Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Falcone di Benevento Chronicon beneventanum IntraText CT - Text |
|
|
[1139.1.1]
Anno millesimo centesimo trigesimo nono Dominicae Incarnationis, et decimo anno
pontificatus domini Innocentii secundi summi pontificis et universalis papae,
mense Martio, secunda indictione. [1139.1.2] Hoc anno,
prefatus Apostolicus Innocentius, octavo die intrante mensis Aprilis, Romae
synodum celebravit; ad cuius sacri conventus presentiam archiepiscopi, et
episcopi et abbates innumeri convenerunt. [1139.1.3] Ibique
inter cetera, quae Spiritu Sancto mediante statuta sunt, vinculis
excommunicationis alligavit regem Rogerium predictus Apostolicus Innocentius in
presentia omnium cattholicorum virorum, qui convenerant, et eius omnes
sequaces. [1139.2.1] Hoc anno Rainulphus dux, de quo in superiori tractatu mentionem fecimus, ardentissimo febris sinochae calore correptus, ultimo die stante mensis Aprilis, ex hoc mundo decessit apud civitatem Troianam; quem ducem Guidelmus venerabilis ipsius civitatis episcopus cum universo clero et populo diligenter et honeste, lacrimisque manantibus, sepulturae infra episcopium tradiderunt. [1139.2.2] O quantus luctus omnium, et virginum, viduarum, puerorum et senum utriusque sexus, et militum civitatem illam invasit, quem si radicitus scribere tentarem, nec dies sufficerent neque copia describendi! [1139.2.3] Barensis itaque populus, et Tranensis, Melfiensis, Canosinus et omnes, qui sub eius dominio et protectione confidebant, consolatione oblita, crinibus evulsis, pectoribus laniatis et genis, ultra humanum modum lugebant; lugebant enim ducem piissimum et patrem universorum, qui totius sui ducatus habenas dulcedine et humilitatis suavitate, furore omni deposito, disponebat. [1139.2.4] Quid multa? De mortis illius compassione inimicorum etiam acervitas, et de eius prudentia condolens lacrimansque compatiebatur; sicque tota fere Italia de eius probitate et preliis horis omnibus recitabat. [1139.3.1] Audiens autem prenominatus rex Rogerius ducem Rainulphum, virum bellicosum et magnanimum, ex hoc mundo obisse, vanitatis et elationis spiritu accensus ultra humanum modum gavisus est. [1139.3.2] Gavisus utique et morte communi oblitus exestuat, animoque concipiens ut, exercitu congregato, Apuliae fines insiliat eamque suae submittat ditioni et fidelitati. [1139.3.3] Quid multa? Septem navigiis armatorum paratis et auri argentique magnitudine ditatis, septimo die stante mensis Maii Salernum transfretavit; continuo clerus omnis et populus Salernitanus, laudibus multis hymnisque sonantibus, regem illum suscepit. [1139.3.4] Nec mora, rex ipse literas omnibus suis circumquaque manentibus direxit ut, armis eductis, ad eum conveniant; literis itaque eis acceptis, ad imperium eius obtemperaverunt. [1139.3.5] Deinde rex ipse, exercitu congregato, Beneventum venit, et sic contra inimicos expugnandos festinavit. [1139.4.1] Hoc anno, quarto kalendas Iunii mons ille, qui prope civitatem Neapolim esse videtur, ignem validum et flammas visibiles proiecit per dies octo, ita ut civitates ei contiguae et castra mortem expectabant. [1139.4.2] Ex cuius incendio pulvis niger et orribilis exivit, et usque Salernum, et Beneventum, et Capuam, et Neapolim pulvis ille a facie venti pervolavit; ignis vero ille per dies octo visus est; de quo pulvere cives multi Beneventanorum et ego, istius operis descriptor, collegimus: per dies vero triginta pulvis ille super terram visus est! [1139.5.1] Cumque, ut supra dictum est, rex Rogerius exercitum congregasset, super comitis civitatem festinus adivit, et civitatem illam acerrime expugnans suae eam alligavit ditioni; comes autem fugam petens Troiam ingressus est. [1139.5.2] Deinde rex ille civitates omnes et castra Capitinatae suae obtinuit potestati. [1139.5.3] Dux preterea, filius prefati regis, civitates cunctas Apuliae et maritimas ad suum convertit imperium, pacem omnibus et securitatem affirmans. [1139.5.4] Barum quidem, civitatem valde munitam, obtinere non potuit; quatringentos etenim milites princeps civitatis secum detinebat, preter cives quinquaginta milia habitantium. [1139.6.1] Dux itaque nominatus civitatem illam Barum cognoscens capere non posse, exercitu suo convocato, ad patrem regem Rogerium, qui in Troianis morabatur confinibus, pervenit; et eis in unum convenientibus, studiose tractare ceperunt, qualiter civitatem Troianam suae submittant potestati. [1139.6.2] Quatuor quidem milibus interiectis a civitate Troiana comes Rogerius Ariani cum septingentis militibus de morte desperatis morabatur; cives re vera Troiani cum extraneis, qui ad eos confugerant prae timore nominati regis, civitatem illam tuebantur. [1139.6.3] Rex itaque civitatem illam sic a tantorum virorum virtute munitam persentiens, ad castellum Baccharezza, ibi vicinum, ducentos milites dimisit pro civitatis illius infestatione, et ipse cum duce nominato filio suo simulque eorum exercitu advocato super civitatem Arianum comitis Rogerii venit; continuo rex ipse civitatem illam obsedit, et lignorum machinas ad expugnandum eam fieri mandavit. [1139.6.4] Cives autem et milites, qui cum eis erant, nihil ex his, quae ingerebantur, metuebant; ducentos enim milites et viginti fere milia armatorum in civitatem introduxerunt. [1139.6.5] Rex itaque sic eam paratam et munitam aspiciens castra amoveri precepit et furore commotus vineas, olivas et arbores eorum, et sata, quae inveniri poterant, incidi mandavit, et divastari; et sic civitatem illam dimittens biduo per confinia illius moratus est. [1139.7.1] Eodem tempore, prefatus Apostolicus Innocentius predictum ducem Rainulphum obisse audiens, satis satisque condoluit, et consilio communicato, urbem Romam exivit, mille equitum caterva stipatus et peditum multitudine copiosa; deinde ad civitatem Sancti Germani pervenit. [1139.7.2] Cumque prefatus rex Apostolicum illum Urbe egressum persensit, legatos suos predicto Apostolico de pace mandavit, et voluntatem Apostolici et petitionem pollicetur perficere. [1139.7.3] Apostolicus autem legatos regis honeste accipiens, cardinales duos ad regem ipsum transmisit, pacis et dilectionis firmamentum describens, et ut ad civitatem Sancti Germani rex ipse festinaret. [1139.7.4] Quid multa? Cardinales illos rex ille diligenter et honeste accipiens civitatem Troianam, quam obsidebat, dimisit et cursu rapido ad predictum Apostolicum cum duce filio suo et exercitibus suis festinat; continuo per legatos suos ab utraque parte de pacis federe interlocuti sunt. [1139.7.5] Apostolicus itaque principatum Capuanum a rege petebat, quem iniuste principi Roberto abstulerat; rex vero nullo modo principatum redere voluit; et sic per dies octo disceptatio talis inter illos habita est. [1139.8.1] Et his actis, prefatus rex, suo omni exercitu coacervato, ad terras, quae Filiorum Burrelli vocantur, acceleravit, de quibus terris partem quandam castrorum suae submisit potestati. [1139.8.2] Apostolicus autem, et qui cum eo erant, regem illum in partes illas recessisse cognoscentes, castrum quoddam nomine Galluzum agredi precepit, et divastari; nec mora, prefato regi nuntiatum est, qualiter iam dictus Apostolicus castellum illud esset agressus. [1139.8.3] Quid multa? Cursu rapidissimo rex ille ad terram Sancti Germani, ubi Apostolicus ipse morabatur, pervenit; en subito de regis adventu fama terribilis pervolat, et continuo castra regis confixa sunt. [1139.8.4] Apostolicus itaque, et princeps Robertus Capuanus et Romanorum militia regis adventum sentiens, castra eorum omnia amoveri iubent, ut in securiori parte manerent. [1139.8.5] Dux autem, regis filius, mille fere equites accipiens, sic Apostolicum discedentem deprehendens, insidiis constitutis, super Apostolici milites insilivit, qui potentiam et insidias sentientes terga vertentes fugam petunt, et secundum vires per loca illa diversa aufugiunt. [1139.8.6] Prefatus vero princeps, et Riccardus de Rapiscanina et Romanorum multitudo evasit; multi vero militum et peditum in flumine mortui sunt, multos in captione regis fore audivimus. [1139.8.7] Apostolicus autem Innocentius post suos omnes quasi securus incedebat; en ex improviso militum caterva eum agreditur, heu dolor, et illum comprehendunt, omnique suo thesauro et ornatu diviso, ducunt igitur illum ante regis aspectum! [1139.8.8] Et sic contumeliis ditatum, captivum illum in tentorio, quod rex illi transmisit, intromittunt; sequenter Apostolici cancellarium Aimericum et cardinales captivos perducunt; decimo autem die stante mensis Iulii pontifex ipse Innocentius captus est. [1139.8.9] O quantus luctus et meroris abundantia mentes fidelium et civitates Apostolici invasit, quod si radicitus describere vellem, dies nec tempus sufficerent! [1139.8.10] Quid multa? Continuo rex ille per legatos suos pontifici Innocentio, quem captivum tenebat, suppliciter, et ultra quam credi potest, mandavit humiliter, ut pacis et concordiae manum componat. [1139.8.11] Apostolicus itaque se destitutum virtute et armis et desolatum aspiciens, precibus regis et petitionibus assensit. [1139.8.12] Et capitularibus et privilegiis ab utraque parte firmatis, rex ipse et dux, filius eius, et princeps, septimo die stante mensis Iulii, ante ipsius Apostolici presentiam veniunt, et pedibus eius advoluti misericordiam petunt et ad pontificis imperium usquequaque flectuntur. [1139.8.13] Continuo per Evangelia firmaverunt beato Petro, et Innocentio papae eiusque successoribus canonice intrantibus fidelitatem deferre et cetera, quae conscripta sunt. [1139.8.14] Regi vero Rogerio statim Siciliae regnum per vexillum donavit, duci, filio suo, ducatum Apuliae, principi, altero filio eius, principatum Capuanum largitus est: die vero illa, in qua predictus Apostolicus pacem cum rege firmavit, beati Iacobi apostoli festivitas celebratur, septimo kalendas Augusti. [1139.8.15] Et his actis, Missae solemnia celebravit Apostolicus ipse, ubi satis abundeque de pacis continentia tractavit. [1139.8.16] Letitia igitur et gaudii abundantia universos invasit, et celorum regem magnificantes super pacis firmatae et concordiae dextra letati sunt. [1139.9.1] Beneventanus itaque populus pacem audiens firmatam et regem voluntati Apostolici alligatum, tanto gaudio et exultatione triumphat, quod si ex toto describerem, deficerem in tempore et locutione. [1139.9.2] Apostolicus igitur, pace firmata cum nominato rege, Beneventum ingressus est die kalendarum Augustarum, quem Beneventanus populus honore multo et devotione cordis suscipiens, quasi beatum Petrum in carne aspiciens, letatus valde gaudebat. [1139.9.3] Rex autem foris civitatem Beneventi castrametatus est, qui rex usque ad portam Sancti Laurentii cum domino Apostolico comitatur. [1139.9.4] Die vero ipsa ad vesperum rex ipse civitatem ingreditur, et curiam domini papae ascendens cum eo aliquantum moratur. [1139.9.5] Deinde ad episcopium pergit, et Beatae Mariae basilicam et Bartholomei Apostoli ingrediens pro salute sua oravit; intravit quoque monasterium Sanctae Sophiae, et ante altare Sancti Mercurii prostravit; inde procedens claustra monasterii et dormitorium et refectorium perambulavit, et monachorum orationibus se commendans civitatem exivit per portam Summam et ad castra gaudens remeavit. [1139.9.6] Rossemannus autem, qui contra voluntatem Apostolici cotidie expugnabat, archiepiscopus a Petro Leonis consecratus, de Benevento expulsus est et miser ipse cum domino rege festinavit. [1139.10.1] Prefatus preterea rex, exercitu amoto, Troiam adivit et civitatem ipsam suae submisit potestati; episcopus autem Troianae civitatis, Guidelmus nomine, et populus civitatis legatos prefato delegaverunt regi, ut civitatem ingrediatur et inter suos fideles et amicos honeste maneat, et secure. [1139.10.2] Rex vero, legatis acceptis, "Non civitatem", inquit, "ingrediar, donec traditor ille, Rainulphus scilicet, inter vos manserit!". [1139.10.3] Continuo, qui missi fuerant, civitatem regressi regis intentionem omnibus patefaciunt; et licet dolore commoti cives ex tanta regis responsione, quatuor tamen militibus preceperunt ut, sepulcro fracto, cadaver ducis Rainulphi extraheretur, et extra civitatem educerent ut, furore regis sedato, ad eos pacificus ingrediatur. [1139.10.4] Iusserunt etiam inimici prefati ducis cuidam militi nomine Gallicano, qui ducis illius fidelissimus fuerat, ut ipse Gallicanus ob iniuriam ducis defuncti et eiusdem Gallicani dolorem tumulum frangeret, et ducis ossa pelli et fetori adhuc circumplexa manu sua extraheret; qui Gallicanus timore coactus et ne tanti regis furorem incurrat, heu dolor, quasi mente hilari cum aliis ducis ossa involuta, ut diximus, eduxit! [1139.10.5] Continuo in collo ducis defuncti funem ligari fecerunt, qui eius inimici extiterant, et usque ad castellum civitatis per plateas traxerunt; deinde reversi usque ad carbonarium foris civitatem, ubi stagnum luteum putridumque inerat, ducis ipsius suffocaverunt cadaver: heu nefas, et dictu mirabile! [1139.10.6] Totam protinus civitatem timor et luctus invadit, quod unusquisque mortem optabat, et amicorum ducis ipsius et inimicorum; regem quidem testor eternum, iudicemque seculorum, tale tantumque factum orribile in generationibus preteritis et inter Paganorum sectam nunquam legimus accidisse! [1139.10.7] Haec siquidem crudelitatis potentia quid regi illi profuit, quae victoria vel maiestatis gloria ei successit? [1139.10.8] Sed ut mentis suae furorem pacare desiderans, quod non potuit exercere in viventem, operatus est in defunctum. [1139.10.9] Re vera dum predictus dux vixerat, licet cum paucis adesset, ipse tamen rex nullo modo circa ducis ipsius aciem, et si cum decem milibus armatorum instaret, propinquare audebat; unde ei visum fuit mentis suae rabiem aliquantisper fore mitigatam. Sed redeamus ad causam. [1139.10.10] Dux itaque regis illius filius factum huiusmodi audiens ad patrem accessit audacter, et facti illius ordinem redarguit et precatur patrem, ut sepulturae dux ille sic dehonestatus traderetur; rex igitur ducis filii favens orationi, sepulturae illum tradi mandavit. [1139.10.11] Et his actis, civitatis populus, ut ingrederetur ad eos, expectabat, sicut promiserat; qui nec sic voluit civitatem Troiam introire, sed castra inde amovens civitatem Barensem adivit, quam terra marique obsedit. [1139.11.1] Cumque predictus Apostolicus civitatem introisset Beneventanam, omnem ordinationem a Petro Leonis factam deposuit, et a Rossemanno; die vero Assumptionis sanctae Mariae et in passione beati Bartholomei episcopium descendit et Missarum solemnia honeste celebravit. [1139.11.2] Et his actis, predictus Apostolicus a Romanis sepe vocatus, secundo die stante mensis Septembris, iter arripuit, et Domino favente, Romam repedavit. [1139.11.3] Hoc anno, Gregorius Beneventanus antistes a domino papa Innocentio consecratus, Beneventum intravit secundo die intrante mensis Septembris, et dominus papa Guidonem diaconum cardinalem rectorem Beneventi ordinavit. [1139.11.4] Audiens autem populus Romanus domini papae Innocentii adventum catervatim obviam exivit et illum gaudio magno et honore suscepit; deinde eum hortabatur ut pacem, quam cum rege Rogerio posuerat, consilio eorum confringeret. [1139.11.5] Apostolicus autem nullo modo petitionibus eorum consentire voluit; dicebat quidem sic Domino placuisse, quod per eius captionem pax huiusmodi facta fuisset. [1139.12.1] Cumque, ut supra dictum est, prefatus rex civitatem obsedisset Barensem, Innocentius papa, cum infra civitatem esset Beneventanam, episcopum Ostiensem, virum valde venerabilem, ad civitatem Barensem delegavit, populum civitatis monendo, ut ad regis fidelitatem colla submittant et eius voluntati famulentur. [1139.12.2] Populus autem Barensis, ut erat superbi animi et elationi suppositus, episcopum illum, ut civitatem ingrederetur, nullatenus passus est, dictis quoque eius nullo modo credere pertentavit. [1139.12.3] Quid multa? Episcopus ille revertens Barensis populi ferociam et elationem domino intimabat Apostolico; inde, ut dictum est, dominus papa Romam reversus est. [1139.12.4] Rex igitur Rogerius populi illius Barensis aspiciens superbiam, consilio habito, machinas lignorum et turres triginta fere ordinari precepit, ut civitatis muros et munitiones prosternat. [1139.12.5] Quibus peractis, prope civitatis murum machinas illas appropinquari virtute multa mandavit; et continuo turres, et muri civitatis prostrati frangebantur; palatia etiam civitatis, quae prope civitatis murum intrinsecus erant, fracta ruebant. [1139.12.6] Sicque duorum mensium spatio, Augusti videlicet et Septembris, ruinam illam et timorem passi sunt; famis etiam asperitatem et sitis sustinentes, panem unum sex romesinis emebant; carnem, ut audivimus, equorum comedebant. [1139.12.7] Novissime autem tum pro fame, tum pro populi seditione, quae inter eos orta erat, quosdam civium cum Rogerio de Surrento princeps civitatis, Iaquintus nomine, ad prefatum regem mandavit, addens in mandatis, quia civitatem animo libenti ei rederet, dummodo securi circa eum, pace accepta, consistant; et rex captivos civitatis, quos tenebat, eis redat; similiter homines regis, quos civitas habebat, dimittat. [1139.12.8] Nec mora, pactio talis et ordinatio et regi placuit, et civitati, sicque civitatis populus, pace accepta, acquievit, et sacramentis datis, pax constituta apparuit. [1139.12.9] His ita peractis, en adest miles quidam, cui prefatus civitatis princeps oculum evelli precepit, pedibus regis prostratus oravit, ut iustitiam sibi de principe Barensi faciat, qui lumen oculorum sibi evulsit. [1139.12.10] Rex itaque continuo furore accensus, et ultra quam credi potest admirans, cursu rapido vocari fecit iudices Troianorum, Tranensium et Barensium, ut de pacto iudicarent, quod rex cum civitate Barensi posuerat, videlicet ut ex utraque parte captivi, sani et incolumes rederentur. [1139.12.11] Quid plura? A iudicibus Barensibus iudicatum est, ut princeps ille Iaquintus civitatis, qui oculum ei iussit evelli, et eius consiliarii in potestate essent regis; confestim princeps ille et consiliarii eius, Guaiferius quidam et Abiut, ceterique eorum consocii ante regem confessi sunt, iussu et consilio eorum lumen oculorum militi predicto evelli fecisse. [1139.12.12] Nec mora, principem illum et predictos viros, aliosque decem laqueo fecit suspendi prefatus rex, et decem alios oculis et membris truncari, civesque alios prudentes ligari et vinculis teneri, eorumque bona auferri; sicque de civitate illa Barensi inauditam fecit ultionem. [1139.12.13] Timor itaque et tremor tantus civitatem illam invasit, quod nemo virorum et mulierum per plateas et vicos incedere palam audebat; lacrimis quidem et suspiriis Salvatoris misericordiam invocabant, ut eorum afflictioni subvenire dignaretur. [1139.12.14] His ita gestis, consilio accepto, rex ipse exercitum dividens Salernum advenit quinto die stante mensis Octobris, ibique de negotiis suis et actibus tractavit: octo re vera diebus intrantibus mensis Octobris civitas illa Barensis sic afflicta et exagitata est. [1139.13.1] Cumque Salernum rex ipse advenisset, inimicis suis terras omnes eorum abstulit et sacramento eos perstrinxit, ut ultra Montes festinarent; quod et factum est. [1139.13.2] Comitem vero Rogerium de Ariano eius adversarium simul cum uxore sua, navigio parato, in partes Siciliae captivum mandavit; sicque vindictam perficiens super inimicis, quinto die intrante mensis Novembris, navigio armato, Palormum transfretavit. [1139.14.1] Hoc anno, undecimo kalendas Februarii primo pullorum cantu terremotus magnus factus est, ita quod domos corruere putabamus. [1139.14.2] Cumque, ut prediximus, papa Innocentius civitatem Beneventanam recuperaret, Guidonem diaconum Romanae Sedis, virum valde discretum et moribus ornatum, rectorem civitatis Beneventanae ordinavit; qui rector usque ad kalendas Martii in civitate permansit. [1139.14.3] Deinde Apostolicus ille alium misit rectorem, Ioannem nomine, consanguineum suum, subdiaconum, et Guido ille Romam repedavit. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |