[1132.1.1]
Anno igitur millesimo centesimo trigesimo secundo Dominicae Incarnationis,
mense Martio, nona indictione. [1132.1.2] Luna splendorem
ortus sui derelinquens in sanguinis colorem conversa est, quam nos aspicientes,
prodigium fore credidimus.
[1132.2.1]
Hoc anno, predictus Anacletus venit Salernum.
[1132.3.1] Eodem anno, prefatus rex Rogerius videns
Tancridum de Conversano, virum utique prudentem et animosum, rebellem sibi et
resistentem, consilio habito, exercitum congregavit, et super castrum Brindisii
eiusdem Tancridi festinavit et illud terra marique obsedit; sicque mirabiliter
expugnatum suae illud obtinuit potestati. [1132.3.2] Et his
actis, super civitatem Barensem, exercitu convocato, festinavit; nec mora, civitatem
illam diversis cepit expugnare machinationibus: per quindecim vero dies civitas
illa obsessa et expugnata est. [1132.3.3] Tandem, civium
Barensium traditione manifestata, civitas ipsa ad regis potestatem tradita est;
et civitate ipsa sic comprehensa, Grimoaldus princeps, vir valde mirabilis et
bellicosi spiritus, a quibusdam concivibus captus est et ad regis potestatem
perductus; quem rex ipse confestim captivum cum uxore sua et filiis apud
Siciliam mandavit; sicque totam Apuliam suae subegit potestati.
[1132.4.1] His ita peractis, minabatur rex ipse principem
Robertum et Rainulphum comitem exheredare. [1132.4.2] Eodem
anno, rex prefatus deprehendens comitem ipsum Rainulphum convicia multa et
afflictiones Matildi uxori suae inferre, eiusdem regis sorori, quam, ultra quam
credi potest, diligebat, consilio habito, ipsam suam sororem vocari mandavit,
quam honeste accipiens eam dulcibus colloquiis consolatur, et eam Siciliam
mandavit. [1132.4.3] Hoc anno, rex ipse predictum principem
et comitem Rainulphum cum ducentis militibus ad auxilium predicti Anacleti
Romam delegavit; et eis euntibus, sicut predixi, uxorem iam dicti comitis, et
filium et civitatem Abellinum ei abstulit. [1132.4.4] Cum
autem princeps et comes Roma reverterentur, turbati animo et dolore immenso
percussi mirabantur, qualiter rex ipse uxorem eius abstulisset. [1132.4.5]
Precipue tamen comes Rainulphus, cuius uxor carissima, et filius, sic ablata
fuisset, palam quandoque, privatim aliquando, lacrimis conquerebatur
manantibus, iniuste coniugem et filium perdidisse; inde per se ipsos et amicos
eorum predictum Anacletum rogaverunt, ut a rege Rogerio impetraret redi filium
et uxorem. [1132.4.6] Anacletus igitur regem per nuntios
deprecatur, ut uxorem comiti rederet, et filium; quod obtinere non potuit; unde
comes ille dolore accensus ultionis tempora rogabat.
[1132.5.1] Quid multa? Cum predicto principe, et magistro
militum Neapolitanorum et aliis amicis alligatus cum duobus milibus equitum et
peditum multitudine propalatus exivit; exivit quidem letanti animo et
intrepidus, et morti primum succumbere desiderabat, quam exheredatus ab illo
aliena peteret et incognitas partes adiret. [1132.5.2]
Famam vero Barensis civitatis, et Grimoaldi principis et Tancridi, quos olim
dilexerat, ante oculos ferens, et qualiter eos malis afflixerat, mori gladio
orabat, et ense deficere, quam tali tantaque regis potestate colla ligare. [1132.5.3]
Nec mora, princeps ille et comes, ut fati sumus, cum duobus milibus equitum et
peditum armatorum magnitudine innumera pugnaturus et defensurus a regis
proposito, in planitiem Montis Sarcli castrametati sunt; celorum quidem regem
suppliciter precantur, ut celesti accincti auxilio minas regis et timorem
evadere possint. [1132.5.4] Cotidie comes ille suos
lacrimando oratur et monet, quatenus solius Dei fiduciam habentes timorem
abiciant et terrorem deponant: [1132.5.5] "Gloriosius
quidem toto mundo narrabitur nos, in iustitia confidentes et propria tuentes,
mori primum in ore gladii, quam alienas manus nobis viventibus nostra invadere
et de civibus delicatis peregrinos efficere!". [1132.5.6]
Vox itaque omnium una efficitur, et ad illorum petitiones vertuntur; sicque die
noctuque invigilantes celestem victoriam invocabant.
[1132.6.1] Cumque, ut supra diximus, rex Rogerius civitatem
Barensem suae subiugasset potestati, et Tancridum de Conversano a totius
Apuliae finibus expulisset, exercitu viriliter acriusque congregato, circa
Beneventanos fines advenit; continuo in planitiem pontis Sancti Valentini, civitati
proximam, rex ipse tertio decimo die mensis Iulii intrante castrametatus est. [1132.6.2]
Deinde, consilio accepto, legatos Roberto principi Capuano et comiti Rainulpho
mandavit, ut iustitiam sibi ex multis variisque querimoniis consequatur. [1132.6.3]
Princeps autem, nuntiis auditis, in conspectu omnium suorum taliter respondit:
[1132.6.4] "Sciat re vera rex vester, quem dicitis,
quoniam nullo modo ei iustitiam faciemus, donec comiti Rainulpho uxorem et
filium restaurabit; super etiam civitatem Abellinum et castrum, quod sibi
abstulit, in eius potestate largietur". [1132.6.5] Et
legatis illis revertentibus, princeps ille universos suos milites tria milia
fere numero et quadraginta milia peditum armatorum, quos rogaverat, congregari
mandavit, quatenus ad tale tantumque negotium viribus totis parati
invigilarent, et taliter, oratione incepta, discreta et diligenti cura
alloquitur: [1132.6.6] "Certissimum, domini et
fratres, agnovimus vos pro libertate vestra augenda domos, uxores, filiosque
vestros et universa bona dimisisse, et armis solummodo vestris acceptis, solam
Dei salvatoris misericordiam invocantes in medium convenisse. [1132.6.7]
Audistis etenim, et veritate perfecta accepimus, qualiter erga civitatem
Barensem gesserit, et quomodo talem tantumque Grimoaldum principem ab honoris
gloria turpiter afflictum exulaverit catenatum! [1132.6.8]
Tancridum vero et eius probitatem quid memorem? [1132.6.9]
Vos ipsi audistis, qualiter ei civitates omnes et oppida, dolo invento, eripuit
et transmarinas partes eum destinavit; Giffredum quoque comitem ad qualem
afflictionem civitatum suarum perduxerit, credimus vestram non latere
probitatem! [1132.6.10] Omnes namque potentes viros et
illorum divitias gutture aperto desiderat, et ne ei resistant, terratenus
sternit et in pulverem gloriam illorum sine aliqua manu pietatis inducit. [1132.6.11]
Heu nefas, et morte dignissimum, sic omnium nostrum gloriam sitibundo pectore
velle consumere, et gladio evaginato, sine misericordiae fonte nos omnes ad
mortis periculum destinare! [1132.6.12]
Succurrite itaque, viri fortissimi, et vobis, inquam, ipsis subvenite, et dum
tempus auxilii et consilii nobis superest, a tanti viri faucibus et potestate
effrenata liberari valeamus! [1132.6.13] Sola namque
salvatoris Dei fiducia in omni nostra manet dispositione et in vestris armis,
quae accepistis, omniumque bonorum amissione vestrorum consolatio vestra
inflammetur; consolandum quippe est, et in victoria habeatur, nos pro augenda
libertate sanguinem fundere et in alienas manus nullo modo pervenire. [1132.6.14]
Timorem itaque mortis abiciamus huiusmodi, et iustitiam defendentes unanimiter
moriamur, ut toto orbe terrarum fama nostrae virtutis inveniatur! [1132.6.15]
Rex celorum Dominus, fratres, iustitiam nostram inspiciet, et qui Machabeorum
orationes clamantium exaudivit, nostras dignetur accipere afflictiones. [1132.6.16]
Quid enim prodest, dilectissimi, turpiter in mundo isto manere et
afflictionibus subiacere, cum post multas miserias et pericula, quae nobis
succedunt, mors ex improviso orribilis accidit et calamitatibus nostris
divitiisque finem terminumque imponit? [1132.6.17]
Gloriosius igitur erit pro iustitia, quam speramus, deficere, quam gentis
nostrae mala videre et periculose exulati diem claudere extremum! [1132.6.18]
Notum preterea vestrae significamus fraternitati, ut pro securitate nobis
adinvicem data obsides filiorum nostrorum et consanguineorum ponamus; ponendum
quippe est et letanti animo faciendum, ut unusquisque nostrum securus, et
timore deposito, alter alteri fidem attribuat, et vigoris alacritatem". [1132.6.19]
Haec et his similia principe illo orante, unusquisque militum et peditum,
divina istigante clementia, petitionibus principis consentaneam dedere
concordiam; et sic sigillatim filios suos unusquisque baronum in principis
potestate obsidis loco largitus est.
[1132.7.1] Legati itaque regis a principe reversi e
vestigio cuncta eis iniuncta narraverunt; quibus auditis rex, consilio iterato
accepto, nuntios alios eidem principi legavit, ita continentes:
[1132.7.2] "Miramur valde super his, quae princeps
nobis destinavit; precipue cum eius suasionibus et legatis ego in partibus
istis modo advenerim, pollicens se nobis iustitiam de querimoniis nostris
facturum. [1132.7.3] Prestolamur itaque eius promissiones,
et die constituto in crastinum monemus illum ad iustitiam nobis sequendam;
deinde, vita comite, quid super his opus sit faciendum, tractabimus". [1132.7.4]
Princeps vero eadem regi remisit, quae et primum mandaverat.
[1132.7.5] Rex autem Rogerius dicta principis et comitis
audiens dolore multo accensus et quia, quod mente conceperat, aliter fieri
cognoscens, satis satisque turbatus est. [1132.7.6]
Continuo Crescentium cardinalem, Beneventanum rectorem, et Landulphum
Beneventanum archiepiscopum vocari mandavit, quatenus cum quibusdam sapientibus
civibus Beneventanis ad regem ipsum festinarent: et nuntio accepto, assumptis
secum Beneventanis iudicibus et triginta aliis probis viris, ad regem
festinaverunt. [1132.7.7] Rex itaque
diligenter eos et honeste accepit, deinde cunctis longe lateque confabulatus
est, ut eius amore et Anacleti fidelitate secum alligati et sacramentis
confederati guerram adversus principem Capuanum et comitem Rainulphum facerent:
promittebat ideo pacem civitati Beneventanae daturum, et Beneventanorum hereditates
a Normandorum servitute et tributis liberare. [1132.7.8]
Quid multa? Cardinalis exaudiens simul cum archiepiscopo et civibus
Benevantanis reversi sunt; nec mora, Beneventanorum non modicam partem
congregari precepit, quatenus super his, quae a rege acceperant,
consiliarentur. [1132.7.9] Pars autem populi precepto
cardinalis favens curiam Sacri palatii ascendit; deinde ordinem rei exponens,
et quid civitati pollicetur nominatus rex e vestigio aperiens, consilium ab eis
perscrutatus est; exposuit etiam, quoniam sine sacramentorum firmatione
negotium istud agere noluisset. [1132.7.10] Quid longius
moror? Petitio regis audita cursu rapido quibusdam complacuit Beneventanorum;
continuo in ipso Sacro palatio cives illi, qui convenerant, iudices primum
Ioannes, Persicus, Dauferius, Benedictus, Roffridus iuraverunt, non esse in
facto, consilio vel consensu, ut rex ille vitam vel corporis membra perdat aut
capiatur, et vivam et continuam guerram principi nominato et comiti faciant, et
alia quae in capitulari facto legebantur, salva tamen fidelitate Petri
Apostoli. [1132.7.11] Quibus ita peractis, cardinalis de
palatio descendit et per civitatem, quot inveniri studuit, sacramento eodem
alligavit. [1132.7.12] Cumque taliter a Beneventanis
iuratum esset, fama terribilis civitatem Beneventanam perculsit, et linguis
solutis vociferabantur alii, quibus sacramentum illud displicebat, quod
cardinalis Crescentius simul cum archiepiscopo Landulpho, et iudicibus
nominatis et Beneventanis quibusdam civitatem Beneventanam regi Rogerio dare
voluisset, et in eius potestate largiri; firmabant quoque uncias auri a rege
innumeras accepisse. [1132.7.13] Factum est autem, cum
taliter fama huiusmodi per civitatem ventilaretur, en subito, armis acceptis,
maxima civitatis turba in plateas exivit, et furore arrepto, super cardinalem
Crescentium insurgens in fugam illum perduxit. [1132.7.14]
Cardinalis autem timore coactus fugiendo deseruit et ad regem festinanter
acceleravit; nuntiavit itaque omnia, quae Beneventi acciderant, et qualiter in
eum, lapidibus armisque acceptis, insurrexisset turba civitatis.
[1132.7.15] Landulphus autem archiepiscopus sic cardinalem
fugientem aspiciens palatium episcopii ascendit et ibi timore coactus
morabatur. [1132.7.16] Quibus ita peractis, populus in unum
catervatus, armis eductis, palam vociferabantur, quod sacramenta regi Rogerio
noviter facta non observentur: [1132.7.17] "Nolumus
quidem sic regi alligari, et sacramentis astricti in expeditionibus suis cum
Siculis et Calabridibus Apulisque sole ardenti et sudore fatigati anelare.
[1132.7.18] In deliciis quidem positi et periculis
exercitalibus nunquam assueti, cum tali tantoque rege consortia minime
habeamus". [1132.7.19] His ita premissis, memoratus
princeps et comes Rainulphus, nuntiis acceptis, Beneventanis miserunt pacis
verba et securitatis dilectionem: [1132.7.20] "Notum
sit vobis, quoniam princeps et comes, et Rao de Fraineta et Ugo Infans,
sacramentis intervenientibus, dimittet in perpetuum Beneventanis omnes
fidantias et tributa, quae nobis solvere solebatis, dum tamen regi Rogerio
neque nobis auxiliamen tribuatis. [1132.7.21] Re vera
vestrum auxilium tempore isto accipere nolumus, civitati providentes, ne tali
occasione civitas Beneventana contrarietatem incurrat; volumus tamen securi
transire, et timore deposito, securiores manere".
[1132.7.22] Quid multa? Licet cardinali Crescentio
Beneventano rectori pactum illud displicuisset, tamen Beneventanis animo
libenti satis satisque complacuit. [1132.7.23] Princeps
itaque et comes Rainulphus, militibus accitis, ad pontem Maiorem venerunt et
coram Landulpho Beneventano antistite et turba multa Beneventanorum, sicut in
superiori tractavimus, simul et Rao de Fraineta et Ugo Infans iuraverunt. [1132.7.24]
Iuraverunt quoque Beato Petro fidelitatem et in scripto sigillato ordinem
convenientiae et sacramentorum firmitatem annotari iusserunt; per omnes
civitatis portas scriptum signatum de convenientia illa ad posteritatis memoriam
diligenti cura positum est.
[1132.8.1] Cumque talium sacramentorum et convenientiae cum
principe firmiter factae Rogerii regis aures fama tetigisset, ultra quam credi
potest admirans obstupuit et dolore cordis perculsus aiebat, quomodo civitas
Beneventana, cuius auxilium habere putabat, erga principis et comitis Rainulphi
dilectionem adhesisset. [1132.8.2] Re vera, sicut a multis
comperimus, non alia de causa regem illum circa Beneventanos fines venisse,
nisi ut Beneventanorum auxilio et virtute principem invaderet et eum in fugam
duceret desolatum. [1132.8.3] Unde a mentis proposito
decidens cogitationibus variis frangebatur assidue et, quod mente conceperat,
ad effectum non posse producere oculata fide cernebat:
[1132.8.4] "Quid igitur, ab exteris Siculisque
partibus huc adveni, cum in his, quae excogitaverim, fortuna volatili animo
defeci?".
[1132.9.1] Et tali fractus angustia
exercitum suum in partes divisit et quasi ad bellandum ducturus acies diversas
exercitus et manus armatorum instruxit. [1132.9.2]
Ipse vero rex, ut erat providi animi et cordis meticulosi, et ne ab inimicorum
cognosceretur instantia, quasi bellandi et resistendi adinvenit severitatem.
[1132.9.3] Nocte etenim insecuta
cubiculariis suis et sapientioribus consilii eius patefecit excessum, et
qualiter inde amovere desiderat, significavit. [1132.9.4]
Continuo clamari voce preconis iussit ut, vexillo eius viso, universus
exercitus, qua parte duceretur, consequatur. [1132.9.5]
Preconis itaque voce audita, timorem regis sentientes, prout poterant, parantur
ad proficiscendum; nec mora, cohortibus militaribus et peditum turmis divisis,
fugiendo potius quam resistendo castra inde amovere.
[1132.9.6] Deum quidem testor eternum, qui cordium occulta
cognoscit, remotio illa regis in fugam nocturnam timoremque ascribi poterit, et
memorari; et regem illum, cuius potentia celum hactenus verberabat, nocturnis
umbris insilire perdevia et cursu celeri festinare.
[1132.9.7] Mane autem facto, circa Salernitanos fines
applicuit ibique fatigatus, et aliquantisper deposito cordis timore, circa
fluenta montis Atrupaldi quievit. [1132.9.8] Octo vero dies
in planitiem pontis Sancti Valentini rex ille moratus est, et illo taliter ibi
morante, multa frumentorum confusio et ruina mobilium a suis peracta est.
[1132.10.1] Cumque taliter rex locum illum fugiendo
dimisisset, ad exercitum principis auditum est; confestim Rao de Fraineta,
caterva militum accita, post eum viriliter et animose insequitur; insequitur
eum dentibus frendens et ultionem de eo sitibundo pectore anelabat.
[1132.10.2] Novissime quosdam Sarracenorum regis, qui eum
sequebantur, Rao ipse agreditur, et eos capiens captivos secum perduxit; uni
vero eorum caput abscidi precepit, quod nomine gloriae ad principem delegavit;
princeps autem caput illud Capuam, ut fama laudis eius attolleretur, mandavit.
[1132.10.3] Rex autem Sarracenorum suorum stragem et
captivitatem audiens satis abundeque condoluit; minabatur insuper dolore
commotus ut, tempore ultionis accepto, vicem rederet pro acceptis.
[1132.10.4] Inde castra amovens ad castrum Nucerium valde
munitum, quod prefati Roberti principis erat, exercitu congregato, festinavit;
continuo, tubis sonantibus et tentoriis paratis, castellum illud Nucerium prope
muros et turres obsedit. [1132.10.5] Et eo acriter
circumquaque vallato, rex ipse Rogerius precepit pontem ligneum frangi, qui
super flumen Sarnum positus antiquitus erat, ubi Scafati cognominatur, et
fractum illum omnino de loco illo tolli et amoveri: dubitabat re vera, ne
princeps et comes Rainulphus hostium multimoda manu, audita obsidionis fama,
super eum irruentes sese affligerent. [1132.10.6] Securus
itaque rex ipse castellum illud Nucerium obsidebat et ex omni parte expugnatum
credebat suae obtinere voluntati. [1132.10.7] Princeps
igitur Robertus et comes Nucerium taliter obsessum sentientes, mente confusi
mirabiliter dolent et suos omnes convocantes cursu rapido ad liberandum concurrunt
Nucerium, quod obsessum audierant; festinant cito citissime victorem Dominum
invocantes, et gladio mori desiderant, primum quam a tanto capiantur invasore.
[1132.10.8] Et eis sic sitienter currentibus, ad prefati
fluminis Sarni oram castrametati sunt; continuo legatos explorandi destinant
inquirentes, utrum obsidio castelli, sicut audierant, vera haberetur; et
veritate inventa, tractare inter se ceperunt, quomodo obsidionem castri illius
virili animo liberarent. [1132.10.9] Novissime, invento
consilio, pontem ordinari et firmari fecerunt super predictum fluvium Sarnum
ut, vigore accepto, contra regis acies ad liberandam obsidionem expediti
accelerarent. [1132.10.10] Deinde, ponte illo superposito,
princeps ille et Comes milites cunctos armatos et peditum suorum copiosam
multitudinem transire die dominico, qui aderat, mandavit: quinto videlicet die
postquam castrum illud obsessum fuerat. [1132.10.11] Et eis
trans flumen euntibus, nec mora, princeps ipse salutifero usus consilio milites
suos mille rogatos in duas divisit cohortes; at comes Rainulphus, ut erat
sapientis animi, et ad quem doloris magnitudo et uxoris amissae dulcedo
spectabat, similiter equites suos mille numero et quingentos in quinque divisit
catervas; ducentos vero et quinquginta milites ad defendendum Nucerium
transmiserant, qui viriliter contra regem expugnabant.
[1132.10.12] Cumque, ut dictum est, ad preliandum taliter
princeps et comes parati instarent, subito ad regis aures fama eorum pervenit.
[1132.10.13] Quid multa? Preconis voce pulsatur, quatenus
omnis exercitus ad prelium armaretur; confestim, armis acceptis, armati coram
rege apparuere. [1132.10.14] Illico rex ipse, ut audivimus,
octo acies militum suorum et peditum pugnaturus divisit; quibus ita divisis,
adinvicem applicuerunt. [1132.10.15] Quantas lacrimas ab
utraque parte armatorum, lector, si adesses, aspiceres, victorem Deum
invocantes, ut iustitiam ex alto inspiciat et sanguinem innocentem liberaret!
[1132.10.16] En subito prima regis acies contra principis
cohortem insilivit, qui iuxta eorum potentiam defendendo pugnaverunt, et sic
adinvicem aliquantulum dimicatum est. [1132.10.17] Quibus
ita preliantibus, timor terribilis pedites principis et comitis ex improviso
invadit, et usque ad flumen nominatum terga vertentes fugierunt; multi vero per
pontem transeuntes evasere; alii namque mille, sicut nobis nuntiatum est,
pontem illum desiderantes in aquam fluvii ingrediuntur, evadere cogitantes:
animas suas in gurgite illo amiserunt, armis eorum bibulis aquis immersis.
[1132.10.18] Qualis igitur stridor luctusque morientium
accidit, quem si ex toto scribere voluissem, prius me tempus deserit, quam
copia recitandi! Sed redeamus ad causam. [1132.10.19]
Secunda itaque principis manus stragem tantam militum peditumque persentiens,
viribus animisque acceptis, ad principis intravit auxilium; regis quoque acies
ad regis iuvamen ex adverso positae incurrerunt; sicque, spatio interposito,
acriter duriterque decertaverunt. [1132.10.20] Re vera,
sicut ex ore narrantium qui interfuerunt, audivimus, sic instanti animo pars
regis preliabatur, quod principis acies, fuga iam inchoata, deficiebat ab
armis. [1132.10.21] Sed, divina providentia gubernante, in
cuius dispositione non fallitur, iustitiae partem, sicut nostrae fragilitati
apparuit, ex alto prospexit. [1132.10.22] Comes autem
Rainulphus, qui ex adverso positus erat, eventum pugnae iam fallentis
aspiciens, equis concitatis, quingentorum militum caterva stipatus regem
animose invadit: vigorem illico et constantiam principi pugnanti attribuit, et
clamoribus ad astra levatis, expugnabant; deinde secunda comitis acies
accurrit, et regem atrociter pugnantem aliquantisper impulsit.
[1132.10.23] Quid longius morer? Tertia eiusdem comitis
manus ardenti animo agitata fatigatos suos agnoscens, ex adverso exiens, sicut
leonis triduana fames dentibus exasperata, pervolat et in medio preliantium
intravit et sic, Domino auxiliante, in fugam et stragem rex ille conversus est.
[1132.10.24] En clamor populi pugnantis ad sidera tollitur,
regem fugientem significans suosque adhortans, ut sequantur quatenus, victoria
celitus concessa, de tali tantoque viro ulciscatur.
[1132.10.25] Rex autem volens militibus suis animositatem
constantiamque reparare, ne tali infortunio campum dimittant, cepit, hasta
accepta, obsistere, et suis fugientibus nomen suum manifestare: nihil etenim
manifestatio nominis profuit nihilque fugientibus auxilii accidit, cum iam
talis tantaque victoria ab excelso Salvatoris solio principi et comiti orta
est. [1132.10.26] Rex igitur sic suos, ultra quam credi
potest, fugientes aspiciens, hastam proicit: de sola fuga et vita custodienda
cogitabat, et equo mirabili, quem supersedebat, concitato, ut auditum est,
quatuor secum militibus adiunctis, fugiendo et mirabiliter lugendo evasit.
[1132.10.27] Sicque tanta ditatus angustia et mentis
calamitate circumquaque satiatus Salernitanam civitatem ad solis occasum introivit;
cives autem Salernitani sic eum fugientem sentientes, regem illum suscepere.
[1132.10.28] At comes Rainulphus milites armatos accipiens
prope civitatem ipsam regem illum fugientem insequitur; revertitur comes
intrepidus: audierat enim regem Salernum intravisse.
[1132.10.29] Et eo revertente simul cum principe, barones
regis viginti numero et septingentos milites preter multos alios, quos nominare
silentio dedimus, comprehendit; alios vero in fugam conversos et occisioni
positos crudeliter fore audivimus. [1132.10.30]
Quid plura? Totus regis exercitus militum peditumque in fugam, occisionem,
captivitatem perductus est. [1132.10.31] Auri vero copiam,
et argenti ineffabilem magnitudinem, et vasorum aureorum abundantiam, et
vestimentorum infinitas varietates, et equorum congregationes, et loricarum
densitatem cunctorumque mobilium, quae in victoria illa capta sunt, regem regum
testamur eternum, si universa et sigillatim describere vellem, prius in
scribendo deficerem, quam universa exararem. [1132.10.32]
Quid plura? Universa illa mobilium gloriosa magnitudo ad potestatem principis
et comitis pervenit; letatur itaque princeps et comes de tali triumpho celitus
concesso. [1132.10.33] Quibus omnibus ita peractis, fragor
victoriae et regis fugientis calamitas Apuliae partes, et Siciliae et totius
Italiae intonuit, et super inauditis occisionibus et regis terroribus valde
mirabatur: nemo quidem tempore isto viventium recordari potuerit talem
tantamque preliorum stragem infra Christianos accidisse.
[1132.10.34] Cum autem victoriae fama Beneventanam
civitatem tetigisset, en subito civitatis populus gaudio magno repletus ad episcopium
et monasterium Sanctae Sophiae iubilando convenit; ibique gratias Deo et Petro
apostolo, lacrimis manantibus, egit. [1132.10.35] Deinde,
cereorum magnorum frequentia et luminarium liquore accepto, cum clericis et
presbiteris catervatim ad Beati Bartholomei Apostoli basilicam et monasterium
Sanctae Sophiae vigilias et laudes solventes letabantur; letabatur quidem
gaudio ineffabili totius civitatis populus, ac si omnis illa victoria a
Beneventanis facta fuisset. [1132.10.36] Dies vero, quo
bellum illud factum est, in vigiliis beati Iacobi apostoli habebatur, octavo
videlicet kalendas Augusti.
[1132.11.1] Hoc anno, duodecimo die intrante mensis Augusti obiit
Landulphus Beneventanus archiepiscopus.
[1132.12.1] His ita gestis, predictus rex Rogerius,
consilio communicato, Apuliam descendit et apud civitatem Melfitanam diebus non
multis moratus est; continuo quosdam ex baronibus suis vocari mandavit, quos
valde precipiendo admonuit, quatenus in eius permanerent fidelitate et
dilectione. [1132.12.2] Mandavit etiam, ut iuxta eorum
vires a Tancridi de Conversano consortio caveant: oderat enim eum rex ipse
Rogerius odio mortifero, et sicut premisimus, a totius Apuliae finibus eum
depellere conatus est. [1132.12.3] Quibus peractis Salernum
repedavit, ibique procerum suorum frequentia magnificatus de inimicitiis
principis Capuani et comitis Rainulphi satis abundeque tractabat; consiliabatur
cotidie, qualiter eos vincere posset, quoniam quidem, sicut prediximus, ab eis
victum et in fugam conversum eorum virtute longe lateque audivimus.
[1132.13.1] Diebus preterea non multis evolutis, rex
prefatus Rogerius consilio cardinalis Crescentii, tunc Beneventani rectoris, et
aliorum Beneventanorum, sicut audivimus, civitatem Beneventanam depredatus est;
viros quidem, et mulieres et animalium multitudinem captivos apud Montem Fuscum
perduxit. [1132.13.2] Qualem, lector, si adesses, luctum
Beneventanorum audires et miratus lugeres, quoniam quidem civitas, securitate a
rege accepta, iugiter ad possessiones eorum et vineas, quia vindemiarum tempus
inerat, sine timoris aliqua dubietate exibat! [1132.13.3]
Die itaque ipso, cum talis depredationis crudelitas acta est, civitatis fere
totus populus, armis eductis, apud monasterium Sanctae Sophiae, ubi predictus
cardinalis morabatur, furore accepto, properavit.
[1132.13.4] Confestim eum ad prefatum regem, licet invitum,
transmittunt, quatenus cives a vinculis regis absolvat, et predam
Beneventanorum innumeram reducat: aiebat quidem, quoniam eius consilio et
fautorum suorum talis tantaque depredatio facta est.
[1132.13.5] Cardinalis igitur, nec mora, ad regem
festinavit; iurabat cardinalis ille sacramentorum verbis coram omnibus consilio
suo predam ipsam factam non fuisse: cardinalis itaque ad regem veniens nullo
modo impetrare potuit, ut multitudo illa depredationis et civium captivorum
rederetur. [1132.13.6] His ita decursis, iussit prefatus
rex, ut horis omnibus circa Beneventanam civitatem milites sui insilirent, et
quot cives inveniri possent, captivos ligarent.
[1132.14.1] Ipse autem rex, navigio parato, octavo die
mensis Decembris intrante, mare ingrediens ad Siciliae partes transfretavit.
[1132.14.2] Sed antequam rex ipse ad navigandum pararetur,
Bernardum de Fraineta, qui dominus erat de castello Balba, suasit, nuntiis
interiectis, ut castrum illud eius traderet potestati; quod et factum est.
[1132.14.3] Accepit itaque ab eo, sicut audivimus, centum
uncias auri; ipse vero Bernardus ad Salernitanam civitatem secessit; mandavit
continuo rex ille centum fere viros armatos ad castellum illud muniendum.
[1132.14.4] Rao igitur de Fraineta, qui erat dominus
prefati Bernardi, a quo castrum illud tenuerat, dolore cordis perculsus
castelli illius perditionem deprehendens, Beneventum venit, et diligenter eos
precatur, quatenus ei subveniant et celeri cursu festinent; deinde principem
Robertum Capuanum et comitem Rainulphum adivit eosque hortatur, ut ad eius
auxilium veniant. [1132.14.5] Princeps illico et comes
prefati simul cum Beneventanis ad obsidendum castrum illud totis viribus
festinaverunt, ibique lignorum machinas ad turrim illam destruendam citissime
componunt. [1132.14.6] Custodes autem, qui turrim illam
observabant, nihil omnino eorum, quae inferebantur, metuebant: milites vero
regis et pedites in conspectu principis et Beneventanorum castrum illud securi
intrabant, arma quoque et cuncta eis necessaria coram omnibus deferebant.
[1132.14.7] Princeps itaque talem tantamque eorum
constantiam et animorum alacritatem aspiciens castra sua inde amovit, et
civitatem Capuanam ingressus est; comes autem Rainulphus et Rao de Fraineta
dolore cordis turbati similiter cum Beneventanorum cetu, qui aderat, ad propria
reversi sunt. [1132.14.8] Machinas quidem lignorum, quas
Rao de Fraineta ad obsidionem illam duci fecerat, timore interveniente,
dimisere. [1132.14.9] Confestim viri de turre illa
exeuntes machinas illas coram omnibus capiunt et letanti animo eas introducunt;
sicque castellum illud dimissum est, et sub regis potestate magis magisque
alligatur.
[1132.15.1] Per iddem tempus pars quaedam Beneventanae
civitatis, consilio habito, dominum Girardum cardinalem presbiterum, qui cum
domino papa Innocentio aderat, in civitatem Beneventi introduxerunt: firmabat
enim pars ipsa civitatis partem Innocentii papae tenendam fore; Anacleti vero
electionem contra canones fore, et iniquam. [1132.15.2] Statuunt
itaque prefatum Girardum cardinalem rectorem Beneventanorum ad Romanae
Ecclesiae et eiusdem domini papae fidelitatem, mense Novembri mediante.
[1132.15.3] Alio autem die post eius adventum in Sacro
Beneventano palatio coram Beneventanorum cetu, qui convenerat, tradidit
comestabiliae honorem et potestatem Rolpotoni de Sancto Eustasio; qui vero
taliter ordinatus cepit simul cum cardinali illo curiae statum regere et
iustitiae vigorem unicuique dispartiri. [1132.15.4] Milites
denique et servientes rogavit, ut civitati subveniant et contra regis milites,
civitatis inimicos, insurgant; sicque de guerra civitatis studiosus mirabiliter
apparuit. [1132.15.5] Comestabulus autem Montis Fusci a
rege ibi ordinatus, ut Beneventanae civitati timorem induceret, precepit vineas
omnes et possessiones Beneventanorum igne ferroque divastari; quod et factum
est. [1132.15.6] Prefatus igitur Rolpoto Beneventanus
comestabulus tantam aspiciens contra civitatem adversitatem assidue insurgere,
vicem redens pro acceptis, haud mora, civitatis partes preconis voce commovit
ut, armis eductis, unusquisque ad ecclesiam Sancti Martiani conveniat.
[1132.15.7] Qui vero preceptis eius faventes simul cum
Rainulpho comite, qui cum trecentis advenerat militibus, super castellum
Farnitum, quod erat Raonis Pinella, ultimo die stante mensis Ianuarii adivit.
[1132.15.8] Quid multa? Tota rusticorum habitatio igne
ferroque consumitur; deinde tota eadem manus habitantium utriusque sexus et
etatis in timorem fugamque conversa bona sua dimisit; sicque a civibus viri
multi et mulieres parvulique dispoliati sunt, et depredati: mobilia vero
illorum innumera et animalia in oppido illo inventa sunt; dominus autem castri
illius captivus perducitur; et his actis, ad propria Beneventani die ipso
vertuntur. [1132.15.9] Alia autem die insurgente,
simul cum prefato comite civium multitudo ad castellum, quod Pesclum nominatur,
properavit. Robertus itaque de la Marca, cuius castellum illud erat, viros
armatos centum fere intromisit. [1132.15.10] Prefatus autem
Rolpoto comestabulus constantiam illorum aspiciens ad civitatem Beneventanam
repedavit, et sic castellum illud a Beneventanis dimittitur; deinde securiter
et illesum permansit.
[1132.16.1] His ita peractis, Rogerius comes, Iordani
comitis filius, qui in captione comitis Rainulphi tenebatur, ex quo predictus
rex Rogerius, sicut in superiori tractatu dictum est, in fugam conversus fuit,
consilio amicorum suorum accepto, sacramento firmavit, ut principis Capuani, et
ipsius comitis Rainulphi, et civitatis Beneventanae fidelitatem teneat, et
contra iam dictum regem iugiter adversetur; idipsum Robertus de la Marca, et
Bartholomeus de Petra Pulcina aliique milites iuraverunt.
|