Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
S. Eusebius Hieronymus Stridonensis Presbyter
Contra Ioannem Hierosolymitanum Episcopum ad Pammachium

IntraText CT - Text

  • 1
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

1. Si iuxta Paulum apostolum, quod sentimus orare non possumus 1ac propriae mentis cogitationem sermo non explicat; quanto magis periculosum est de alterius animo iudicare, et singulorum dictorum atque verborum investigare atque proferre rationem? Natura hominum prona est ad clementiam, et in alieno peccato sui quisque miseretur. Si ergo reum in sermone reprehenderis, simplicitatem vocabit; si calliditatem argueris, imperitiam confitebitur, ut suspicionem vitet malitiae. Atque ita fiet ut tu qui arguis, calumniator: ille qui reprehenditur, non haereticus, sed rusticus iudicetur. Nosti, Pammachi, nosti me ad hoc opus non inimicitiis, non gloriae cupiditate descendere; sed provocatum litteris tuis ex ardore fidei; ac velle si fieri posset, omnes idipsum sapere, nec impatientiae ac temeritatis posse reprehendi, qui post triennium loquor. Denique nisi ad Apologiam, de qua nunc scribere institui, multorum animos diceres perturbatos, et in utramque partem fluctuare sententiam, decreveram in incepto silentio permanere.




1 Rom. 8, 26





Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License