[1136.1.1]
Anno millesimo centesimo trigesimo sexto Dominicae Incarnationis, et septimo
anno papae Innocentii. [1136.1.2] Dum haec et multa alia
agerentur, prefatus imperator Apostolico Innocentio mandavit, ut eum
prestolaretur quia, Domino favente, sicut promiserat, in festivitate sancti
Iacobi venire despondebat. [1136.1.3] Pontifex autem
spirituali gaudio gavisus magistro militum destinavit omnia, quae imperator ei
mandaverat. [1136.1.4] Deinde princeps ipse audiens
civitatem Neapolim famis periculo urgeri, cum quinque navigiis ad eandem
civitatem venit, et imperatoris adventum firmiter propalavit et cursu celeri
Pisas revertitur. [1136.1.5] Continuo ad imperatorem
festinans invenit eum Montes descendisse et super civitatem Cremonam castra sua
posuisse; illico pedibus eius advolvitur lacrimis rogans, ut sibi exheredato
subveniret.
[1136.2.1] Interea ad tantam famis
asperitatem civitas pervenit Neapolitana, quod infantes multi, pueri,
adolescentes, iuvenes, senes etiam utriusque sexus per civitatis plateas et
domos spiritus exalabant. [1136.2.2] Sed magister militum
et eius fideles, qui libertati invigilabant civitatis quique antiquorum suorum
sequebantur honestatem, mori prius famis morte malebant, quam sub nefandi regis
potestate colla submittere. [1136.2.3] Haec inter prefatus
imperator literas suas signatas propriis legatis suis magistro militum et
civibus suis destinavit, consolationis verba describens, ut fidelitatis
propositum teneat quia, favente Domino, in proximo ad eius liberationem
festinaret; legati vero illi coram omnibus iuraverunt imperatorem illum apud
civitatem Spoletum dimisisse. [1136.2.4] Diebus autem non
multis excursis, en adest legatus alius ipsius imperatoris literas suas ferens,
consolationis similiter verba continentes, qui eum dimisisse apud flumen
Piscariam affirmavit. [1136.2.5] Item in subsequentibus
diebus alias transmisit imperator literas continentes, se in proximo venturum
Apuliam, et Italiam a tanta perditione redempturum.
[1136.2.6] Archiepiscopus preterea Marinus civitatis
Neapolitanae, et Philippus de Acerra, civis Neapolitanus, vir prudentis
ingenii, et Rainulphus comes, qui obviam imperatori dudum exierant, similiter
literas suas consolationis magistro militum delegavit.
[1136.2.7] Literis itaque talibus acceptis, et tali
suspensi Neapolitani promissione, licet fame coacti, imperatoris tamen illius
expectabant adventum.
|