Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Falcone di Benevento Chronicon beneventanum IntraText CT - Text |
|
|
[1123.1.1]
Anno millesimo centesimo vicesimo tertio Dominicae Incarnationis, et quinto
anno pontificatus domini Calixti secundi summi pontificis et universalis papae,
mense Martio, prima indictione. [1123.1.2] Supradictus
Calixtus pontifex, consilio salutis accepto, ultramontanos omnes fere
episcopos, et archiepiscopos et abbates et totius, ut ita dicam, Italiae et
ecclesiarum pastores arcessiri precepit quatenus, sancta synodali
confabulatione firmata, pactum cum imperatore Henrico positum perpetuo
confirmaret; ad cuius sacri conventus presentiam Roffridus Beneventanus
antistes honeste properavit. [1123.1.3] Ordinato itaque
concilio tali et tanto, Apostolicus ipse sacramenti privilegium, quod predictus
imperator constituerat, pacis, in conspectu omnium qui convenerant, adduci et
legi precepit: continuo ab omnibus confirmatum est, et commendatum.
[1123.1.4] Inter cetera vero, quae ibi statuta sunt,
treuvam Dei tenendam posuerunt; item vinculis anathematis alligavit Apostolicus
ipse, si quis Beneventanam civitatem ex Beati Petri potestate auferre tentaret;
et multa alia quae huic opusculo affigere longum visum nobis est, excogitans
quidem fastidio addere, et libello tali universa componere: alias vero scripta
omnia, et notata, invenietis. [1123.1.5] Audivimus autem,
et quod re vera comperimus, tale tantumque pacis firmamentum infra Romanam
urbem temporibus predicti Apostolici advenisse, quod nemo civium vel alienigena
arma, sicut consueverat, ferre ausus erat. [1123.1.6] Et
concilio celebrato, Beneventum venit predictus Apostolicus Calixtus, et quaedam
negotia Beneventanorum tractavit. [1123.2.1] Eodem anno, Landulphus de Greca supranominatus, duodecimo kalendas Decembris obiit et ad ecclesiam suam Sancti Maximi sepultus est. [1123.3.1] Cumque predictus pontifex Calixtus Beneventum venisset, vocari fecit prefatum Roffridum archiepiscopum, ut audiret quorumdam civium accusationes, quae ei inferebantur: accusatus enim fuerat, quod simoniace archiepiscopatus honorem accepisset. [1123.3.2] Tunc presul ipse, vocatis quibusdam suffraganeis suis et presbiteris civitatis, Sacrum ascendit palatium, et accusatoribus auditis, inducias postulavit, et acceptis induciis, respondit: [1123.3.3] "Paratus, pater sanctissime, iuxta canonica instituta ab his purgari accusationibus et vestram sequi iussionem". [1123.3.4] Tandem iuravit ipse primum cum duobus episcopis et tribus presbiteris, simoniace non fuisse ingressum. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |