Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
S. Eusebius Hieronymus Stridonensis Presbyter
Contra Ioannem Hierosolymitanum Episcopum ad Pammachium

IntraText CT - Text

  • 39
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

39. Cum ergo huc venisset, et accessisset ad nos tribus vicibus, et admovisset tam divinae sapientiae tuae, quam propriae intelligentiae habentia medicinam verba, nec profuit alicui, nec profuit ei quisquam.» Hic qui ad tres vices dicitur ad nos accessisse, ut in veniendo mysticum numerum conservaret, qui Theophili episcopi mandatum nobis loquebatur, litteras ad nos ab eo missas noluit reddere. Cumque diceremus: Si legatus es, redde legationis epistolas: si epistolas non habes, quomodo legatum te probabis? Respondit se habere quidem litteras ad nos: adiuratum tamen ab Hierosolymorum episcopo, ne nobis eas redderet. En legati constantia, qui ut pacem faceret, et suspicionem in alteram partem favoris excluderet, aequum se utrisque tribuit. Et quia sine emplastro venerat, et medicorum armamenta non habebat, idcirco eius medicina non profuit. Hieronymus et hi cum eo sunt, et secreto et coram omnibus, frequentissime et sub iurisiurandi testificatione satis ei fecerunt, quod numquam de nobis ambiguitatem aliquam habuerint fidei, dicentes: Quomodo eo tempore quando communicabamus ei, nunc similiter eumdem affectum habemus de ratione fidei. Videte quid faciat concordia dogmatum. Isidorus, ut haec significaret, eius socius erat, homo Dei et presbyter, et vir potens, et sacro ac venerabili incessu, et divinae intelligentiae, et Hippocrates Christianorum vocatur. Ego misellus dum in solitudine delitesco, a tanto pontifice repente truncatus, presbyteri nomen amisi. Et tamen iste Hieronymus, cum pannosa turba et sordidatis gregibus, quid Isidoro illi fulmineo [Al. fulmine] ausus est respondere? At ne forte ille non cederet, et opprimeret eos praesentia, et mole corporis sui, non semel, non tertio, sed frequentissime iuraverunt, se eum de quo quaestio erat, scire orthodoxum, nec umquam in suspicione habuisse haereseos. O apertum impudensque mendacium! O testimonium pro se, nec Catoni creditum! In ore enim duorum, vel trium testium stat omne verbum 101Alicubi [Al. aliquando] ne dictum, aut tibi alicubi mandatum est, quod sine satisfactione fidei communionem tuam subiremus? Quando per virum disertissimum, et christianissimum Archelaum comitem, qui sequester pacis era, condictus locus foederis fuit, nonne hoc in primis postulatum est, ut futurae concordiae fides iaceret fundamenta? Pollicitus est esse se venturum. Instabat dies Paschae: frequens monachorum turba convenerat: exspectabaris in loco: quid faceres, nesciebas. Repente mandasti aegrotare nescio quam: illo die te non posse venire. Ludione an episcopus haec loquitur? Pone verum esse quod dicis, propter unius mulierculae delicias, ne te absente doleat caput, fastidium sustineat, stomacho perfrigescat, Ecclesiae causam negligis? tot virorum, et christianorum et monachorum contemnis praesentiam? Noluimus occasionem dare: videbamus enim stropham dilationis tuae, iniuriam patientia vicimus. Rescribit Archelaus: monet altero et tertio die manere, si vellet venire. At ille occupatus: Muliercula enim vomere non cessavit: dum nauseam evasisset, nostri penitus oblitus est. Post duos ergo menses tamdem exspectatus venit Isidorus, qui non, ut tu fingis, pro te testimonium, sed causam postulatae satisfactionis audivit. Cum enim obiiceret nobis, quare ei communicastis, si haereticus erat? audivit ab omnibus, communicavimus nihil de haeresi suspicantes. Postquam vero a beato Papa Epiphanio conventus, tam sermone, quam litteris, respondere contempsit: cunctis monachis ab eodem Epiphanio scripta venerunt, ut absque satisfactione fidei, nullus ei temere communicaret. Presto sunt litterae, nec super hac re dubitari potest. Haec sunt quae fratrum turba respondit, non ut tu argumentaris, ex eo te non esse haereticum, quia aliquando non dictus sis. Hac enim ratione aegrotare non debebit, qui ante aegrotationem sanus fuit.




101 Deut. 27, 6; et Matth. 18, 16; et II Cor. 16, 1






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License