Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Falcone di Benevento Chronicon beneventanum IntraText CT - Text |
|
|
[1128.1.1]
Anno millesimo centesimo vicesimo octavo Dominicae Incarnationis, et quarto
anno pontificatus domini Honorii papae, mense Martio, sexta indictione.
[1128.1.2] Hoc anno, papa Honorius venit Beneventum cum
ducentis militibus Romanorum, et invenit Robertum principem Capuanum et comitem
Rainulphum cum exercitu magno et civium Beneventanorum multitudine super
castellum Turris Palatii, et illud valde expugnantes et obsidentes; quod
castellum erat Ugonis Infantis. [1128.1.3] Ugo etenim ipse
contra predictum principem et comitem Rainulphum instabat, et castro illo sic
obsesso et mirabiliter expugnato, dominus, qui illud observabat, quia illud
defendere non valebat, in potestate principis et comitis illud tradidit. [1128.2.1] Quibus ita peractis, predictus Apostolicus Honorius audiens comitem Rogerium Siculorum contra eius voluntatem et fidelitatem cotidie insistere et Apuliae partes detinere, Robertum principem nomine et comitem submovit ut, exercitu congregato, super comitem illum Rogerium festinent. [1128.2.2] Quid multa? Simul cum principe et comite illo Apuliam descendit predictus Apostolicus, et Grimoaldum Barensem et Tancridum vocari precepit, ut omnes unanimiter adversus comitem Siculorum insistant; quod et factum est. [1128.2.3] Comes itaque Rogerius, sentiens Apostolicum cum exercitu valido militum et peditum et baronibus illis adversus se venientem, in montana secessit, devitans Apostolici virtutem, ne aliquo modo aliquid ei sinistrum contingeret; et sic per quadraginta dies Apostolicus ille ardenti sole mensis Iulii fatigatus circa comitem illum obsedit. [1128.2.4] Interea predictus princeps, quia delicati corporis erat et laborem sustinere non poterat, cepit a fidelitate Apostolici declinare, excogitans qualiter castra eius dimitteret et ad propria repedaret; et tentoria sua amoveri fecit et iter arripere conabatur. [1128.2.5] Apostolicus itaque principis fraudem, et aliorum baronum, deprehendens, pactis intervenientibus, ducatum predicto comiti Rogerio per cancellarium Aimericum et Cencum Fraiapanem se daturum promisit, et ut comes ille circa Beneventum veniret, ibique ducatus honorem ei firmaret. [1128.2.6] Et his actis, Beneventum Apostolicus ille revertitur, et comes ille, exercitu suo aggregato, Beneventum venit et in monte Sancti Felicis castrametatus est. [1128.2.7] Inde, pactis inter se compositis et promissionibus adimplendis, predictus Apostolicus in octavo die Assumptione sanctae Mariae ducatus honorem comiti illi in conspectu fere viginti milium hominum largitus est, ad pontem scilicet Maiorem, iuxta fluminis ripam, post solis occasum: multis enim negotiis intervenientibus, dies ille totus disputando inter se consumptus est. [1128.2.8] Et quia comes ille civitatem Beneventi introire dubitabat, ideo predictus Apostolicus foris, ut dictum est, ad pradictum pontem exivit et ducatus ei tribuit honorem. [1128.2.9] Et ducatu accepto, dux ille sacramento iuravit non esse in facto vel consensu, ut beatus Petrus, et dominus papa Honorius eiusque successores cattholici civitatem Beneventanam perdant, et principatum Capuanum non capiat vel permittat ad capiendum; et his omnibus actis, Salernum revertitur et Siciliam repedavit. [1128.3.1] Diebus autem non multis elapsis, predictus pontifex Honorius, consilio accepto, Romam reversus est, sed priusquam urbem Romam ingrederetur, pars quaedam Beneventanorum secundo die stante mensis Septembris Guidelmum, tunc Beneventanum rectorem, in Sacro palatio Beneventano, gladiis eductis, occidit. [1128.3.2] Videlicet miser ille rector furorem partis illius fugere tentans, post altare Sancti Ioannis de Cappella Palatii fugit et ibi occultans infra pedes Ioannis presbiteri, qui ibi Missam tunc celebrabat, se abscondit; sed evadere non potuit: ibi vero cultris percussus est, et foris eductus de palatio illo proicitur. [1128.3.3] Et pedibus eius funem ligaverunt, sicque per civitatis plateam usque ad carnariam Sancti Laurentii, heu miser, lapidibus obrutus productus est! [1128.3.4] Et eo defuncto, populus civitatis furore arreptus domum Potonis Spitameta, et Ioannis et Guisliccionis iudicum, et Transonis, et Laurentii et Lodoici medici destruxerunt; ipsi vero et Dauferius iudex populi caventes superbiam ad Montem Fuscum fugiunt. [1128.3.5] Continuo, communitate intra se ordinata, populus fere totus iuravit, ut ex tunc et septem annis completis et quadraginta diebus non esset habitator civitatis predictus Poto Spitameta cum aliis supradictis, qui civitatem exierunt. [1128.4.1] Eodem anno, Ioannes, abbas Sanctae Sophiae, octavo die stante mensis Novembris mortuus est, et Franco, qui tunc erat mansionarius, electus est. [1128.5.1] Audiens autem predictus pontifex mortem rectoris illius sic contigisse, dolore turbatus valde civitati Beneventanae minatur, ultionem pro tali facinore insectari. [1128.5.2] Continuo, consilio accepto, miserunt ad predictum pontificem legatos, dicentes mortem rectoris per stultos, et viros iniquos advenisse, et rogantes, ut rectorem idoneum mitteret et pacem donaret Beneventanis; pontifex autem, consilio accepto, dominum Girardum cardinalem rectorem nobis mandavit. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |