36. Oro te, qui tantis contra resurrectionem uteris
argumentis, ut simpliciter mecum loquaris. Credis vere Dominum resurrexisse, in
eodem quo mortuus, quo sepultus est corpore, an non credis? Si credis, cur ista
proponis, per quae resurrectio denegatur? Si non credis, qui ita imperitorum
lactas animas, et resurrectionem casso nomine ventilas? Audi. Nuper de
Marcionis quidam schola:
- Vae, inquit, ei, qui in hac carne, et in his ossibus resurrexerit.
Gaudebat animus.
Sed statim intulit: Consepulti
enim sumus, et consurreximus cum Christo per baptismum 96 Animae, an carnis
resurrectionem dicis?
- Respondit: Non solius animae, sed carnis, quae cum anima renascitur in
lavacro.
- Et quomodo peribit, quae in Christo renata est?
- Quia scriptum est, ait: Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt
97Attende, obsecro te, quod dicitur, Caro
et sanguis regnum Dei non possidebunt. Numquid non resurgent? Absit; sed
non possidebunt. Quare non possidebunt? Quia sequitur, neque corruptio
incorruptionem possidebit. Tamdiu ergo regnum Dei non possidebunt, quamdiu
caro tantum sanguisque permanserint. Cum autem corruptivum induerit incorruptionem, et mortale induerit
immortalitatem 98et lutum carnis in testam fuerit excoctum, quae prius gravi pondere
premebatur in terram, acceptis spiritus pennis et immutationis, non
abolitionis, nova gloria volabit ad coelum; et tunc implebitur illud quod
scriptum est: Absorpta est mors in victoria. Ubi est, mors, contentio tua?
ubi est, mors, aculeus tuus 99
|