[1137.1.1]
Anno millesimo centesimo trigesimo septimo, et anno octavo pontificatus domini
Innocentii, mense Martio, quinta decima indictione.
[1137.1.2] Prefatus Apostolicus Innocentius, qui tunc Pisis
morabatur, consilio communicato, de civitate Pisana exivit et apud civitatem
Bitervum advenit, prefatum imperatorem allocuturus.
[1137.1.3] Imperator igitur Henricum generum suum cum
tribus milibus equitum ad pontificem destinavit Innocentium addens, ut Romanos
fines teneat et principi Roberto principatum suum restituat; ipse vero Marcas
adire disposuit. [1137.1.4] Apostolicus autem continuo
Romanos fines advenit et civitatem Albanum et provinciam totam Campaniae suae
obtinuit fidelitati; Romam quidem ingredi noluit, ne in Romanorum negotiis
impediretur.
[1137.2.1] Prefatus autem imperator flumen Piscariae
adveniens, Pascha Domini ibi celebravit; inde flumen illud transiens civitatem
Termulensem et illius provinciae comites obtinuit.
[1137.2.2] Et inde, amoto exercitu, Apuliam ingreditur, et
civitatem Sipontum et Montem Sancti Angeli, octavo die intrante mensis Maii,
comprehendit. [1137.2.3] Tantus itaque timor totam invasit
Apuliam, quod universus populus usque ad civitatem Barum ad eius imperium
alligatus est.
[1137.3.1] Et his actis, Apostolicus ipse ad civitatem
Sancti Germani pervenit, quam suae submisit ditioni; inde Capuam veniens
Roberto principi eam restituit. [1137.3.2] Et his actis,
Beneventum venit predictus Apostolicus decimo kalendas Iunii et retro montem
Sancti Felicis prope Beneventum cum Henrico duce, predicti imperatoris genero,
castrametatus est. [1137.3.3] Continuo dominum Girardum
cardinalem, virum prudentem et discretum, prope civitatem misit Beneventanam,
ut cum Beneventanis loqueretur, utrum cum eo pacis firmamentum ponere vellent.
[1137.3.4] Venerunt itaque ad eum quidam de civibus
Beneventanis, et cum illis satis abundeque de civitatis concordia tractaverunt;
et his actis, ad dominum Apostolicum omnia, quae dicta sunt, exposuit predictus
Girardus cardinalis. [1137.3.5] Alio autem die adveniente predictus
Apostolicus, consilio arrepto, castra inde amovit, die videlicet sabati, et ex
hac parte predicti montis Sancti Felicis transivit cum exercitu predicti ducis
Henrici, et in planitie Sancti Petri Apostoli iuxta flumen Sabbati viriliter et
animose castra apponi precepit. [1137.3.6] Beneventanus
autem populus nihil ex his, quae fiebant, agnoscere poterat.
[1137.3.7] Cumque taliter in predicta planitie Sancti Petri
castra Apostolici et ducis illius ponerentur, fama talis tantique facti
civitatem percussit Beneventanam; et Rossemannus, qui tunc preerat, Romanae
Sedis adversarius, cives fere universos submovit, ut contra Apostolicum
venientem insurgerent et ad eorum posse resisterent.
[1137.3.8] Nec mora, predictus Girardus cardinalis vocari
fecit Landulphum iudicem Beneventanum, et Lodoicum medicum et Malfridum de
Grimaldo abbate, ut de pacis federe loquerentur, et civitatem domino papae
Innocentio rederent: exierunt itaque viri illi vocati, et petitionibus
Apostolici faventes civitatem revertuntur. [1137.3.9]
Preterea, ad horam fere nonam, quidam Beneventanorum exeuntes cum Teutonicis
pugnare ceperunt, putantes eis timorem inducere et eos in fugam sectari.
[1137.3.10] Dux vero illorum nominatus Henricus audiens
Beneventanos ita super se insilire, armari suos omnes occulte precepit; et
catervatim eos a castris exire disponens precepit, ut Beneventanos sic stulte
et furiose exeuntes, insidiis positis, preoccuparent.
[1137.3.11] Quid multis? En ex improviso leonum more
frendentes Teutonici insiliunt et Beneventanos illos, qui contra eos pugnabant,
usque ad pontem Maiorem in fugam convertunt. [1137.3.12] In
fuga vero illorum quadraginta ferme capti sunt, et quidam illorum trucidati;
inter quos Petrus de Populo vocatus, capite abscisso, heu miser, exalavit!
[1137.3.13] Alter vero, Priscianus nomine, civitatis
notarius, ibi mortuus est vulneribus multis afflictus; decem vero vulneratorum,
qui de captione evaserunt, post dies quadraginta mortui sunt infra civitatem.
[1137.3.14] Cumque taliter cives Benevantani capti,
trucidati et morti dediti essent, timor continuo civitatem invadit Beneventi,
et luctus, quod si, lector, adesses, mori cum eis putares et afflictione multa
deficere. [1137.3.15] Nocte itaque insecuta, cives,
qui capti fuerant, vinculis districti sunt et alligati.
[1137.3.16] Mane autem facto, die quidem dominico, ad
dominum papam veniunt quidam de civibus Beneventanis, viri sapientes et
discreti, qui omnia, quae Apostolicus exquisierat, assecuti sunt; continuo
captivos cives Beneventanos, quos Teutonici comprehenderant, dominus Apostolicus
absolvi iussit et ad propria reverti. [1137.3.17] Et sic,
sacramentis firmatis, fidelitatem domino papae complures civium, qui ad ipsum
pontificem exierant, iuraverunt.
[1137.4.1] Cumque taliter sacramenta illa perficerentur,
vir quidam, Iaquintus nomine, civis Beneventanus, quique per triennium
exulaverat, ultionem redere de acceptis excogitans, Teutonicos omnes submovit,
ut civitatem ingredientes, quot possent, caperent, et bona eorum auferrent.
[1137.4.2] Qui cursu rapido, armis acceptis, insiliunt et
usque portam Ruffini festinaverunt; sed quia portam illam hi, qui intrinsecus
erant, firmiter clauserant, civitatem ingredi non potuere.
[1137.4.3] Fama itaque tantae invasionis cum ad aures
pontificis Innocentii pervenit, predictum ducem Henricum vocari mandavit, ut
exercitum illum compesceret et a tali mortifera agressione illum prohibeat;
confestim dux ille pervolat et totum illum exercitum ad castra reverti
mandavit; sicque civitas ab eorum invasione evasit.
[1137.4.4] Iaquintus vero ille per clavicam, quae Sancti
Renati vocatur, ingrediens, cum quibusdam consociis suis ad Sacrum palatium
curiae festinans perrexit et Crescentium cardinalem, pontificis Innocentii
adversarium, qui tunc ibi occultabat, comprehendit; nec mora, per plateam illum
ducentes ad dominum papam captivum illum transmiserunt.
[1137.4.5] Deinde in eadem platea Bernardum, qui comes
Palatii vocabatur, eiusdem pontificis contrarium, Iaquintus ille invenit; quem,
audacia assumpta, capere conatus est, quatenus eum in captionem predicti
Apostolici delegaret. [1137.4.6] Qui Bernardus videns se
sic turpiter capi, quibusdam sociis suis secum equitantibus exclamavit, ut
quantocius succurant et eum a tanta captione eripiant; qui statim, ensibus
evaginatis, Iaquintum illum feriunt, et plagis crudeli manu impositis,
terratenus illum de equo prosternunt; et sic Bernardus ille a captione illa
liberatur. [1137.4.7] Invadit igitur civitatem totam timor
mirabilis, et bonis suis oblitis, cives attoniti ruinam inauditam et
depredationem metuebant. [1137.4.8] Prefatus autem
Iaquintus ita crudeliter vulneratus ad manus quorumdam ad sororis domum
perducitur, et sic novem dies sine sensu et memoria advivens mortuus est.
[1137.4.9] Dominus autem Apostolicus sic illum vulneratum
et mortuum suique furore taliter fuisse perductum audiens, ut erat sapientis
animi et pacifici cordis, nullam cum Beneventanis, qui eum interfecerant,
excitavit questionem. [1137.4.10] Rossemannus autem, qui
tunc contra voluntatem ipsius Apostolici episcopus fuerat et qui civitatem
violento nomine tenuerat, noctis silentio timore coactus fugiit.
[1137.5.1] Quibus omnibus ita peractis, ego predictus Falco
iudex, et Roffridus iudex, et Falco abbatis Falconis, et Saductus, et Pando, et
Potofridus, et Adonibezet, qui per triennium exules fueramus, cum aliis Beneventanis
similiter exulibus licentia predicti pontificis ad propria reversi sumus,
celestis quidem regis magnalia laudantes, qui post tribulationem et fletum
exultationem inducit. [1137.5.2] Prefatus autem Apostolicus
supranominatum Girardum cardinalem ad civitatem mandavit, ut fidelitatem a
civibus universis acciperet; quod et factum est.
[1137.6.1] His omnibus ita evolutis, pontifex Innocentius,
sacramentis fidelitatis acceptis, consilio habito, iter arripuit octavo
kalendas Iunii, ut ad imperatorem nominatum festinaret.
[1137.6.2] Veniens autem ante portam Summam, populum
civitatis, qui eum ibi prestolabatur, pontifex ipse taliter allocutus est:
[1137.6.3] "Gratias vobis agimus, fratres et domini,
quia corde hilari et voluntate sincera fidelitatem nobis peregistis.
[1137.6.4] Rogo itaque fraternitatem vestram, et
probitatem, ut pacem teneatis et constantiam iustitiae inter vos; nam, vita
comite, dignam vobis retributionem impendemus. [1137.6.5]
Civitatem vero intrare modo non possumus pro multis variisque negotiis, quae
cum domino imperatore definienda decrevi; et his divina clementia definitis, ad
vos revertemur et de civitatis utilitate tractabimus.
[1137.6.6] Nunc vero predictum fratrem nostrum Girardum
cardinalem vobiscum morari permittimus, qui erga vestras utilitates assidue
invigilabit et pacem inter vos continebit". [1137.6.7]
Haec et his similia pontifex ipse cum allocutus est, iter ceptum arripiens ad
predictum imperatorem tetendit Lotharium, quem super civitatem Barensem eam
acriter obsidentem invenit. [1137.6.8] Cardinalis igitur
nominatus Girardus iussu predicti Apostolici in civitate Beneventana moratus
est; confestim Sacrum Beneventanum palatium ascendens civitatis utilitates,
pace data circumquaque, operabatur; inter ceteras eius dispositiones precipue
pacem tenendam viribus totis ore et corde predicabat. [1137.6.9]
Prius vero quam Apostolicus de civitate discederet, Octavianum subdiaconum,
virum prudentem et sapientis animi, rectorem Beneventi ordinavit; qui simul cum
domino Girardo statum civitatis et pacis firmamentum studiose regebat.
[1137.7.1] Cumque pontifex ipse apud imperatorem
pervenisset cum prefato duce Henrico, honore mirabili et gaudio ab imperatore
suscipitur. [1137.7.2] Deinde Barensis populus castellum
civitatis, quod pro eorum afflictione rex Rogerius fabricari iusserat valde
terribile et munitum, expugnaverunt; sicque per quadraginta dies illud
obsidentes cum Teutonicorum auxilio virtute multa castellum illud
comprendeherunt et terratenus prostraverunt. [1137.7.3] Custodes
vero castelli, quia iam amplius illud defendere non potuerant, capti, et
trucidati et in mari precipitati sunt. [1137.7.4] Sicque de
tali tantaque victoria tota Italia, et Calabria Siciliaque intonuit et regi
celorum gratias agens, de tanti tiranni gutture eripi gaudebat; inde maritima
omnis usque ad Tarentum et Calabriam ad imperatoris fidelitatem alligari
satagebat. [1137.7.5] Cumque castellum illud Barense
taliter comprehensum est, super civitatem Melfium Apostolicus et imperator
venerunt et eam viriliter obsidentes, diebus non multis elapsis,
comprehenderunt et suae obtinuerunt fidelitati.
[1137.8.1] Haec inter Pisanorum exercitus, sicut iuraverat,
centum navigiis armatis civitatem pervenit Neapolitanam.
[1137.8.2] Nec mora, iussu predicti imperatoris super
civitatem Amalfitanam festinat, excogitans igne ferroque eam depopulari; cives
autem Amalfitani, consilio salutis invento, pecunia multa data, ad imperatoris
et Pisanorum permansit fidelitatem. [1137.8.3] Inde super
Rabellum et Scalam properantes eas invadunt, et universa eorum bona diripientes
in ore ignis et gladii eas consummunt; viros quoque, et mulieres cum eorum
parvulis captivos perducunt; sicque super tali vindicta gavisi, ultra quam
credi potest, insultant.
[1137.9.1] Interim prefatus imperator et Apostolicus
civitatem dimisit Melfium, et civitatis Potentiae fines descendit; ibi iuxta
fluenta de Lacu Pesele per dies fere triginta moratur.
[1137.9.2] Inde universa Apuliae oppida et civitates ad
suum imperium alligavit.
[1137.10.1] Et his actis, mandavit imperator, ut Pisanorum
exercitus Salernum obsideat; precepit quoque Roberto principi et magistro
militum Neapolitanorum, ut viribus totis et armis simul cum Pisanis eandem
Salernitanam obsiderent civitatem; quod et factum est quinto decimo kalendas
Augusti. [1137.10.2] Super etiam Rainulphum comitem, quem
affectione multa secum detinebat, mille Teutonicorum viris ei datis, super
civitatem ipsam Salernum destinavit; quibus ita convenientibus prope muros
obsederunt. [1137.10.3] In civitate illa re vera
quatringenti milites aderant, qui civitati invigilantes Pisanos et principem
suosque omnes cotidie expugnabant. [1137.10.4] Quadam
itaque die, sicut accepimus, certatum adinvicem validissime est inter eos, et
de militibus illis Rogerii Siculorum captivi ducti sunt et alligati.
[1137.10.5] Consules preterea Pisanorum civitatis
constantiam aspicientes, quia talis tantaque caterva militum intererat,
consilio communicato, lignorum machinam mirabiliter mirabiliusque excelsam, et
ultra quam credi potest, terribilem construi summaque cum festinatione levari
mandaverunt; unde factum est, quod populus civitatis mortis periculo oppressus
mortem expectabat. [1137.10.6] Audiens autem imperator
civitatis Salernitanae constantiam, et quia igne ferroque Pisani eam
desiderabant, consilio invento, simul cum domino Apostolico ad eandem civitatem
celeriter festinavit. [1137.10.7] Sequenti igitur die
sapientes civitatis ad ipsum imperatorem venere, et pactis intervenientibus,
civitatem ipsam suo imperio submiserunt. [1137.10.8] Quidam
vero militum illorum, securitate accepta, licentiam exeundi impetrarunt; quidam
vero et predicti Rogerii proceres ad Turrem Maiorem, quae super civitatem erat,
confugerunt; sicque civitas ipsa in gaudium conversa sub tali tantoque imperio
exultabat. [1137.10.9] Audiens autem populus Pisanorum
civitatem Salerni sine eorum consilio et voluntate ab imperatore captam fuisse,
mirabiliter contristati sunt, et furore arrepto, machinam lignorum factam
combusserunt, et paratis navigiis, Pisas regredi disponebant; sed Apostolici
Innocentii precibus et promissionibus coacti ad imperatoris voluntatem reversi
sunt; sicque castrum illud Turris Maioris pro eorum discordia dimissum est.
[1137.11.1] His ita peractis, prefatus imperator et
Apostolicus castra inde amoventes Abellinum venerunt; deinde Beneventum et
iuxta fluvium Caloris ex hac parte Ubiani ad ecclesiam Sancti Stephani
castrametati sunt, secundo die stante mensis Augusti.
[1137.11.2] Cum autem Abellinum venisset, Apostolicus ipse
Innocentius ducem ad defensionem Apuliae ordinare nomine suo satagebat;
imperator vero nomine suo et memoria contra voluntatem Apostolici ordinare
volebat; unde factum est, ut per triginta fere dies adinvicem discordatum est:
sed sapientum consilio communicato, discordia talis destructa est.
[1137.11.3] Quid multa? Divina favente clementia et ipso
imperatore favente omnibusque suis, predictus Apostolicus nomine suo ad Beati
Petri fidelitatem comitem Rainulphum, virum utique prudentem et discretum, in
ducem elegit; et eo electo, vexillum ad honorem ducatus Apostolicus et
imperator in conspectu omnium ei tradiderunt et confirmaverunt. [1137.11.4]
Unde nemo tempore isto viventium recordari potuerit tali letitia et honore
ducem aliquem fuisse electum.
[1137.12.1] Cumque taliter in predicto loco castrametati
sunt, triduo post, die videlicet kalendarum Septembris, imperatrix nomine
Florida, militibus fere centum assumptis, ad ecclesiam Beati Bartholomei
Apostoli venit portam Auream ingrediens, et Missarum solemnia ibi audiens
pallium quoddam super altare Beati Bartholomei et libram unam argenti obtulit.
[1137.12.2] Prae gaudio vero Beneventanus populus utriusque
sexus, et quia per innumera annorum curricula imperatricem sive imperatorem non
vidimus, cursu precipiti ad ipsam intuendam imperatricem ex omni parte
civitatis festinavimus; et gratias Deo agentes exultavimus, quia quod patres,
avi, proavi videre non potuerunt, temporibus nostris vidimus.
[1137.12.3] Et basilicam ipsam Beati Bartholomei egrediens
per mediam plateam civitatis ascendit et per portam Summam exiens ad exercitum
suum remeavit.
[1137.13.1] Triduo autem post ipsius imperatricis adventum,
prefatus Apostolicus Beneventanam civitatem intravit et a clero et populo
universo honorifice susceptus est. [1137.13.2] Altera autem
die adveniente, in Sacro Beneventano palatio sedens in conspectu cleri et
populi Beneventani clamavit ut, si quis contra personam sive electionem
Gregorii Beneventani Electi canonice et rationabiliter opponere vellet, libera
fronte opponeret; sed clementia divina opitulante, et quia Electus ipse vitam
suam religiose custodierat, nemo civium contra eius electionem obiecit.
[1137.13.3] Apostolicus itaque hoc aspiciens
gratias Deo egit et ipse de persona et vita Electi testificatus est honeste et
religiose; et eidem Electo precepit, ut de peccatis suis confiteretur, et die
dominico adveniente, Spiritu Sancto cooperante, consecrationem acciperet.
[1137.13.4] Quid multis? Die adveniente dominico,
Apostolicus ipse ecclesiam episcopii descendit, quinto die videlicet intrante
mensis Septembris, Electum ipsum consecravit; ad cuius consecrationem patriarca
interfuit Aquileiae, et complures alii archiepiscopi, episcopi et abbates
Teutonicorum, viri religiosi. [1137.13.5] Lector, si
interesses, re vera miratus diceres archiepiscopum quemlibet Beneventanum tanto
honore et reverentia consecratum nunquam fuisse; et eo consecrato, Apostolicus
ipse palatium revertitur.
[1137.14.1] His ita peractis, iudices et sapientes
civitatis eundem dominum papam precantur, quatenus apud imperatorem
intercederet, ut de antiqua afflictione, quam civitas longe lateque perpessa
est, imperator ipse Beneventanos liberaret: videlicet de vinearum fidantiis, et
angariis, terratico et de omnibus reditionibus, quas Normandis redere soliti
sunt: [1137.14.2] "Quoniam quidem nos et patres
nostri, avi et proavi Deum oravimus, ut imperatoris adventum partibus istis
largiri dignaretur, per cuius adventum libertatis vigorem, et securitatis,
consequeremur, nunc vero, pater sanctissime, et quia voluntas et potestas
concessa est bene nobis faciendi, lacrimis oramus, ut de tanto periculo
tributorum civitatem beati Petri eripias". [1137.14.3]
Apostolicus itaque pietate divina correptus super civitatis longa afflictione
condolens, patriarcam Aquileiae, aliosque cardinales et Girardum specialiter
cardinalem suum presbiterum, virum valde venerabilem et discretum, ad
imperatorem direxit, qui foras in prefato loco castrametatus erat, expostulans,
ut comiti Rogerio de Ariano preciperet eiusque baronibus, ut fidantias et omnes
redditus, quos de hereditatibus Beneventanorum habere solitus erat, quietas
dimitteret. [1137.14.4] Imperator itaque, precibus
Apostolici acceptis, nec mora, vocari fecit prefatum comitem, ut cum baronibus
suis veniret, et sacramento interveniente, petitionibus Apostolici
obtemperaret. [1137.14.5] Comes itaque adveniens coram
imperatore confessus est, se hoc iuravisse et confirmavisse tempore comestabuli
Rolpotonis, qui pro civitate hoc petierat. [1137.14.6]
Denique barones, quos secum duxit, iurare coegit sicut Apostolicus exigebat: in
primis Alferius Draco, et Robertus de la Marca, et Bartholomeus de Petra
Pulcina, et Tadeus de la Greca, et Girardus de Lanzulino, et Sarolus de lo
Tufo, et sic iuraverunt: [1137.14.7] "Iuro et
promitto, quod ab hac hora in antea non queram nec queri permittam de cunctis
hereditatibus Beneventanorum fidantias, angarias, terraticum, olivas, vinum,
salutes, nec ullam dationem, scilicet de vineis, terris aspris, silvis,
castaneetis, et ecclesiis. [1137.14.8] Et liberam
facultatem tribuo in hereditatibus Beneventanorum venandi, aucupandi, et in eis
et de eis quodcumque voluerint faciendi, et per hoc mercatum civitati non
disturbabo nec disturbari consentio. [1137.14.9] Haec omnia
attendam bona fide sine fraude". [1137.14.10] Et
taliter eis iurantibus, precepit imperator, ut alios suos barones Montis Fusci
vocaret ad iddem sacramentum faciendum. [1137.14.11] Quibus
actis, prefatus Girardus cardinalis cum sapientibus civitatis omnia haec domino
papae retulerunt: hoc sacramentum factum est sexto die intrante mensis
Septembris. [1137.14.12] Altera autem die idem Girardus
cardinalis cum iudicibus ad imperatorem tetendit, ut ab ipso comite et suis
baronibus sacramentum huiusmodi acciperet. [1137.14.13]
Comes vero Rogerius sacramentum illud facere noluit, confitens se tempore
preterito illud fecisse; suos vero barones de Monte Fusco iurare precepit:
videlicet Raonem de lo Tufo, Accardum, Gemundum, Eternum, Onfridum ceterosque,
qui circa Beneventum fidantias accipiebant. [1137.14.14] Et
his taliter actis, salvatori Deo et Innocentio papae gratias egimus, cuius
virtute et gratia tantam consecuti sumus libertatem.
[1137.15.1] Quibus ita peractis, prefatus imperator de
predicto loco castra amovens viam Romam redeundi arripuit, qui ante portam
Summam cum toto suo exercitu transivit; et predictus Apostolicus cum illo
festinavit, nono die intrante mensis Septembris. [1137.15.2]
Tunc ipse imperator castrametatus est ubi Tres Sancti nominatur; deinde Capuam
petens Romam transierunt. [1137.15.3] Quid multa? Imperii
sui altitudinem et palatia imperator ille repedavit; Apostolicus autem
Innocentius palatium Lateranense adivit.
[1137.16.1] Audiens itaque nominatus rex Rogerius
imperatorem illum viam redeundi arripuisse, exercitu convocato, Salernum venit;
continuo super Nucerium veniens, suae illud obtinuit potetstati; deinde castra
amovens totam terram Rainulphi comitis obtinuit.
[1137.16.2] Inde procedens Capuam furore multo et
tempestate comprehendit, et eam igne ferroque depopulatur; universa siquidem
civitatis illius spolia et divitias partim igne partimque virtute consumi
precepit; ecclesias quidem et ornamenta earum diripuit, mulieres quoque et
sanctimoniales in opprobrium conversae sunt. [1137.16.3] Et
his taliter evolutis, Abellinum et usque ad confinia Beneventi obtinuit.
[1137.17.1] Confestim magister militum Sergius civitatis
Neapolitanae ad suam convertitur fidelitatem. [1137.17.2]
Deinde iudices Beneventanae civitatis cum aliis civibus regem ipsum adeuntes ad
Anacleti fidelitatem et ipsius regis amorem civitatem submittunt Beneventanam,
Innocentii papae fidelitatem parvipendentes.
[1137.18.1] Et his actis, convocato exercitu, civitatem
Beneventanam applicuit, et ante portam Summam medio mense Octobris transiens ad
Montem Sarclum festinavit, quod suae obtinuit potestati.
[1137.18.2] Et inde procedens super civitatem comitis
Riccardi cursu volucri properavit, quam comes ille dimittens ad ducem confugit
Rainulphum; sicque civitatem illam suae voluntati alligavit.
[1137.18.3] Inde Montem Corvinum capiens in ore ignis et
gladii illud consumi precepit, et spolia eius diripuit.
[1137.18.4] Dux igitur Rainulphus memoratus audiens regem
illum ob eius confusionem Apuliam fuisse ingressum et eius desolationem cotidie
tractare, Barensem populum et Tranensem, Troianum et Melfiensem et mille
quingentos milites congregavit, affirmans prius morti velle succumbere, quam
vitam ducere infelicem; et taliter dux ille paratus prope regis exercitum
adivit.
[1137.19.1] Interea abbas de Clara Valle, vir valde mirabilis et
discretus, qui ad regem illum venerat pro tanti dissidii infestatione sedanda,
inter regem illum et ducem pacis federa alligare conatur. [1137.19.2]
Sed pro multis variisque negotiis, quae inter eos querebantur, apud salvatoris
Dei potentiam nondum complacuit concordia alligari.
[1137.20.1] Quid plura? Rex ipse exercitum
suum divisit et ad bellandum illum viriliter stabilivit; similiter et dux ille
suos omnes sapienter ordinavit. [1137.20.2] Primum quidem
regis acies ordinata agreditur et inter ducis armatos intravit; illico acies
illa regis prosternitur. [1137.20.3] Rex autem, qui cum
aliis aciebus suis armatis inerat, Dei adveniente iudicio, timore perculsus
ipse primum terga vertens in fugam conversus est.
[1137.20.4] Sicque universa regis congregatio cursu
precipiti confugit, dimissis omnibus divitiarum suarum apparatibus et
tentoriis, auri argentique magnitudine infinita, quorum numerare copiam non est
humanae scientiae. [1137.20.5] Quid multa? Dux ille victor
effectus de regis exercitu comprehendit et occidit, omnemque illam magnitudinem
divitiasque tam ipse quam populus Barensis, et Tranensis ceterique, quos
rogaverat, ad propria locupletati detulerunt. [1137.20.6]
Tria milia, sicut audivimus, hominum in bello illo mortua sunt: ibi Sergius
magister militum Neapolitanae civitatis mortuus est, ibi Eternus de Monte
Fusco, et Girardus de Lanzulino, et Sarolus de lo Tufo et complures, quorum
nomina pro difficultate numerandi silentio tegimus: secundo vero die stante
mensis Octobris bellum hoc actum est. [1137.20.7] Rex
itaque nominatus taliter cum sequacibus suis aufugiens, noctis tempore altera
quidem die ad castrum Paludis pervenit; deinde Salernum festinavit.
[1137.21.1] Diebus autem non multis evolutis, Rossemannus
Beneventanus antistes, consilio accepto, cum iudicibus civitatis et sapientibus
quibusdam ad regem ipsum consolandum et servitia civitatis offerenda
festinavit. [1137.21.2] Precatur insuper, ut libertatem
possessionum Beneventanorum, quam supradictus imperator concesserat, populo
Beneventano ipse largiretur. [1137.21.3] Rex igitur,
precibus eorum acceptis, pro totius civitatis amore inveniendo, privilegio
facto et signato, omnes fidantias et exactiones, quas soliti fuimus persolvere,
condonavit; et privilegii pagina accepta, gaudio ineffabili civitatem sunt
regressi Beneventanam. [1137.21.4] Privilegii
pagina ita est continens :
[1137.22.1] In nomine Domini Dei salvatoris eterni Iesu
Christi, Dominicae Incarnationis anno millesimo centesimo trigesimo septimo,
mense Novembri, prima indictione. [1137.22.2] Ego Rogerius
Dei gratia Siciliae et Italiae rex, Christianorum adiutor et clipeus, Rogerii
primi comitis filius. [1137.22.3] Regalis excellentiae
Nostrae provocamur liberalitate fidelibus nostris tanquam de nobis bene
promeritis beneficia ampliori manu debere impendere, ut non solum fideliores
inveniantur, sed ut ceteri spe retributionis adiuti in nostro servitio
prontiores habeantur. [1137.22.4] Ea propter, venerabilis
Beneventane Rossemanne archiepiscope, qui semper fidelis in omnibus extitisti,
petitionibus tuis, et Bernardi Beneventani comestabuli, et Beneventanorum iudicum,
aliorumque plurimorum civium clementius annuentes, quia vos semper nostros
fideles experti sumus, pro amore summi regis, per quem subsistimus et regnamus,
et amore et fidelitate vestra, quam in nobis habetis et in antea habituri
estis, dimittimus et condonamus vobis ea omnia, quae nos et predecessores
nostri Normandi circa Beneventanam civitatem habuerunt, fidantias subscriptas
videlicet, denariorum redditus, salutes, angarias, terraticum, herbaticum,
carnaticum, kalendaticum, vinum, olivas, relevum, postremo omnes alias
exactiones tam ecclesiarum quam civium. [1137.22.5] Et
omnia predicta et possessiones liberas facimus et quietas undecumque aliquid
accipere soliti sumus ut, quamdiu in nostra permanseritis fidelitate, et
nostrorum heredum, liberi et quieti vos et vestri heredes ab omnibus
supradictis maneatis, et in vestris prediis venandi, piscandi, aucupandi
liberam facultatem habeatis. [1137.22.6] Et ut firmiter hoc
tenere valeatis, privilegium istud sigillo aureo Nostro signari fecimus: si qua
vero persona, quod absit, magna humilisve huius Nostrae concessionis paginam in
aliquo violare presumpserit, viginti libras auri purissimi in misericordia
Nostra palatio Nostro componat, presensque privilegium robur pristinum
obtineat. [1137.22.7] Ad huius concessionis indicium per
manus Henrici Nostri notarii scribi precepimus, et bulla aurea insigniri. Anno
regni Nostri septimo.
[1137.23.1] Cumque privilegium hoc coram Beneventanorum
cetu lectum esset, Deo salvatori omnium, et prefato regi et iam dicto antistiti
gratias egimus quia, quod avi et patres nostri videre non potuerunt, libertatis
et securitatis nobis dignatus est misericordia sua Iesus Christus largiri, et
meritis non nostris offerre. [1137.23.2] Quid multa? Ex
tanto nobis concesso beneficio, et firmato, cives universi servitia et honores
prefato regi polliciti sunt, et sine offensione ad eius preceptum famulari.
[1137.24.1] Dux preterea Rainulphus supramemoratus audiens
regem illum sic devictum et animo consternatum cum paucis Salernitanam
civitatem fuisse ingressum, consilio habito, mille fere equites et Apulorum
peditum multitudinem congregavit. [1137.24.2] Nec mora,
Troiam dimittens Capitinatam totam suae alligavit potestati.
[1137.24.3] Et inde procedens super comitis Rogerii de
Ariano comitatum advenit; qui continuo Alferium Draco, et Robertum de la Marca,
et Robertum de Petra Maiore, et Robertum de Potofranco aliosque barones ipsius
comitis suae subiugavit ditioni; postremo eundem comitem Rogerium ad suam
coegit voluntatem. [1137.24.4] Quibus ita peractis, dux
ipse prope castellum Paludis suorum virtute stipatus castrametatur, die quidem
kalendarum Decembris. [1137.24.5] Mirabatur interea populus
Beneventanus de ducis illius Rainulphi continentia et in predicti regis amore,
et fidelitate et Anacleti servitio die noctuque simul cum domino Rossemanno antistite
invigilabat.
[1137.25.1] Aliud quoque non tegendum silentio fraternitati
vestrae explicabo. [1137.25.2] Cumque prefatus abbas de
Clara Valle, vir valde mirabilis et discretus, de pacis federe et Ecclesiae unitate
cum nominato rege confabularetur, assidue rex ipse cum abbate illo stabilivit,
ut tres cardinales ex parte Innocentii papae, qui eius interfuissent electioni,
ad regem ipsum venirent, et tres ex parte Anacleti, et ordinem electionis
utriusque regi ipsi insinuarent. [1137.25.3] Deinde rex
ipse, ordine audito utriusque partis, sanctiorem et iustiorem eligeret
electionem; et sic, Spiritu Sancto favente, ad pacis perveniret cum totius sui
regni magnitudine firmamentum, quantum in sui arbitrio et scientia contineret.
[1137.25.4] Cognoverat enim firmiterque crediderat, totius
mundi christicolas parti favere Innocentii et eius pontificatum venerari; ipse
vero solus cum regni sui latitudine discordabatur. [1137.25.5]
Continuo ad Innocentium papam et Anacletum delegatum est, et cursu rapido regis
positio destinatur. [1137.25.6] Placuit itaque eis, et
consilio eorum firmato, ex parte papae Innocentii Aimericus cancellarius et
Girardus cardinalis, vir valde venerabilis, simul cum predicto abbate de Clara
Valle Salernum super huiuscemodi electione ventilanda advenerunt; ex parte vero
Anacleti Mattheus cancellarius, et Petrus Pisanus cardinalis et cardinalis
alius nomine Gregorius similiter acceleravere. [1137.25.7]
Quibus ita congregatis, rex ille, ut erat sagacis animi providique consilii,
prius partem Innocentii quatriduo usque ad occasum mirabiliter, et ultra quam
credi potest, examinatur; sequenter autem Anacleti partem quatriduo similiter
perscrutatus est. [1137.25.8] Studiose igitur et diligenter
partibus utriusque electionis auditis, rex ipse clerum omnem et populum
civitatis Salernitanae congregari mandavit, et episcopos et abbates monasteriorum,
qui convenerant, et coram eis taliter exorsus est:
[1137.25.9] "Domini et fratres, credimus vestram non
latere prudentiam, qua de re cardinales istos partis utriusque fecerim
convocari; putavi etenim, quantum nostrae attinet virtuti, tali et tanto
negotio finem imponere, et iustitiae semitam evidenter sectari.
[1137.25.10] Sed quia multis questionibus variisque
responsionibus animus noster impeditur, solus ego super hoc tanto negotio finem
impendere nequeo. [1137.25.11] Unde, si dominis istis
cardinalibus videtur, ordinem utriusque scribant electionis et ab utraque parte
unus mecum Siciliam descendat cardinalis ubi, favente Domino, Nativitatis Iesu
Christi salvatoris festivitatem celebraturi sumus.
[1137.25.12] Ibique sapientes archiepiscopos, episcopos
aliosque inveniemus prudentis animi viros, quorum consilio Anacleti partem
usque modo sectatus sum; nunc itaque ipsorum aliorumque sapientum consilio
super hoc negotio, divina inspirante clementia, certissimum finem, quantum meae
attinet potestati, imponemus". [1137.25.13] Cardinalis
ad haec Girardus respondit: [1137.25.14] "Sciatis re
vera, quoniam ex parte nostra ordinem partis nostrae non scribemus: audistis
enim ex ore nostro seriem electionis, audistis omnia, quae circa nos gesta
sunt; cardinalem quidem mittemus Guidonem de Castello, sapientem utique virum
et discretum, qui vobiscum, sicut petitis, Siciliam veniat. [1137.25.15]
Deinde, sicut sapientiae vestrae placuerit, perficiatis, Spiritus Sanctus
Paraclitus cor vestrum illuminet, et corde recto ad Ecclesiam et veritatis
lumen perducat". [1137.25.16] Et his actis,
unusquisque ad propria remeavit. [1137.25.17] Altera die
adveniente, predictus Girardus cardinalis cum suis reversus est; solus autem
Guido prefatus cardinalis remansit cum rege profecturus, sicut statutum est; ex
parte vero Anacleti similiter cardinalis alius destinatur.
[1137.25.18] Quibus patratis, navigio parato, rex ipse
Siciliam transfretavit.
[1137.26.1] Dux preterea Rainulphus iam nominatus prefatum
castellum Paludis viriliter obsedit, quod preliis multis et machinationibus
cotidie expugnabat. [1137.26.2] Videns autem dux ipse
castellum illud capere non posse, consilio habito, castellum illud dimisit et
in finibus Alifanis secessit; qui continuo civitatem illam et munitionem
castelli comprehendit et suae obtinuit potestati.
[1137.27.1] Hoc anno Anacletus, qui sub nomine pontificatus
advixit, septimo die stante mensis Ianuarii mortuus est; qui sedit annis
septem, et mensibus undecim et diebus viginti duobus. [1137.27.2]
Innocentius itaque pontifex, viribus sumptis et amicorum virtute accepta,
contra inimicos viriliter insilivit. [1137.27.3]
Rossemannus igitur episcopus totius civitatis tintinnabula Beneventanae pulsare
precepit, mortem illius Anacleti significando.
[1137.28.1] Hoc anno, predictus imperator, cum ad imperium
suum revertebatur, mortuus est in partibus Tusciae; et eo defuncto, Corradus ad
imperium unanimi voto sublimatus est.
|