44. Occasionem quoque
fingunt aliarum litterarum, quas dicunt sibi scripsisse Epiphanium. Quamquam
dabit ille rationem pro omnibus quae gesta sunt ante tribunal Christi, ubi maior
et minor absque ulla personarum acceptione iudicabitur. Attamen quomodo possunt
illius niti epistola, quam de ordinatione Pauliniani illicita, et illorum qui
cum eo sunt, a nobis coargutus scripsit: sicut et ipsa eius epistola in exordio
suo significat? Rogo quae tanta est caecitas, Cimmeriis, sicut aiunt,
tenebris involuta? Dicit nos occasionem fingere, et Epiphanii adversus se
litteras non habere, statimque subiungit: «Quomodo possunt illius niti
epistola, quam de ordinatione Pauliniani illicita, et eorum qui cum eo sunt, a
nobis coargutus scripsit: sicut et ipsa eius epistola in exordio suo
significat?» Non habemus epistolam. Et quae est illa epistola quae in exordio
suo de Pauliniano loquitur? Est
aliquid post exordium, cuius tu times facere mentionem. A te est coargutus
aetatis, qua Paulinianus erat. Presbyterum ordinas, et legatum mittis ac
socium: tantamque habes fiduciam, ut ubi Paulinianum mentitus es puerum, illuc
puerum mittas presbyterum. Itemque Theosebam Thiriae Ecclesiae diaconum facis presbyterum,
et contra nos armas, illiusque in nos abuteris eloquentia. Tibi soli
licet Ecclesiae iura calcare: tu quidquid feceris, norma doctrinae est; et non
erubescis ante tribunal Christi iudicandum tecum Epiphanium provocare. Quae
sequuntur post hoc capitulum, haec sunt: Mensae suae et domus contubernium
imputat Epiphanio, scribitque eum numquam quam esse secum de Origenis
dogmatibus locutum, et sub iurisiurandi testificatione confirmat, dicens: Ne suspicionem quidem, sicut Deus testis est,
perversae in nos fidei se habere monstravit. Nolo respondere et arguere
acriter, ne periurii episcopum convincere videar. Praesto sunt plures epistolae
Epiphanii: una ad ipsum, aliae ad episcopos Palestinos, et nuper ad Romanae
urbis pontificem: in quibus dicit se eum coram multis, de dogmatibus arguentem
non meruisse responsum, totumque nostrae parvitatis testis est monasterium.
|