Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Falcone di Benevento Chronicon beneventanum IntraText CT - Text |
|
|
[1136.1.1]
Anno millesimo centesimo trigesimo sexto Dominicae Incarnationis, et septimo
anno papae Innocentii. [1136.1.2] Dum haec et multa alia
agerentur, prefatus imperator Apostolico Innocentio mandavit, ut eum
prestolaretur quia, Domino favente, sicut promiserat, in festivitate sancti
Iacobi venire despondebat. [1136.1.3] Pontifex autem
spirituali gaudio gavisus magistro militum destinavit omnia, quae imperator ei
mandaverat. [1136.1.4] Deinde princeps ipse audiens
civitatem Neapolim famis periculo urgeri, cum quinque navigiis ad eandem
civitatem venit, et imperatoris adventum firmiter propalavit et cursu celeri
Pisas revertitur. [1136.1.5] Continuo ad imperatorem
festinans invenit eum Montes descendisse et super civitatem Cremonam castra sua
posuisse; illico pedibus eius advolvitur lacrimis rogans, ut sibi exheredato
subveniret. [1136.2.1] Interea ad tantam famis asperitatem civitas pervenit Neapolitana, quod infantes multi, pueri, adolescentes, iuvenes, senes etiam utriusque sexus per civitatis plateas et domos spiritus exalabant. [1136.2.2] Sed magister militum et eius fideles, qui libertati invigilabant civitatis quique antiquorum suorum sequebantur honestatem, mori prius famis morte malebant, quam sub nefandi regis potestate colla submittere. [1136.2.3] Haec inter prefatus imperator literas suas signatas propriis legatis suis magistro militum et civibus suis destinavit, consolationis verba describens, ut fidelitatis propositum teneat quia, favente Domino, in proximo ad eius liberationem festinaret; legati vero illi coram omnibus iuraverunt imperatorem illum apud civitatem Spoletum dimisisse. [1136.2.4] Diebus autem non multis excursis, en adest legatus alius ipsius imperatoris literas suas ferens, consolationis similiter verba continentes, qui eum dimisisse apud flumen Piscariam affirmavit. [1136.2.5] Item in subsequentibus diebus alias transmisit imperator literas continentes, se in proximo venturum Apuliam, et Italiam a tanta perditione redempturum. [1136.2.6] Archiepiscopus preterea Marinus civitatis Neapolitanae, et Philippus de Acerra, civis Neapolitanus, vir prudentis ingenii, et Rainulphus comes, qui obviam imperatori dudum exierant, similiter literas suas consolationis magistro militum delegavit. [1136.2.7] Literis itaque talibus acceptis, et tali suspensi Neapolitani promissione, licet fame coacti, imperatoris tamen illius expectabant adventum. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |