[1133.1.1]
Anno millesimo centesimo trigesimo tertio Dominicae Incarnationis.
[1133.1.2] His ita peractis, Tancridus de Conversano, vir
valde bellicosus et prudentis animi, simul cum comite Rainulpho et aliis
baronibus Apuliae, consilio salutis accepto, mille fere milites et peditum
multitudinem copiosam rogavit, et civitatem Venusiam supersedit.
[1133.1.3] Populus itaque civitatis libertatem optatam
expectans gratuita voluntate sub Tancridi de Conversano fidelitate colla
submisit; deinde alias civitates Apuliae suae obtinuit potestati.
[1133.2.1] Dum haec et alia in Apuliae finibus geruntur,
Innocentius papa simul cum Lothario imperatore Romam pervenerunt; audivimus re
vera duo milia militum secum duxisse. [1133.2.2]
Apostolicus itaque honeste susceptus palatium Lateranense ingreditur, ibique
gaudio magno et honoris copia supersedit: imperator autem circa monasterium
Sancti Pauli cum exercito suo viriliter castrametatur.
[1133.2.3] Misit namque, sicut audivimus, ad Anacletum ut,
consilio religiosorum virorum communicato, adesset, et Spiritu Sancto mediante,
tanti erroris et homicidii magnitudini finem poneret; quod Anacletus ille,
sicut accepimus, facere contempsit.
[1133.3.1] Audiens itaque Robertus princeps Capuanus et
Rainulphus comes Apostolici Innocentii et imperatoris Lotharii adventum longe
lateque optatum, tercentum fere militum caterva stipati simul cum domino
Girardo cardinale, qui tunc Beneventanus rector prefuerat, et civibus quibusdam
sapientibus Beneventanis Romam festinarunt. [1133.3.2] Qui
vero euntes, ordinem omnem afflictionis, quam civitas Beneventana dudum
perpessa est, e vestigio intimavere, lacrimis orantes, ut civitatem
Beneventanam a comite Rogerio Siculorum iugiter oppressam liberarent, et eam
libertati rederent longe latequae desideratae. [1133.3.3]
Cumque predictus Girardus cardinalis rector preesset civitatis, consilio cum
predicto Rolpotone comestabulo accepto et aliis civitatis sapientibus, Falconem
notarium, scribam Sacri palatii, istius opusculi factorem, sicut in principio
legitur, iudicem civitatis ordinavit; et eo ordinato, sicut prediximus, Romam
repedavit. [1133.3.4] Continuo cardinalis ille simul cum
civibus Beneventanis, qui cum ipso iverant, civitatis negotia et pericula multa,
quae patiebamur, intimavit predicto domino papae; inter cetera vero annuntiant
ei, qualiter consilio comestabuli et civium cardinalis ille Falconem, scribam
Sacri palatii, iudicem statuisset. [1133.3.5] Quid multa?
Apostolicus ille petitionibus eorum favens confirmavit et concessit, et
privilegio signato, misit civitati Beneventanae per Gregorium Beneventanum
Electum, qui Romam ierat, Falconem prefatum iudicem confirmasse Beneventanum.
[1133.4.1] Eodem anno, triginta et duo Beneventani cives,
qui apud civitatem Salernum captivi tenebantur, Domino auxiliante, de vinculis
liberati sunt; dies vero eorum liberationis sancti Eustasii martirium
colebatur.
[1133.5.1] Princeps itaque et comes Romam
euntes, non sicut voluerunt, ab imperatore consecuti sunt.
[1133.5.2] Et eis illic morantibus, en ex improviso
predictus rex Rogerius Siculorum, exercitu Sarracenorum congregato, Farum
transivit; deinde in Apuliam cursu rapido acceleravit.
[1133.5.3] Continuo civitatem Venusiam, quam Tancridus
comprehenderat, et alias civitates virtute comprehendens, igne ferroque
consumavit: viros quoque, et mulieres parvulosque earum variis mortis generibus
necavit; quosdam vero eorum comburi fecit. [1133.5.4] Regem
testamur eternum, tanta crudelitate in Christianos illos exarsit, quod vix aut
nunquam a seculo est auditum! [1133.5.5] Continuo principi
et comiti Romam morantibus nuntiatum est, ut citissime redeant et tanto tiranno
resistentes, Apuliam totam et eorum bona a gutture tanti predonis defendant.
[1133.5.6] Et nuntio accepto, celeriter redeunt et preconis
voce tonanti principatum totum Capuanum et civitatem Beneventanam exagitant ut,
armis eductis, contra perfidiam illius et tirannidem viriliter resistant; quod
factum est, et preparatum. [1133.5.7] Comes itaque
Rainulphus mille fere milites accipiens circa Troianos fines acceleravit; misit
continuo legatos suos apud Troianam civitatem ut sacramenta, quae comiti et
principi cives Troiani promiserant, adimplerent. [1133.5.8]
Troianus vero populus timore predicti regis coactus et verbis regis dolose
pacificis fidem attribuens, comitis voluntati favere penitus recusavit; super
etiam episcopus civitatis populum omnem suaserat, ut regis fidelitatem non
dimitteret. [1133.5.9] Comes autem haec audiens quadraginta
dierum spatio illic commorans apud Beneventum repedavit.
[1133.6.1] Dum haec et alia geruntur, rex prefatus
civitatem nomine Materam obsedit, quam acriter expugnans, proditione populi
comprehendit; ibique Giffredum, filium Giffredi comitis, dominum civitatis,
alligavit. [1133.6.2] Quibus ita peractis, civitatem aliam
nomine Ansam suae obtinuit potestati; re vera thesaurum auri et argenti
Alexandri comitis invenit. [1133.6.3] Quid multa? Omnes
civitates eiusdem Alexandri comitis et oppida suae submisit ditioni; Alexander
itaque comes, sicut naufragus, apud predictum comitem Rainulphum, heu miser,
mortuus est! [1133.6.4] Deinde civitatem Tranum et totam
Apuliam igne ferroque rex ipse trucidavit. [1133.6.5] Quid dicam?
Quod nunquam a seculo est auditum, rex ipse in Christianos operatus est!
[1133.6.6] Deinde, amoto exercitu, rex ipse Rogerius humano
sanguine nondum satiatus Montem Pilosum, ubi Tancridus de Conversano et
Rogerius de Pleuto, viri bellicosi et strenui, aderant, obsedit; quindecim vero
dies ibi moratus est. [1133.6.7] Tancridus itaque et
predictus Rogerius viriliter et animose regi Rogerio et eius exercitui
obsistebant; rex autem Rogerius constantiam eorum aspiciens machinas lignorum
et belli apparatus super Montem Pilosum fieri mandavit.
[1133.6.8] Rusticorum itaque manus Montis Pilosi
ferocitatem regis et preliorum terrores persentiens pugnare contra eum
nolebant: clamabant etiam se minime defendere posse.
[1133.6.9] Quid longius moror? Tubis sonantibus et prelii
apparatu circa muros inchoato, Montem Pilosum circumquaque, vocibus ad astra
levatis, expugnat; Tancridus autem de Conversano et predictus Rogerius
agressionem ipsam aspiciens equos ascendunt et cum militibus eorum secundum
vires obsistunt. [1133.6.10] Novissime autem, iudicio
divino superveniente et eorum infortunio orribili, civitas ipsa Montis Pilosi
capta est. [1133.6.11] Tancridus autem et miser ipse
Rogerius, armis proiectis, per latebras et loca civitatis absconsa latuerunt;
inveniuntur tamen a persequentibus et coram rege Rogerio perducuntur.
[1133.6.12] O quantus dolor et lacrimarum orror insolitus,
quod si, lector, adesses, dolore turbatus expavesceres!
[1133.6.13] Continuo Rogerium ipsum laqueo suspendi
precepit; precepit etiam ut Tancridus ipse manu sua funem laquei traheret: heu
nefas, et dictu terribile! [1133.6.14] Tancridus ipse
invitus regis voluntati obtemperavit; mirabatur omnis exercitus et facta regis
orrebat, celorum regem deposcens, ut tanto tiranno et crudeli viro resistere
dignaretur. [1133.6.15] Quo facto, Tancridum de Conversano,
virum mirabilem, custodiri mandavit; nam, sicut audivimus, apud Siciliam
captivus perducitur. [1133.6.16] Nec mora, civitatem ipsam
Montis Pilosi et monasteria, viros et mulieres, omnes habitatores cum parvulis
eorum in ore ignis et gladii trucidavit. [1133.7.1] Inde,
exercitu amoto, cursu rapido super Troianam civitatem advenit; cives autem,
quia verbis eius in dolo pacificis crediderant, securiter eum expectavere.
[1133.7.2] Episcopus itaque, Guidelmus nomine, civitatis
clerum omnem, civitatis et monachos et cives convocans in albis vestitus cum
laudibus et processionibus coram rege obviavit; cogitans animi ferocitatem
sedare corpora, ut audivimus, sanctorum ad eius gloriam ante eum perduxit. [1133.7.3]
Rex autem ipse furibundus civitatem ingressus et securitatis datae oblitus
processionem ipsam et gloriam aspiciens, cattholicae fidei immemor et
christianae religionis expugnator, oculis ardentibus processionem illam destruxit:
[1133.7.4] "Nolo", inquit, "nolo huiusmodi
gloriam, sed vita comite, omnes destruam et omnes exulabo!".
[1133.7.5] Clerus autem et populus, qui obviam exierat, in
fugam convertuntur, et sicut potuit, quisque absconditur; continuo cives multos
Troianorum comprehendit et mulieres et eorum infantes vinculis destinavit;
iudicem quoque, Robertum nomine, et quatuor alios viros sapientes laqueo
suspendi precepit. [1133.7.6] Multi vero Troianorum cum uxoribus
et filiis substantiam omnem relinquentes apud Beneventum fugierunt; domos vero
Troianorum et eorum bona igne ferroque consumari precepit.
[1133.7.7] O quantus luctus mulierum et infantum per totam
civitatem Troianam surrexit, quod si centenas voces lingua exprimeret, prius
deficerem scribendo, quam omnia sigillatim enarrarem!
[1133.7.8] Diebus autem non multis evolutis, exercitu
congregato, rex prefatus apud Melfitanam civitatem festinavit quam, sicut
audivimus, viriliter comprehendens, suae submisit potestati.
[1133.8.1] Hoc anno, prefatus Robertus princeps videns
ferocitatem Rogerii regis, et Apuliam totam in confusionem et mortis periculum
pervenire, timens etiam, ne rex ipse principatum suum invaderet, consilio
accepto, apud Pisanam civitatem, navigiis paratis, festinavit; qui vero
honorifice susceptus interrogatur, qua de causa tanti laboris sudorem subiret.
[1133.8.2] Princeps itaque regis Rogerii ferocitatem, et minas
eius et terrores illatos e vestigio exponens precatur suppliciter, ut civitas
Pisana auxilii manum et consilii ei largiretur, pactis eorum intervenientibus,
sicut in inferiori tractatu continebitur. [1133.8.3] Octavo
quidem kalendas Iulii princeps ipse mare ingressus est, et Pisas transfretavit;
qualiter autem cum Pisanis egerit, nondum plenissime ad nostram perventum est
notitiam. Sed redeamus ad causam.
[1133.9.1] Cumque prefatus rex Rogerius Troianam et Melfitanam
civitatem depopulatus est, sicut accepimus, exercitus sui magnitudinem per
partes dividens apud Barensem civitatem repedavit.
[1133.9.2] Haec inter prefatus comes Rainulphus principatum
totum Capuanum submovit, et totius terrae suae auxilium, et Rolpotonem
Beneventanum comestabulum, et Beneventanae civitatis partes partiumque angulos,
ut omnes, armis eductis, regi tiranno resistentes conveniant. [1133.9.3]
Qui vero unanimiter et mente devota comitis Rainulphi voluntati famulantur:
clamabant quidem prius morti velle succumbere, quam sub nefandi regis imperio
colla submittant. [1133.9.4] Quid longius moror? Mille
numeratos equites et viriliter armatos et peditum fere viginti milia comes ipse
congregavit. [1133.9.5] Comestabulus autem Rolpoto preconis
voce civitatem Beneventanam exagitans innumerabilem civium multitudinem secum
gaudens eduxit. [1133.9.6] Et eis in unum convenientibus,
dum rex ipse taliter Apuliam consummaret, consilio virtutis arrepto, super
castrum, quod La Pellosa vocatur, festinavere; castrum illud Ugonis Infantis
fuerat, qui, periurio facto, comitem Rainulphum dimiserat et regi Rogerio adhesit.
[1133.9.7] Et castro illo obsesso, per quatriduum acriter
expugnatum est; machinas continuo lignorum ad muros destruendos comes ipse
ordinari precepit; aquam vero fluminis, quod prope aderat, et fontes ibi
contiguos die noctuque costodiri, ne a rusticis auriretur, viriliter prefatus
comes et comestabulus mandavere. [1133.9.8] Milites itaque
castellum illud servantes terrorem machinarum et domos rusticorum a lapidibus
dirutas aspicientes, et sitis periculum imminentis sentientes, ne igne ferroque
caperentur, exterriti castrum illud rediderunt ad prefati comitis potestatem;
deinde, sacramentis intervenientibus, sub fidelitate comitis alligatur.
[1133.9.9] Inde, consilio accepto, predictus comestabulus
cum Beneventanis civitatem Beneventanam gaudens revertitur.
[1133.9.10] At comes, suis omnibus congregatis, licentiam
redeundi ad propria largitur sacramento firmantes ut, cum necessitas
incumberet, omnes, armis eductis, convenirent; et sic ad propria unusquisque
repedavit.
[1133.10.1] Eodem anno, Crescentius cardinalis, de quo
superius mentionem fecimus, cum prefato rege Rogerio consiliatur, ut vineae
omnes Beneventanorum et possessiones incenderentur, excogitans terrorem
Beneventanae civitati inducere, et sic civitatem sub nefandi regis imperio
subiugare. [1133.10.2] Rex itaque, huiusmodi nefando
consilio communicato, precepit, ut vineae omnes Beneventanorum et hereditates
igne ferroque consummarentur; nec mora, pars quaedam vinearum et possessionum
inciditur, pars quaedam combusta est. [1133.10.3]
Lector quidem, si adesses, turbatus expavesceres de tanta vinearum incisione et
combustione possessionum! [1133.10.4] Vindemias dimisimus
et predicti regis nefandi petitionibus ullo modo favere noluimus; famis quidem
penuriam et sitis mortisque genera sustinentes ore vociferabamur aperto, prius
pelago et morti terribili colla submittere, quam eius imperio famulari!
[1133.10.5] Quis unquam mortalium tanti regis nefandi furorem
audiens eius dominium subire non pertimescit? [1133.10.6]
Regem vero testamur eternum, iudicemque communem, Neronem crudelissimum
imperatorem Paganorum in Christianos stragem talem legimus non exercuisse!
[1133.11.1] Cumque, sicut prediximus, prefatus rex Rogerius
civitates Apuliae et oppida, viros et mulieres eorum crudeli manu depopulatus
est, consilio arrepto, Salernum advenit, ibique congregari mandavit proceres
quosdam iuxta Salernitanam civitatem commorantes; et eis accitis, tractavit cum
eis, qualiter cives Salernitanos et Amalfitanos, sicut Apuliae, feroci manu
perderet. [1133.11.2] Sed, quia congruum sibi tempus non
videbatur, quod corde conceperat, imperfectum dimisit, excogitans tempore
oportuno adimplere; deinde, navigio parato, mare ingrediens Siciliam
transfretavit duodecimo kalendas Novembris. [1133.11.3]
Audivimus preterea viginti et tria navigia auro et argento onerata, et
mobilium, quae de civitatibus Apuliae expoliaverat, in profundo maris
submersisse; in quibus navigiis multi viri et mulieres ex omnibus civitatibus
Apuliae, et infantes ligati exules ducebantur, patriam parentesque suos nunquam
visuri; qui vero in eodem naufragio suffocati sunt.
[1133.11.4] O quantus luctus et dolor orribilis universos
fines Apuliae invasit, celorum tamen regem collaudantes, quod de variis mortis
generibus et exilii periculo eos liberavit, et momento uno de mundi huius
voragine eos eduxit!
[1133.12.1] Dum haec et alia, quae scripta sunt, iuxta
Apuliam geruntur, prenominatus pontifex Innocentius et Robertus Capuanus
princeps, salutis accepto consilio, mense Septembri mediante, navem
ingrediuntur et ventis secundis Pisas transfretavere.
[1133.12.2] Nam, sicut accepimus, exercitus navium et
armatorum virorum et imperatoris Lotharii virtutem querentes, cordi proposuere
ut, Domino favente, civitatem Beneventanam multis variisque calamitatibus
oppressam a gutture nefandi regis Rogerii eripiant.
[1133.12.3] Iverat enim prefatus princeps Robertus ad
civitatem Pisanam et cum consulibus et sapientibus viris civitatis satis abundeque
tractavit, ut auxilium navalis exercitus ei largirentur; qui vero sine populo
Ianuensi hoc promittere noluerunt. [1133.12.4] Tandem,
definito consilio, sacramentis intervenientibus, pactum stabilivere ut, circa
mensem Martium futurum, cum centum navigiis paratis armatorum supra nefandum
regem Rogerium festinent; audivimus quoque ducem Venetianorum ad eius auxilium
manum dedisse. [1133.12.5] Ideoque princeps ipse Romam
revertitur et omnia, quaecumque cum Pisano populo, et Ianuensi, tractavit,
domino papae Innocentio e vestigio patefecit; sicque cum eodem pontifice ad
pactum illud firmandum Pisas festinavere.
[1133.13.1] Cumque, sicut prelatum est, rex Rogerius
Siciliam peteret, prefatus Crescentius, nomine tantum cardinalis, aspiciens,
quod sub ipsius regis potestate, sicut tractaverat, Beneventanam civitatem non
posse submittere, valde cepit ipse cum aliis Beneventanis de civitate proiectis
contristari. [1133.13.2] Deinde multis variisque insidiis
et conspirationibus cepit quosdam eorum muneribus quosdam pollicitationibus,
sacramentis intervenientibus, alligare; alligavit re vera, ut comestabulum
Rolpotonem occiderent et eius sequaces, quot invenire possent; et sic, armis
eductis, civitatis plateas invaderent, pacem nomine doloso clamitando.
[1133.13.3] Quibus sacramento taliter alligatis, alios
Beneventanos sanioris sensus et prudentiores prefatus Crescentius decipiendo
mandavit, ut prefatis fautoribus suis manum consilii et auxilii largirentur;
quibusdam vero pecuniam transmisit, quibusdam honoris dignitatem pollicebatur.
[1133.13.4] Nam, sicut accepimus, prefatum comestabulum die
solemnitatis Omnium Sanctorum trucidare disposuere.
[1133.13.5] Sed humani generis Salvator, qui reprobat
consilia gentium, cuius consilium manet in eternum, dispositiones eorum
subvertit. [1133.13.6] Deinde prefatus Crescentius per
totum mensem Novembris cum predictis fautoribus suis de invasione civitatis et
destructione subtiliter et studiosissime tractare non desinit.
[1133.13.7] Quid multa? Pestifero invento consilio, die
festivitatis sancti Andreae apostoli statuerunt, ut ipse Crescentius, congregatis
fere ducentis militibus et peditum multitudine copiosa, ad incidendas vineas
Beneventanorum, quae sunt in loco ubi dicitur Rosetum, venirent.
[1133.13.8] Incisionem illam cum cives Beneventani
vidissent, ad defendendas vineas suas exire pugnaturi deberent; cum quibus
exeuntibus predictum comestabulum Rolpotonem agredi et in fugam convertere
disposuerunt, ita quidem ut, simulata fide et fraude mortifera, primum ipsi
terga vertentes quosdam suorum militum et peditum captivos in manus dimitterent
Beneventanorum; qua de re prefatus comestabulus cum civibus eos persequi et
invadere letitia deberet. [1133.13.9] Et eis ita
persequentibus, quidam Beneventanorum prefati Crescentii fautores et homicidio
civitatis alligati portam Sancti Laurentii clauderent; et porta illa viriliter
clausa, nominatus comestabulus cum Beneventanis, qui secum exierant, civitatem
ingredi non possent. [1133.13.10] Et sic prefatus
Crescentius cum militibus regis Beneventanos insequerentur usque ad predictam
portam Sancti Laurentii, ad quam portam eum capere destinaverunt, et quot
civium invenire potuissent; sicque omnes particulatim trucidarent.
[1133.13.11] Disposuerunt etiam, ut centum milites ad ecclesiam
Sancti Angeli ad Crucem, quae est infra confinia portae Summae, latitarent, qui
stragem illam et captivitatem sentientes, portam Summam virtute intrarent,
deinde viros, et mulieres, et parvulos et omnia civitatis bona in ore ignis et
gladii confunderent, et ita civitatem in potestate regis, et dominio,
submitterent. [1133.13.12] Sed Salvator omnipotens, qui
castigat et salvat, qui ducit ad inferos et reducit, et post lacrimationem et
fletum exultationem inducit, mortifera eorum consilia et nefandas dispositiones
reprobavit; ipse, inquam, qui reprobat consilia gentium, cuius consilium manet
in eternum, reprobavit re vera et subvertit malignorum machinationes, et longe
aliter, quam ipse Crescentius cum hostibus tractaverat, perventum est.
[1133.13.13] O dolor, et dictu terribile: sub colorato
nomine Romanae Sedis Beneventanam civitatem, quae in vigore libertatis et in
Beati Petri fidelitate longe lateque permanserat, sub predicti regis Rogerii
crudelitate, execrandae, ut ita dicam, memoriae, submittere disponebant.
[1133.13.14] Regem quidem testamur eternum, quoniam per
civitatis Beneventanae libertatem viriliter custoditam, et merita apostolorum
Petri, et Pauli, et Bartholomei et aliorum sanctorum miseram Apuliam a nefando
illo rege captivatam et usque in Romanos fines provincias de manu eiusdem regis
et desiderio ereptam fore et ad gloriam perductam sine dubio sperabamus.
[1133.13.15] Sperandum quippe erat et ante oculos iugiter
habendum, quoniam quidem Innocentius pontifex cum Roberto Capuano principe,
sudore multo et periculo arrepto, pro nobis omnibus redimendis laborabant,
sicut in superiori tractatu premisimus. [1133.13.16] Modo
vero apud hostes civitatis disponebatur, nos omnes in mortem, et depredationem
et desperationem subicere. Sed redeamus ad causam.
[1133.14.1] Prefati igitur Crescentii fautores, velocitate
accepta, sanguinem Beneventanorum sitientes adventum inimicorum civitatis, qui
secum coniuraverant, sicut superius dictum est, non expectaverunt; continuo in
predicta festivitate sancti Andreae apostoli, armis acceptis, in plateis
exierunt. [1133.14.2] Quid dicam? Mente confusi, fideles
Beati Petri percutientes, pacem se velle clamabant; Roffridum quidem iudicem et
abbatem Paroaldum gladiis percusserunt. [1133.14.3] Mira
res! Quid defuncto vel ad mortem percussis pax talis proficeret?
[1133.14.4] Pacem vero firmari et consolidari, armis
depositis, vidimus et audivimus; et eis in plateis exeuntibus, existimabant, ut
tota fere civitas dictis eorum et factis obtemperarent.
[1133.14.5] Comestabulus autem Rolpoto tunc in civitate non
aderat: iverat enim comitem Rainulphum locuturus.
[1133.14.6] Confestim, spiritu fidelitatis accepto, populus
omnis Beneventanus insurgens, armis celeriter assumptis, civitatem Beneventanam
animose et studiose obtinuimus. [1133.14.7] Quid plura?
Nefandos illos viros Crescentii fautores comprehendimus.
[1133.14.8] Comestabulus autem prope civitatem Beneventanam
adveniens, et eam turbatam et in tali ruina positam audiens, confisus in Beati
Petri fidelitate civitatem ingreditur mori prius velle desiderans, quam sic
inopinate civitatem destructam videret. [1133.14.9] Armis
itaque acceptis, viriliter et animose cum quibusdam militibus Beneventanis
secum venientibus per plateam civitatis ascendit et ad portam Summam
acceleravit; invenit re vera portam ipsam firmiter clausam et a fidelibus
honeste custoditam. [1133.14.10] Milites interea Montis
Fusci cum Beneventanis, qui proiecti de civitate fuerant, foris portam Summam
venerunt, ut civitatem intrarent et desideria cordis perficerent, sicut inter
se tractaverant; at ubi portam ipsam clausam aspiciunt, paulisper ibi morati
sunt. [1133.14.11] Fideles autem Beati Petri turrim portae
Summae ascendentes milites illos, lapidibus proiectis, eiciunt et eam fideliter
defendunt; nec mora, milites illi terga vertentes cursu precipiti ad suos
revertuntur. [1133.14.12] Confestim comestabulus ipse
portam Summam aperiri precipiens militibus armatis eos mirabiliter insequitur;
qui vero timore coacti ad Montem Fuscum repedaverunt; in quorum persecutione
vir quidam, nomine Ioannes Benedicti, qui Beneventanus fuerat quique cum
prefato Crescentio exierat, captus est. [1133.14.13]
Prefatus autem comestabulus civitatem reversus cum Beati Petri fidelibus curiam
animose gubernavit. [1133.14.14] Quid multa? Predictum
Ioannem Benedicti laqueo suspendi precepit; deinde ceteros alios proditores,
quos comprehenderamus, suspendi iussit. [1133.14.15]
Ioannem quidem de Lepore, virum nefandae memoriae, prefati Crescentii fautorem,
capite verso in foveam mergi precepit, et pedibus in altum levatis, heu miser,
vitam inaudita morte finivit! [1133.14.16] His et aliis ita
decursis, Beneventana civitas a turbine tanto et tempestate quievit.
[1133.14.17] Quosdam preterea Beneventanos, qui in
suspicione illa tenebantur, prefatus comprehendit comestabulus et vinculis
alligari mandavit per comitis Rainulphi municipia.
|