent, eosque
pacifice ad propria reverti eorum permitterent: venerunt itaque, et predicto
cardinale audito omnique deposito furore, cum civibus cives ipsi permanserunt.
[1131.2.1] Interea prefatus Rolpoto amicorum suorum fretus
auxilio die noctuque nova semper consilia et conventicula super prefato
Crescentio et eius conspiratoribus palam quandoque, privatim aliquando,
adinveniebat. [1131.2.2] Tractabat quidem
Rolpoto et de Crescentio et eius consentaneis ultionis penam accipere,
reminiscens doloris, et captivitatis simulque horti sui venditionis, et
qualiter sexaginta romanatos per eos perdidisset.
[1131.2.3] Predictus autem Crescentius Rolpotonis illius et
eius amicorum murmur et minarum terrores deprehendens de palatio curiae
descendit et apud monasterium Sanctae Sophiae permansit.
[1131.2.4] Relatum quidem ei fuerat quod, sicut predictus
Guidelmus rector, ita et ipse in palatio trucidari disponebatur; qui vero
ferociam talem et mortis asperitatem devitans, quasi securus infra ipsius
monasterii claustra manebat. [1131.2.5] Amici igitur ipsius
Crescentii et prefati iudices ad eum animose conveniunt et eum hortantur, ut ad
palatium revertatur et curiae statum simul cum eis obtineat. [1131.2.6]
Ipse vero Crescentius hortationibus eorum et monitis nullo voluit modo favere:
per amicos re vera suos sepe ei referebatur quod, si palatium reverteretur,
membratim eum divideret morte inopinata. [1131.2.7] Unde,
ut prediximus, Crescentius ipse minas illorum et terrores devitans, infra iddem
monasterium usque ad festivitatem sancti Angeli, quae tertio kalendas Octobris
colitur, moratus est. [1131.2.8] Cernens preterea predictus
Crescentius rector Rolpotonem illum et eius auxiliarios die noctuque minarum
terrores et convicia super se exercere et evidenter super eum velle insurgere,
cepit cum fautoribus suis studiose tractare, qualiter tanti veneni mortiferi
flammas posset extinguere. [1131.2.9] Predictus interea
Rolpoto horis omnibus minabatur, quod si Crescentius ipse sexaginta romanatos,
quos Anacletus ei abstulerat, ei non redidisset, remota omni caligine, de
corpore eius inauditam sumeret ultionem. [1131.2.10]
Advocans igitur predictus Crescentius suos omnes fautores cepit cum eis agere,
quid super hoc esset faciendum: pars quippe eius amicorum diligenter, et dolo
remoto, Crescentium illum hortatur et monet, ut illos sexaginta romanatos de
curiae regalibus predicto rederet Rolpotoni, quatenus vel sic a tanta ruina et
timoris tempestate secure possent permanere. [1131.2.11] Ad
haec Crescentius ipse coram eis aiebat, romanatos ipsos ei redere dubitaret,
precipue cum Anacletus ille in scriniis suis pecuniam illam detulisset; unde
timens asserebat, quod si pecuniam illam sine Anacleti consilio rederet, procul
dubio eius incurreret furorem. [1131.2.12] Dum haec et alia
Beneventi geruntur, Crescentius ipse legatum suum ad Anacletum direxit,
notificans omnia, quae ei acciderant, et qualiter pro pecunia Rolpotoni ablata
ipse cum amicis suis mortem cotidie expectaret; insuper pro ipsius Rolpotonis
timore de palatio descendisset et infra Sanctae Sophiae cenobium permansisset:
[1131.2.13] "Nunc vero et de pecuniae illius reditione
et de ceteris, quae ad vos misimus, quid sit agendum, nobis remittatis". [1131.2.14]
Predictus itaque Anacletus huiusmodi sinistrum accipiens legatum, dolore cordis
turbatus vocari fecit quosdam suorum amicorum et cum eis, quid facto opus
esset, tractavit. [1131.2.15] Quaedam vero pars eius
amicorum, ut rederetur pecunia, pro qua rector eius et civitas turbata
trepidabat, confirmavit. [1131.2.16] Sed Anacletus, ut erat
viperei cordis, eorum deiecit consilium et Crescentio delegavit, pecuniam illam
non redere: vita enim comite, ipse Beneventum veniret et tempestatis huius
turbinem ad portum perduceret salutis. [1131.2.17] Reversus
igitur ab Anacleto legatus literas haec omnia continentes prefato dedit
Crescentio, qui magis magisque confisus literarum continentias adimplevit.
[1131.2.18] Audiens autem prefatus Rolpoto Anacletum sic
precipientem et Crescentium redere dubitantem, cepit ferventius inflammari et
cum Roberto principe Capuanorum et Rainulpho comite meditari, qualiter de Crescentio
rectore et eius amicis, qui causa perditionis eius fuerant, ulciscatur; quod
postea rei probavit eventus. [1131.2.19] His et aliis
conflictationibus inter se habitis, et pro multis antiquis inimicitiarum
generibus, quae ad memoriam ducebantur, concordia illa ad fructum
tranquillitatis perduci non potuit. [1131.2.20]
Prefatus igitur princeps et comes Rainulphus Rolpotonis illius dulcia audientes
colloquia et aureas argenteasque pollicitationes, sacramentis communibus
iuraverunt, cum res et tempus expostularet, sibi adinvicem subvenirent.
[1131.3.1] Sed ne tempus tarditatis me apprehendat
describendi, ad ea, quae necessaria imminent et oportuna videntur, succincte
festinemus. [1131.3.2] In subsequenti igitur tractatu, vita
comite, describemus, qualiter predictus Crescentius cum predictis iudicibus,
aliisque eorum amicis et alii fere quatringenti, tali inventa occasione, de
civitate fuerunt exulati. [1131.3.3] Plura etenim veritate
munita, et quae ipse viderim, omni remota dubietate, si sigillatim describere
vellem, et tempus deficeret et ego, licet incultus, sub tanti laboris sudore
defessus succumberem. [1131.3.4] Nihil etenim lectoribus et
audientibus proderit mendacia proferre, et vanitate repleta, cum tot, ut
predixi, vera habeantur quae, Domino favente, ad posteritatis memoriam ducere
curamus.
|