41. Quando autem
coeptum est de ordinatione Pauliniani, et aliorum qui cum eo sunt, ventilari,
videntes se reprehendi, cum propter charitatem atque concordiam concederentur
eis omnia; hoc autem solum expeteretur, ut licet ab aliis contra regulas
ordinati essent, tamen subiicerentur Ecclesiae Dei; ut non scinderent eam,
atque proprium sibi facerent principatum: in hoc non acquiescentes, coeperunt
proponere de fide, et omnibus notum facere, quod si non arguerentur hi qui cum
Hieronymo presbytero erant, nihil culparent in nobis. Sin autem arguerentur
erroris, et culpae, cum penitus non queant de istiusmodi quaestionibus
disputare, satisfactionem errati proprii non invenientes, ad ista confugerent:
non quo sperarent nos posse convinci, sed famam nostram laedere niterentur.
Quod perplexa oratio est, nemo vitium interpretationis putet. Talis enim et
Graeca est. Interim ego gaudeo, quod qui me decollatum putabam, subito mihi
presbyterii caput video repositum. Dicit nos omnino convinci non posse, et
venire ad praelium perhorrescit. Si causa discordiae, non ex dissensione fidei
est, sed ex Pauliniani ut dicis, ordinatione descendit, quae tanta stultitia
est volentibus occasionem dare, nolle respondere? Confitere fidem; sed tamen
responde quod quaereris, ut omnibus luceat, non de fide, sed de ordinatione
esse certamen. Quamdiu enim interrogatus de fide, tacueris, potest tibi
adversarius dicere: Non est ordinationis causa, sed fidei. Si ordinationis
causa est, stulte facis de fide interrogatus, tacere. Si fidei, stulte
praetendis ordinationem. Porro quod dicis te petisse, ut subiicerentur
Ecclesiae Dei, et non scinderent eam, neque proprium sibi facerent principatum,
de quibus dicas, non satis intelligo. Si de me et de presbytero Vincentio,
satis multo dormisti tempore, qui post annos tredecim, nunc excitatus haec
loqueris. Ob id enim et ego Antiochiam, et ille Constantinopolim, urbes
celeberrimas deseruimus, non ut te in populis praedicantem laudaremus: sed ut
in agris et in solitudine adolescentiae peccata deflentes, Christi in nos
misericordiam deflecteremus. Sin autem de Pauliniano tibi sermo est: vides eum
Episcopo suo esse subiectum, versari Cypri, ad visitationem nostram interdum
venire: non ut tuum, sed ut alienum; eius videlicet, a quo ordinatus est. Quod
si hic etiam esse voluerit, et in exsilio nostro quietus in solitudine vivere,
quid tibi debet, nisi honorem quem omnibus debemus episcopis? Fac a te
ordinatum: idem ab eo audies, quod a me misello homine sanctae memoriae
episcopus Paulinus audivit. «Num rogavi te, ut ordinarer? Si sic presbyterium
tribuis, ut monachum nobis non auferas, tu videris de iudicio tuo. Sin autem
sub nomine presbyteri tollis mihi, propter quod saeculum dereliqui: ego habeo
quod semper habui: nullum dispendium in ordinatione passus es.
|