38. Rogo te, lector, qui hoc scribit antequam veniat, qui
tibi videtur? adversarius, an legatus? Iste est quem nos piissimum vel
religiosissimum, et, ut verbum exprimamus e verbo, deicolam possumus
dicere. Iste est homo divinae intelligentiae; tam potens, et tanta incessus ac
habitus dignitate, ut quasi spiritualis Hippocrates, languorem animarum
nostrarum sua potuerit praesentia mitigare, si tamen nos voluerimus suae
medicinae acquiescere. Curet se tali medicamine, qui etiam alios curare
consuevit. Nobis divina illa intelligentia, pro Christo stultitia est. Libenter
nostra rusticitate languemus, ne collyrio vestro impie videre discamus. «Tuae
vero sanctimoniae, pro optima voluntate quasi ad finem usque perducta sit,
deprecamur Dominum in sanctis locis nocte ac die, ut ei reddat perfectam
mercedem, et coronam vitae largiatur.» Recte gratias agis; nisi enim venisset
Isidorus, tu in tota Palaestina tam fidelem sodalem non invenisses. Nisi ille
tibi promissum apportasset auxilium, haereres in turba rusticorum, quae
sapientiam tuam intelligere non posset. Haec ipsa apologia, de qua nunc sermo
est, Isidoro praesente et multum collaborante, dictata est, ut idem esset, et
dictator et baiulus litterarum.
|