37.
Praepostero ordine de animarum statu et carnis resurrectione respondimus:
omissisque principiis Epistolae, tota nobis contra egregios tractatus eius fuit
disputatio. Maluimus enim de Dei rebus, quam de nostris iniuriis dicere.
Si peccaverit homo in hominem, rogabunt pro eo ad Dominum. Si autem in Deum
peccaverit, quis orabit pro eo 100Nunc e diverso super omnia nostros
adversarios immortali odio persequimur: blasphemantibus Deum, clementem
porrigimus manum. Scribit ad Theophilum episcopum apologiam, cuius istud
exordium est: Tu quidem ut homo Dei, et
apostolica ornatus gratia, curam omnium Ecclesiarum, maxime eius quae in
Ierosolymis est, sustines, cum ipse plurimis sollicitudinibus Ecclesiae Dei,
quae sub te est, distringaris.
Laudat faciem, ad personam
principum trahit. Tu qui regulas quaeris Ecclesiasticas, et Nicaeni
concilii canonibus uteris, et alienos clericos, et cum suis episcopis
commorantes tibi niteris usurpare, responde mihi, ad Alexandrinum episcopum
Palaestina quid pertinet? Ni fallor, hoc ibi decernitur, ut Palaestinae
metropolis Caesaria sit, et totius Orientis Antiochia. Aut igitur ad
Caesariensem episcopum referre debueras, cui, spreta communione tua,
communicare nos noveras; aut si procul expetendum iudicium erat, Antiochiam
potius litterae dirigendae. Sed novi cur Caesariam, cur Antiochiam nolueris
mittere. Sciebas quid fugeres, quid vitares. Maluisti occupatis auribus
molestiam facere, quam debitum Metropolitano tuo honorem reddere. Nec hoc dico,
quod praeter amicitias, quae suspicionem generant, quidquam in legatione
reprehendam; sed quia apud interrogantes magis et praesentes te purgare
debueris. Misisti religiosissimum hominem
Dei Isidorum presbyterum, virum potentem tam ex ipsa incessus et habitus
dignitate, quam divinae intelligentiae, curare etiam eos, qui animo vehementer
aegrotant; si tamen sensum sui languoris habeant. Homo Dei mittit hominem Dei.
Nihil interest inter presbyterum et episcopum; eadem dignitas mittentis et
missi: hoc satis imperite: in portu, ut dicitur, naufragium. Iste Isidorus qui
in coelum tuis laudibus tollitur, idipsum infamatur Alexandriae, quod tu
Ierosolymae; ex quo non legatus advenisse videtur, sed socius. Alioquin et
litterae manu eius scriptae, quae ante tres menses legationis ad nos directae
erant, portantes errorem, Vincentio presbytero redditae sunt, quae usque hodie
ab eo tenentur, quibus cohortatur ducem exercitus sui, ut super petram fidei,
stabili pesistat gradu, nec nostris naeniis terreatur. Pollicetur se antequam
legationis esset ulla suspicio, venturum Ierosolymam, et ad adventum suum
illico adversariorum cuncos proterendos. Et inter caetera his etiam verbis
utitur: «Quomodo fumus in aere dissolvitur, et cera ad viciniam ignis
liquescit: ita dissipabuntur qui semper Ecclesiasticae fidei resistentes, nunc
per homines simplices eamdem fidem inquietare conantur.
|