[1140.1.1]
Anno millesimo centesimo quadrigesimo, et undecimo anno pontificatus predicti
domini Innocentii, mense Martio, tertia indictione. [1140.1.2]
Hoc anno, predictus rex Rogerius Amfusum filium suum, principem Capuanorum,
magno cum exercitu militum et peditum trans civitatem Piscariam misit, ut
provinciam illam suae subiugaret potestati. [1140.1.3] Qui
vero princeps, exercitu illo accepto, sicut rex pater eius iusserat, labore
multo peregit, et Piscariam transiens castella copiosa ibi contigua et vicos
comprehendit, et spolia illorum predatus est et quaedam eorum igne consumpsit.
[1140.1.4] Diebus autem non multis interiectis, prefatus
rex Rogerium ducem filium suum mille cum militibus et peditum manu copiosa in
auxilium prefati principis delegavit. [1140.1.5] Dux
itaque cum principe fratre suo simul alligati provinciam illam prope Romanos
fines adiacentem timore multo ad eorum imperium submiserunt.
[1140.1.6] Unde predictus Innocentius Apostolicus turbatus,
consilio accepto Romanorum, ad eos per cardinales direxit, ne aliena invaderent
et Romanis fines non usurparent. [1140.1.7] Qui Apostolico
rescribentes responderunt non aliena petere, sed solummodo terras ad
principatum pertinentes velle reintegrare.
[1140.2.1] Dum haec et alia geruntur, nominatus rex, medio
mense Iulio, navigiis paratis, Salernum venit, ut filiorum ducis et principis
facta, quos, ut supra dixeram, cum exercitibus miserat, agnosceret; insuper cum
domino Apostolico Innocentio alloqui et simul esse excogitabat.
[1140.2.2] Continuo rex ipse, consilio habito, Salernum
exivit, et ducentis militibus aggregatis, prope civitatem venit Beneventanam et
cum Ioanne subdiacono Romanae Sedis, tunc Beneventano rectore, et aliis
Beneventanis de pace, et civitatis utilitatibus et domini Apostolici fidelitate
tenenda satis abundeque locutus est. [1140.2.3]
Et inde procedens Capuam ingressus est; ibique diebus non multis commorans de
quibusdam suis negotiis tractavit. [1140.2.4] Deinde apud
Sanctum Germanum festinavit; illico, habito consilio, legatos duci et principi
filiis suis mandavit, ut ad eum reverterentur; audierat enim rex ipse,
Apostolicum Innocentium de provinciae illius invasione valde turbatum esse, et
contristatum. [1140.2.5] Dux autem et princeps, nuntiis
acceptis, ad patrem eorum reversi sunt; universa vero oppida, quae comprehenderant,
necessariis omnibus munivit.
[1140.3.1] Et his actis, nuntios rex ipse prefato
Apostolico delegavit suppliciter impetrando ut, si fieri posset, cum illo
alloqui et de multis variisque negotiis terminare, desideraret. [1140.3.2]
Apostolicus autem, consilio habito, tum pro temporis tempestate, tum pro aliis
negotiis instantibus, eum alloqui non posse rescripsit.
[1140.3.3] Rex igitur, aggregato exercitu, Capuam
repedavit, et ibi aliquantisper castrametatus exercitum omnem divisit,
licentiam ad propria remeandi unicuique prebens. [1140.3.4]
Ipse vero rex, quingentis acceptis militibus, Piscariam tetendit, quam supra
diximus filios suos comprehendisse; inde procedens totam illam regionem a
predictis filiis eius obtentam circuivit.
[1140.4.1] Et eis omnibus studiose
perscrutatis, Arianum civitatem advenit, ibique de innumeris suis actibus,
curia procerum et episcoporum ordinata, tractavit. [1140.4.2]
Inter cetera enim suarum dispositionum, edictum terribile induxit, totius
Italiae partibus aborrendum et morti proximum, et egestati, scilicet ut nemo in
toto eius regno viventium romesinas accipiat vel in mercatibus distribuat. [1140.4.3]
Et mortali consilio accepto, monetam suam introduxit unam vero, cui
"ducatus" nomen imposuit, octo romesinas valentem, quae magis
magisque erea quam argentea probata tenebatur; induxit etiam tres follares
ereos romesinam unam appretiatos. [1140.4.4] De quibus
orribilibus monetis totus Italicus populus paupertati et miseriae positus est,
et oppressus; et de regis illius actibus mortiferis mortem et depositionem
regni optabat.
[1140.5.1] Quibus ita mortalibus edictis et monetis
inductis, rex ipse, militibus suis congregatis, Neapolim tetendit.
[1140.5.2] Archiepiscopus itaque Neapolitanus, Marinus
nomine, clerum omnem civitatis congregari precepit simul et cives, et adventum
regis eis annuntians hortatur, ut honeste et letitia multa eum suscipiant.
[1140.5.3] Cives igitur simul cum militibus civitatis foris
portam Capuanam exierunt in campum, qui Neapolis dicitur, et regem ipsum honore
et diligentia multa, ultra quam credi potest, amplexati sunt; et sic usque ad
predictam portam Capuanam perductus est. [1140.5.4]
Continuo presbiteri et civitatis clerus ad eandem portam obviam exivit et eum,
hymnis et laudibus ad astra levatis, civitatem introduxerunt; quatuor illico
viri nobiles habenas equi et pedes regis ipsius tenentes, alii quatuor usque ad
episcopium civitatis regem illum perduxerunt. [1140.5.5]
Frequentiam vero populi per plateam incedentis et mulieres viduas, coniugatas
et virgines per fenestras existentes, lector, si aspiceres, miratus affirmares
imperatorem aut regem alium sive principem tali sub honore et gaudio nunquam
civitatem Neapolim ingressum fuisse. [1140.5.6] Quid multa?
Rex ipse tali et tanto honore ditatus ad episcopium descendit et in camera
archiepiscopi hospitatur; die vero altera adveniente, totam intrinsecus
civitatem et foris rex ipse equitavit, et palatia et edificia circumspexit.
[1140.5.7] Inde, navigio parato, ad castellum Sancti
Salvatoris, civitati proximum, ascendit, et civibus Neapolitanis ibi vocatis,
negotia quaedam cum illis de libertate civitatis et utilitate tractavit.
[1140.5.8] Donavit insuper unicuique militi quinque modia
terrae et quinque villanos et promisit eis, vita comite, munera multa et
possessiones largiturum. [1140.5.9] Interea noctis silentio
prefatus rex totam civitatem Neapolim extrinsecus metiri fecit, cognoscere
volens quantae esset circumquaque latitudinis; invenit itaque studiose metiendo
in girum passus duo milia trecentum et sexaginta tres.
[1140.5.10] Et passibus illis ita inventis, dum populus
civitatis aggregatus esset, in eius conspectu, quasi dilectionis affectu, eis
interrogare cepit, utrum sciret quot passus civitas illorum per circuitum
habuisset; qui, ultra quam credi potest admirantes, se nescire profitentur; rex
autem, sicut studiose invenerat, mensuram passuum, quos civitas eorum tenebat,
patefecit. [1140.5.11] Unde populus omnis regem ipsum
sapientiorem aliis antecessoribus et studiosiorem predicabat, et quod nunquam
factum fuerat, super civitatis mensura mirabantur, quomodo rex ille fieri
contractasset. [1140.5.12] Et his omnibus ita peractis,
Salernum properavit et ibi diebus non multis moratus, quarto die intrante
mensis Octobris, navigio parato, mare ingressus est, deinde Palormum
festinavit. [1140.5.13] Dux vero filius eius in Apuliae partibus
remansit, et princeps alter eius filius apud civitatem Capuam mansitavit.
[1140.6.1] Cumque, ut prediximus, predictus rex Rogerius
monetas illas superius dictas introduceret, domino Ioanni subdiacono sanctae
Romanae Sedis, Beneventano rectori, et civibus Beneventanis delegavit, ut
monetas illas infra civitatem suscipiat; quod predictus rector audiens
mirabiliter contristatur. [1140.6.2] Aiebat quidem rector
ipse, quoniam sine domini papae licentia monetas illas recipere non posset,
precipue cum ad totius Italiae mortem monetarum illarum introductio spectaret;
tandem, communicato consilio, rector prefatus predicto pontifici regis edicta
mandavit ut, quid super his negotiis esset agendum, mittere dignaretur. [1140.6.3]
Pontifex itaque Innocentius, his auditis, ultra quam credi potest, condoluit et
super regis Rogerii execrandis actibus mirabatur.
[1140.6.4] Confestim Beneventanis mandavit literas suas ita
continentes: [1140.6.5] Facta regis et monetarum suarum
inventiones et a vobis accepimus, et ab aliis nobis in veritate referentibus.
[1140.6.6] Unde mandamus, ut non terreamini neque iam
mentes vestras moveatis, quoniam transitura sunt et cito possunt emendari.
[1140.6.7] Nos autem circa utilitates vestras cotidie
invigilamus. [1140.6.8] Literis talibus acceptis et lectis,
gratiarum egimus actiones et aliquantulum roborati respiravimus. [1140.6.9] Et
his actis, prefatus pontifex Innocentius ad regem transmisit Rogerium
significando, qualiter totus populus Italiae et extra de introductione
monetarum istarum doluisset, et quomodo ad famis afflictionem devenisset . . .
|