Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Falcone di Benevento Chronicon beneventanum IntraText CT - Text |
|
|
[1120.1.1]
Anno millesimo centesimo vicesimo Dominicae Incarnationis, et secundo anno
pontificatus domini Calixti secundi summi pontificis et universalis papae,
mense Martio, tertia decima indictione. [1120.1.2] Hoc
anno, mense Maio, tertio die ante festivitatem sancti Eustasii magna fluminis
Caloris advenit inundatio, quam nemo viventium tempore ipso potuerit recordari.
[1120.2.1] Per iddem tempus comes Rainulphus, cuius mentionem fecimus, congregata militum peditumque caterva innumera, una cum Roberto de Monte Fusco supra predictum castellum, quod Tufum vocatur, commeavit. [1120.2.2] Continuo montem quendam munitum valde conscendunt, in quo castelli munitiones mirabiliter construentes, vallo, aggere illud circumeunt et lignorum machinas circumquaque componunt; et eo taliter munito, Tufum illud sepissime acriterque expugnabant; Rao autem, castri dominus, viriliter obviabat. [1120.2.3] Comes igitur Iordanus audiens Rainulphum comitem supra Tufum illud castelli munitiones construxisse, et horis omnibus belli apparatus fecisse, nec mora, collecta equitum peditumque manu copiosa, ad castellum, quod Montis Falconis dicitur, haud longe a Rainulphi comitis tentoriis, tetendit. [1120.2.4] Deinde cardinalem Ugonem Beneventum regentem, et Stephanum rectorem Roffridumque Beneventanum Electum arcessiri precepit; et eis advocatis, ad comitem Rainulphum illos destinavit, addens in mandatis, quod libenter a comite Rainulpho iustitiam sumeret, et ipse ei iustitiam consequeretur. [1120.2.5] Comes haec audiens pollicitus est, et accipere iustitiam et libenter sectari. [1120.2.6] Quid plura? Tufum illud dimittunt et ad pontem Sancti Valentini, magna procerum caterva glomerante, congregantur; confestim coram omnibus, data fide et accepta, treuvam a septimo die stantis mensis Maii et usque ad kalendas Septembris firmiter confirmaverunt; in qua vero treuva civitatem Beneventanam statuere. [1120.3.1] Hoc anno, quinto die stante mensis Maii Capuani constituerunt principem Riccardum, filium Roberti principis, domini eorum, eo quod princeps ipse genitor eius infirmabatur. [1120.3.2] Et eo constituto, Capuanus archiepiscopus, convocatis episcopis aliisque viris prudentibus et Roffrido Beneventano Electo die Ascensionis Domini, quinto die ipsius Maii stante, principem illum consecravit. [1120.3.3] Octavo autem die post eiusdem filii sui consecrationem, princeps ipse genitor suus ex hoc seculo decessit. [1120.3.4] Filius autem principis illius, postquam consecratus fuit, decem dies advixit; quo defuncto, Iordanum, predicti Roberti principis fratrem, constituerunt in principatus honorem. [1120.4.1] Hoc anno, supramemoratus papa Calixtus ab ultramontanis partibus reversus est, et nono die intrante mensis Iunii Romam ingreditur. [1120.4.2] Unde factum est, quod Petrus Portuensis episcopus, tunc vicarius, cum aliis cardinalibus Romae manentibus, aliisque clericorum turmis et viris utriusque sexus obviam pontifici illi properavit. [1120.4.3] Gaudium igitur populi Romani et letitiam si, lector, aspiceres, diceres et miratus prae gaudio tanto sub honore et triumpho pontificem quempiam Urbem ingressum non fuisse. [1120.4.4] Audiens itaque Ugo cardinalis, qui tunc Beneventanam civitatem regebat, Apostolici adventum, Romam festinus tetendit et cum illo cives complures adierunt. [1120.5.1] Eodem anno, nono die intrante mensis Iulii Rao nomine dominus Ceppaluni mortuus est. [1120.6.1] Hoc anno, Bernardus abbas monasterii Sanctae Sophiae tertio kalendas Augusti migravit ad Dominum; post obitum vero ipsius abbatis quaedam monachorum pars, ultimo die stante mensis Iulii, monachum quendam Ademarium nomine, abbatis Madelmi nepotem, in abbatem elegerunt. [1120.6.2] Ad cuius electionem Ioannes venerabilis decanus, Ioannes Grammaticus, vir per cuncta laudabilis, Rao sacerdos et monachus aliique monachorum sapientum non consenserunt: unde factum est, quod discordia ineffabilis inter eos habita est. [1120.7.1] Hoc anno, dominus noster papa Calixtus, accepto consilio, Beneventum advenit, et octavo die intrante mensis Augusti civitatem ingressus est. [1120.7.2] Audiens itaque Beneventanus populus ipsius adventum longe lateque optatum extra civitatem duorum milium spatio gaudio magno repletus egrediebatur; tandem Apostolicus ipse a clericis, hebreis et monachorum turba, et a presbiteris civibusque omnibus gloria et gaudio magno suscipitur. [1120.7.3] Preterea Amalfitani omnes plateas cunctas vestibus sericis, palliisque et ornamentis pretiosis in adventu illius ornaverunt; infra ornamenta vero turribula aurea, argentea cum odoribus et cinnamomo posuerunt. [1120.7.4] Pedes namque Apostolici et habenas equi cives quatuor a ponte Leproso et usque ad portam Sancti Laurentii ducebant; deinde quatuor alii usque ad episcopium; ab episcopio autem quatuor iudices Ioannes, Persicus, Guisliccio et Landulphus usque ad Sacrum Beneventanum palatium detulerunt. [1120.7.5] In comitatu Apostolici, lector, si adesses, timpana percussa, cimbala tinnientia et liras sonantes aspiceres et re vera firmares, Apostolicum alium tali sub triumpho et gaudio ingressum non fuisse civitatem. [1120.8.1] Diebus autem non multis decursis, complures civium, qui amici Landulphi quondam comestabuli extiterant, Apostolicum precantur, quatenus ei copiam habitandi tribueret in civitate: comestabulus vero per triennium Montem Fuscum habitaverat. [1120.8.2] Apostolicus igitur fidelium suorum precibus favens, sicut postulaverant, licentiam impendit; continuo obviam exeuntes cum Iordano comite, qui pro eo venerat, Landulphum illum civitatem introduxere. [1120.9.1] Audiens autem Calixtus pontifex discordiam illam, quae inter fratres monasterii Sanctae Sophiae pro electione facta supradicti Ademarii regnabat, monasterium advenit, et congregatis fratribus, satis abundeque super electione tali locutus est. [1120.9.2] Tandem, cognita rei veritate, et quia electio illa canonica et regularis non valebat, a Petro Portuensi episcopo ceterisque cardinalibus, qui illuc convenerant, irrita et fracta iudicata est; confestim a pontifice Calixto confirmatur. [1120.9.3] Quid multa? Licentiam fratribus dedit ut, quem vellent, abbatem eligerent; quo facto, ad palatium Apostolicus reversus est. [1120.9.4] In crastinum autem, quarto decimo die intrante mensis Augusti, tota fratrum collectio locum capituli solitum ingreditur ibique, Spiritu Sancto mediante, de facienda electione pleniter tractavit. [1120.9.5] Interea predictus Ioannes venerabilis decanus personam fratris ad tantum ferendum pondus idoneam elegit, et fratribus in unum congregatis eam patefecit; denique unumquemque interrogavit, si persona ipsa eis complaceret; at ipsi una voce, una concordia dignam fore clamavere. [1120.9.6] Fratres vero ipsi numero fere quinquaginta convenerant, et clamantibus illis, personam illam Ioannis quidem Grammatici, virum prudentem, ornatum moribus, comprehendunt et eum invitum et renuentem iubilando cathedram supersedere fecerunt; ipse autem indignum, infelicem se coram nobis omnibus clamitabat. [1120.9.7] Deinde actio venerabilis sacra: et monachus virgam in manu eius pastoralem posuit, et eum ad locum abbatis in capitulo statuerunt; continuo decanus primum, postea fratres omnes pedibus eius, ut moris est, advolvuntur et unicuique pacis osculum ipse donavit. [1120.9.8] Electo autem eo, nuntium Calixto pontifici dirigit congregatio, significans Ioannem Grammaticum electum fuisse; audiens igitur Apostolicus, quod regulariter electio illa fieret, complacuit ei, et confirmavit. [1120.9.9] Diebus autem non multis excursis, predictus pontifex Calixtus monasterium Sanctae Sophiae advenit, et inter Missarum solemnia quarto decimo kalendas Septembris prefatum Ioannem Grammaticum, quem congregatio monasterii elegerat in abbatem, consecravit. [1120.9.10] Die vero ipsius consecrationis dedicatio altaris Beati Mercurii celebratur in Sancta Sophia. [1120.10.1] Diebus autem non multis elapsis, prius ad predicti Roffridi electionem pontifex Calixtus inducias posuit, ut ad constitutum tempus ieiunii, mensis quidem Septembris, consecraretur; cumque ad id ventum est, magno cum honore et diligentia eum in Sacro Beneventano palatio presbiterum statuit. [1120.10.2] In crastinum autem, die dominico, coram episcopis decem numero, Sedis Beneventanae suffraganeis, illum ad pontificalem infulam sublimavit; inter quos venerabilis Ioannes monasterii Sanctae Sophiae abbas affuit; die vero consecrationis ipsius festivitas sancti Ianuarii celebratur. [1120.11.1] Hoc anno, biduo post consecrationem predicti archiepiscopi Roffridi Calixtus pontifex, consilio accepto, deposuit Stephanum, qui tunc rector fuerat, et ordinavit rectorem Rossemannum diaconum, filium Rossemanni monachi. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |