[1135.1.1]
Anno millesimo centesimo trigesimo quinto Dominicae Incarnationis, et sexto
anno pontificatus domini Innocentii, mense Martio, tertia decima indictione.
[1135.1.2] Hoc anno, princeps ipse, septimo die stante
mensis Aprilis, cum viginti navigiis Neapolim venit et comprehendit Aversam, et
Cucculum; quibus comprehensis Neapolim princeps ipse revertitur et ibi
immoratus est cum Pisanis ipsis. [1135.1.3]
Eodem anno, prefatus comes Rainulphus venit Neapolim cum quatringentis
militibus et civitates suas et oppida dimisit.
[1135.2.1] His ita peractis, prefatus rex medio mense Iunio
venit Salernum, et exercitum congregavit, et super Aversam perrexit et eam igne
ferroque est depopulatus, et bona eorum diripuit.
[1135.2.2] Cumque rex ipse stragem illam fecisset, super
Neapolim venit et diebus novem eam obsedit, sed populus civitatis et princeps
nihil ex hoc trepidabant; rex autem civitatem illam capere non posse aspiciens
eam dimisit, et Aversam perrexit et eam reedificari precepit.
[1135.3.1] His ita decursis, prefatus populus Pisanorum cum
aliis viginti navigiis, quae supervenerunt, civitatem Amalfitanam pergunt, et
eam comprehenderunt et eius bona universa diripiunt; sicque divitiis multis
locupletati Pisas redeunt simul cum principe. [1135.3.2]
Rex autem Pisanorum exercitum reverti deprehendens iterum Neapolim obsedit;
cumque die quodam, in festivitate Nativitatis Sanctae Mariae, rex ipse navale
bellum cum Neapolitanis incipere vellet, en subito tempestas affuit et omnes
naves illas divisit, ita quod in profundum mergi putarent; et sic ad portum
Puteolanum revertuntur. [1135.3.3] Tunc rex videns neque
mari neque terra contra civitatem agere, navigia illa reverti precepit et ipse
Salernum repedavit; deinde Siciliam ingressus est.
[1135.4.1] Cumque Robertus princeps Pisas reverteretur, consilio
domini papae Innocentii, simul cum domino Girardo cardinali et Riccardo,
comitis Rainulphi germano, ad gloriosum Lotharium imperatorem festinavit.
[1135.4.2] Qui honorifice ab ipso imperatore suscipiuntur
et ei, qualiter principatum suum perdidisset, lacrimis multis intimavit;
precatur etiam, ut pro amore domini papae sibi succurreret, et quod iniuste
perdiderat, reintegraret. [1135.4.3] Imperator itaque,
muneribus multis ei datis, promisit se ipso anno venturum ad Romanae Sedis
libertatem et eiusdem principis restitutionem; et sic princeps ipse reversus
domino papae Innocentio cuncta narravit.
[1135.5.1] Ipso anno, magister militum Pisas
perrexit, ut auxilium ab Apostolico Innocentio et Pisanis inveniret; qui a
Pisanis diligenter susceptus est, et promiserunt libentissime ei auxilium
inferre. [1135.5.2] Sed quorumdam inimicorum consilio
auxilium illud promissum destructum est; unde magister ipse militum vehementer
turbatus Neapolim revertitur et civitatem suam viriliter obtinuit.
|