[73-184]
Hec mulier, motu proprio
precibusque sororis
Tacta, mouet gressus illuc ubi lesa sopore
Letargi languet Fronesis mortisque figuram
Exemplans, moritur uiuens et mortua uiuit.
Sed postquam ueniens signis dictantibus illam
Agnouit, uidit stupidam stupuitque iacentem.
Hos casus miserata dolet mentisque rigorem
Exuit, in gemitus erumpens, fractaque parumper
Magestas animi molescere cogitur, exit
Duricies et sola tenet miseracio mentem.
Hec igitur magis accedit propiusque iacentem
Visitat et querit languoris semina, temptat
Cuncta, locum, tempus, causam, sinctomata morbi
Caute disquirens, cuius uestigia tandem
Inuenit et Fronesim letargi sompnia passam
Noscit, ut exterius languoris signa fatentur.
Inuenta racione mali morbique reperta
Materie, disquirit adhuc que causa salutis
Languoris causas ualeat secludere, pestem
Perdere, supplantare luem morbumque fugare.
Ergo minis, precibus, plausu, clamore, soporem
Expugnare parat, sed talis sompnus obaudit.
Nec mirum si morbus ad hec contempnit abire.
Non erat iste sopor somni, sed mortis ymago,
Que uite tenebrat lucem uitamque soporat
Plus sompno, sed morte minus, maiorque sopore,
Morte minor, sed fida tamen prefactio mortis.
Cum talis nequeat medicina refellere morbum
Nec tantum ualeat morbi superare uigorem,
Celesti confecta manu, condita sapore,
Mellifluo gustu mellita, suauis odore,
Secretas redolens species, terrena repellens
Condimenta, nouum celi thimiama propinans,
Exquisita datur languenti pocio, totum
Que corpus peragrat, uitalia circuit, intrat
Venas, disquirit neruos penetratque medullas.
Huius
ad aduentum Fronesis sibi redditur, ad se
Dum redit, et totus mentis seducitur horror.
Hic stupor ipse stupet medicinam posse; fugatus
Miratur talem medicine cedere morbum,
Sed quamvis oculus mentis resplendeat intra,
Languescit tamen exterior nec ferre nitorem
Sustinet empireum nec tantum fulgur Olimpi.
Ergo suam solers matrona recurrit ad artem
Et presigne, decens, rutilans, immitabile, tersum,
Grandi diffusum spacio scriptumque figuris
Presentat Fronesi speculum, quo cuncta resultant
Que locus empireus in se capit, omnia lucent,
Que mundus celestis habet, sed dissona rerum
Paret in hiis facies. Hic res, hic umbra uidetur,
Hic ens, hic species, hic lux, ibi lucis imago.
Detinet hoc speculum mentem uisumque Sophye
Sistit, ne maior oculis lux obuiet, illos
Offendens, uisumque simul cum mente fatiget.
Hoc speculum mediator adest, ne copia lucis
Empiree, radians uisum, depauperet usum.
Visus in hoc speculo respirat, lumen amicum
Inuenit et gaudet fulgens cum lumine lumen.
Cernit in hoc speculo uisu speculante Sophia,
Quicquid diuinus in se complectitur orbis.
Dum noua queque uidet, miratur ad omnia, gaudet
In cunctis, nouitas noua rerum gaudia gingnit;
Eius cum uisu mens delectatur et omnes
Eroris pellit nebulas et gaudia mentem
Perfundunt; perit omne sui sintoma doloris.
Si qua minus plene cognoscit, plenius illam
Asistens matrona docet suppletque minorem
Intuitum panditque latens aperitque reclusum.
Hic uidit angelice plebis superique senatus
Miliciam, palmamque simul dulcesque triumphos
Sanctorum, meritum dispar fructusque laborum.
Virginis illius meritum miratur, adorat
Partum quod peperit, non marcescente pudoris
Flore, nec atrito feruente libidinis estu.
Conceptus
partusque modum floremque pudoris
Intactum stupet admirans, non inuenit unde
Sit matri que nulla uiri commercia nouit.
Confugit ad logice leges; hec ergo parentis
Iura negat, cui uirginitas concedit honorem
Virginis, a simili uult supplantare pudorem
Virgineum matri, quam disputat esse parentem
Partus, et ad matrem natiuo iure refertur.
Ista tamen racio nutat, cum uirgine matrem
Inuenit et logices uidet argumenta iacere.
Amplius admirans, magis hesitat, amplius herens,
Inquirit quo iure poli, qua lege beata
Nata patrem, terrena Deum, casura manentem,
Flos cedrum, sidus solem, scintilla caminum
Proferat, et mellis desudet petra liquorem.
Miraturque Deum nostram uestire figuram,
Et nostras habitare casas flammantis Olimpi
Rectorem, floremque rose latitare sub alga,
Et gemmam uestire lutum, uiolamque cicuta
Velari, uitamque mori, tenebrescere solem,
Qui gunfi, que iuncture, quis nexus et unde
Connectant humana Deo, diuina caduco
Consocient hominique Deum, quis federet ordo.
Singula dum Fronesis miratur et omnia temptat
Vestigare sue racionis legibus, illam
Asistens matrona monet, ne sompniet illic
Humanas leges mundanaque federa, cursus
Nature nostrasque uices, ubi nulla potestas
Illius, sed cuncta silent decreta, pauescunt
Leges, iura stupent, ubi regnat sola uoluntas
Artificis summi, que uult a canone nostro
Excipiens, ubi iura pauent et regula cedit
Artifici, canonque silet, dictante magistro.
Non Racio sed sola Fides ibi queritur, illic
Transcendit causas celestis causa, minores
Exuperat leges lex summa et federa legum.
Ergo sufficiat Fides, disquirere cesset
Hic Racio, sistatque Fides Racionis habenas.
|