[1134.1.1]
Anno Dominicae Incarnationis millesimo centesimo trigesimo quarto, mense
Martio, duodecima indictione. [1134.1.2] Hoc anno, prefatus
princeps Robertus cum duobus consulibus Pisanorum, Azzopardo videlicet et Cane,
viris sapientibus, et cum aliis fere mille Pisanis ad principatum suum Capuanum
revertitur, quarto kalendas Martii. [1134.1.3] Qui
diligenter a magistro militum et Rainulpho comite susceptus omnia, quae cum
Pisanis et Ianuensibus firmaverat, coram predicto papa Innocentio patefecit, et
qualiter tria milia librarum argenti Pisanis in auxilium suum venientibus,
sacramento mediante, dare deberet. [1134.1.4] Predictus autem
magister militum et comes Rainulphus haec audientes, gaudio magno gavisi,
factis omnibus a principe recitatis fidem attribuerunt; nec mora, per ecclesias
Neapolitanae civitatis, et Capuanae, discursum est et pecuniam illam argenti
cursu celeri congregavere. [1134.1.5] Quid plura? Thesaurum
ipsum argenti ad Pisanos transmiserunt, rogantes, ut festinatione ad eorum
auxilium subvenirent; in quorum comitatu Gregorium Electum cum quibusdam
sacerdotibus suis mandaverunt, quatenus afflictionem Beneventanae civitatis
domino papae, qui illic aderat, et Pisanis intimaret.
[1134.2.1] Quibus ita peractis, rex Rogerius memoratus,
navigiis galearum fere sexaginta paratis, Salernum pervenit; continuo galeas
illas ad civitatem Neapolim debellandam mandavit; et eis applicantibus, usque
ad portum Neapolis expugnatum est. [1134.2.2] Cives
Neapolitani, armis acceptis, viriliter galeas illas pepulerunt; deinde castella
Neapolitanorum ibi contigua depredati sunt, sicque ad regem remeaverunt.
[1134.3.1] His et aliis ita decursis, prefatus rex
Rogerius, congregato exercitu Siculorum et Apulorum, Abellinum civitatem
advenit. [1134.3.2] Inde, amoto exercitu, aurora surgente,
castellum quoddam nomine Prata, quod erat Guidelmi de Abinalia, insilivit;
castrum quidem ipsum putans fore securum, et a tanto exercitu imparatum fuerat.
[1134.3.3] Quid dicam? Momento uno captum est et in ore
ignis et gladii consummatum; ibi milites mortuos, vulneratos et captivos
audivimus. [1134.3.4] Eadem die, castrum illud Altacauda,
et Gructa et Submonte, Raoni de Fraineta pertinentia, comprehendit.
[1134.4.1] Dum haec et alia crudeli manu agerentur,
Beneventanam civitatem totumque Capuanum principatum timor invasit; rogabamus
itaque Salvatorem omnium, ut nobis omnibus solita pietate subveniret.
[1134.4.2] Quantas autem lacrimas et voces in altum levatas
Beneventanorum, Napolitanorum ac Capuanorum omniumque circumquaque habitantium,
lector, si adesses, mirareris! [1134.4.3] Et crinibus
solutis, misericordem Dominum invocabamus. [1134.4.4]
Et castris illis ita comprehensis, rex ipse Rogerius revertens castra Roberti
principis comprehendit, Palmam quidem et Sarnum.
[1134.5.1] Audiens autem talem tantamque stragem et
invasionem predictus comes Rainulphus, et Robertus princeps et magister militum
mirabiliter mirabiliusque insiliunt, et preconis voce tubisque sonantibus
civitates suas, et oppida et vicos submoverunt, ut unusquisque armipotens,
omnibus eorum armis eductis, insurgeret et tali tantoque tiranno obviaret.
[1134.5.2] Quid longius morer? Celorum regem testamur,
milites omnes, proceres, sacerdotes, clerici, iuvenes et senes occurrunt, et
mirabili prudentissimoque exercitu congregato, gaudio magno festinant, vocibus
apertis dicentes: [1134.5.3] "Melius est mori in bello,
quam videre mala gentis nostrae et sanctorum!".
[1134.5.4] Et eis ita congregatis, apud castellum
Marilianum exercitus ipse castrametatus est; ad auxilium vero eorum Rolpoto
Beneventanorum comestabulus quadraginta equites et mille fere Beneventanos
transmisit. [1134.5.5] Cumque prefatus rex taliter comitem
Rainulphum et principem paratos persensisset, super castrum Nucerium
festinavit, putans illud momento, sicut et cetera, comprehendi; et circa flumen
nomine Sarnum milites et sagittarios posuit, ne comes cum suis ad eum
transiret. [1134.5.6] Interea castrum illud Nucerium
acerrime ab exercitu regis expugnatum est; Rogerius autem de Surrento, a
principe ibi ordinatus, cum centum quinquaginta militibus, et sagittariis
multis et armatis viris fidelibus nihil eorum, quae inferebantur, trepidabat et
cotidie et animose castrum illud tuebatur. [1134.5.7] Quid
multis? Proditione quorumdam regis amicorum castrum illud Nucerium in potestate
ipsius regis datum est; deinde castrum Sarni, et Lauri et universa oppida rex
ipse suae obtinuit potestati. [1134.5.8] Cumque castrum
illud Lauri sic comprehensum esset, predictus princeps, et comes Rainulphus et
magister militum mirabiliter turbati sunt; congregant itaque mille fere equites
et multitudinem peditum copiosam, ut castrum illud Lauri de regis potestate
evellant. [1134.5.9] Sed principis proceres, et comitis
Rainulphi, pecunia regis accepta, auxilium eis, sicut iuraverant, inferre
distulerunt; unde princeps ipse dolore commotus, Neapolim properans Pisas
transfretavit; [1134.5.10] Prefatus autem comes Rainulphus
baronum suorum nequitiam comprehendens, et quia tanto regi obsistere non poterat,
sacramento interveniente, sub regis potestate colla submisit.
[1134.6.1] Audiens autem Rolpoto Beneventanus comestabulus
comitem illum Rainulphum ad regis imperium pervenisse, animo consternatus die
kalendarum Iulii de civitate Beneventana exiens Neapolim ingressus est; quem
comestabulum mille et eo amplius Beneventanorum secuti sunt.
[1134.6.2] Triduo autem post, comestabulus ipse Rolpoto
timore perculsus, navigio parato, ne in manus regis traderetur, cum quibusdam
fidelibus suis et duobus filiis Pisas festinavit.
[1134.6.3] Et eis navigantibus, iudicio Dei superveniente,
navis illa confringitur, et sic ipse cum uno filio suo et duobus fidelibus suis
inter procellas maris mortui sunt: alter vero filius evasit.
[1134.7.1] Rex autem, comite illo accepto, Capuam, et
Aversam et totum principatum comprehendens, Salernum adivit, et ibi non multis
diebus commorans victorque effectus Siciliam repedavit.
[1134.7.2] Pontifex autem sub Anacleti nomine coloratus,
cursu rapido Beneventum venit, et civitatem illam ipsius regis virtute suae
obtinuit voluntati et domos quorumdam Beneventanorum destrui precepit.
[1134.7.3] Princeps preterea a papa Innocentio, qui Pisis aderat,
honorifice suscipitur et ibi usque in mense Martio permansit.
|