Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Alanus de Insulis
Anticlaudianus

IntraText CT - Text

  • LIBER QUINTUS
    • [178-264]
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

[178-264]

"O regina poli, celi dea, filia summi
Artificis, facies nec enim diuina caducam
Te docet, aut nostri generis defflere litturam,
Quam probat esse deam uultus sceptrumque fatetur
Reginam natamque Deo tua gloria monstrat,
Cui superum sedes, celi uia, limes Olimpi,
Extramundanus orbis regioque Tonantis
Tota patet, soliumque Dei fatumque quod ultra est,
Me moderare uagam, stupidam rege, siste timentem
Indoctamque doce, fluitantem corripe, tristem
Letifica, gaudens peregrine consule, ceptum
Perfice, nutantem firma, succurre cadenti;
Nam uaga sum, tremebunda, stupens, indocta, laborans,
Defficiens, ignara loci, peregrina, fatiscens;
Que, nitens superare polos sedesque supernas
Inuadens, penetrale Dei talamumque Tonantis
Consiliumque Iouis nutans, uaga, sola pererrans,
Aggredior, celique uias pertempto latentes.
Nec tamen inconstans, preceps, improuida, casu
Precipitante uias, istos inuado labores;
Sed precibus cedens et tandem uelle coacta
Nature monitu, Virtutum numine, nutu
Precipue Racionis ad hoc ego mittor, ut ipsa
Nature summo presentem uota Tonanti.
In multis errare manum Natura recordans,
Erratum reuocare uolens culpasque priores
Tergere, uel ueteres operis nouitate beati
Excusare notas, hominem formare, beatum
Cudere, perfectum complere, creare modestum
Temptat, quo possit ueteres uelare reatus,
Erranti mundo dans de tot milibus unum,
Qui rectum sibi deffendat, scrutetur honestum,
Damnet avariciam, diffundat munera, curet
Excessus, medium teneat, proscribat abusus.
Nec sine consiliis, nutu, moderamine, uoto
Virtutum discernit opus, sed tota sororum
Concio conceptus assensu nutrit eodem.
Sed quoniam tantum circa terrena potentis
Nature uiget officium languetque potestas,
In superis nil iuris habens animamque creare
Nescia, quam sola pictoris dextra superni
Format et in nullo Nature iura requirit,
Hac racione diu nitens multumque reluctans,
Huc agor et superos perquiro sola recessus,
Quo possim conferre Deo quod concipit ipsa
Nature racio, quod uirtus optat, ut ipsum
Velle Dei nostrum confirmet uelle precesque
Audiat et nostris aspiret gracia uotis:
Vt diuina manus animam demittat ab alto,
Que sit mente sagax, uirtute referta, pudore
Predita, presignita fide, pietate refulgens,
Que, carnis uestita toga, sic uisitet orbem
Quod facinus redimat pietas uirtusque reatum,
Incestumque pudor, fraudem ius, gloria casum,
Quod superet terrena domus, uis terrea, uestis
Corporee masse, corpus mortale, potentis
Nature ducatur opus, sic dote beatum
Multiplici, nullo fraudatum munere forme,
Vt jam corporeum non dedignetur habere
Spiritus hospicium nec tantus defleat hospes
Hospicii tabem, sed carnis regnet in aula.
Ergo mihi describe uiam qua callis ad arcem
Superni Iouis erigitur, nec deuia passim
Errabunda ferar, nec nostrum deuius error
Propositum perdat, uiduans mercede laborem."
Hiis uerbis gauisa, poli regina benigno
Reddidit affatu quod se preberet eunti
Consortem callisque ducem gressusque magistram.
Sed soli Fronesi ducatum spondet et ipsi
Consulit instanter, precepti robur eidem
Consilio miscens, ut currum deserat, ipsos
In celo deponat equos comitemque relinquat
Inferius, que sit stabilis custodia tanti
Depositi, currum sistens frenansque iugales,
Ne si currus, equi, Racio nitantur in altum
Tendere, nec talem dignetur habere uiantem
Semita celestis, alios experta meatus,
Erret equs, nutet Racio currusque uacillet.
Explentur mandata dee uotisque fauetur;
Stat Racio, sistuntur equi, quadriga quiescit.
Omnibus exclusis, solum regina secundum
Consorti concedit equm, qui parcius ipsum
Admiretur iter nec multum deneget ipsos
Ascensus, fractus freni melioris habena.
Fertur equo Fronesis, se fert regina, uolatu
Fertur equs, dea certat equo gressuque uolantem
Preuenit et comiti pretemptat preuia gressum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License