2. Facessat itaque Novatus errantibus non manus porrigens,
Montanus cum insanis feminis prosternatur, iacentes in barathrum praecipitans,
ne leventur. Quotidie peccamus omnes et in aliquo labimur. Qui ergo in nos
clementes sumus, rigorem contra alios non tenemus: quin potius oramus, petimus,
obsecramus, ut aut simpliciter nostra fateatur, aut aperte defendat aliena.
Nolo verborum ambiguitates: nolo mihi dici, quod et aliter possit intelligi.
Revelata facie gloriam Domini contemplemur 2Claudicabat quondam et Israeliticus
populus in utroque pede. Sed Elias, qui interpretatur, fortis
Domini: Usquequo, ait, claudicatis in utroque vestigio? Si Dominus est
Deus, ambulate post eum: si autem Baal, sequimini eum 3Et ipse Dominus de Iudaeis: Filii
alieni mentiti sunt mihi: filii alieni inveteraverunt, et claudicaverunt a
semitis suis 4Certe si haereseos nulla suspicio est -
ut cupio et credo - cur non verbis meis meum sensum loquitur? Quam ille
simplicitatem vocat, ego malitiam interpretor. Persuadere mihi vult, quod pure
credat; pure ergo et loquatur. Et si quidem unum verbum, vel unus sensus esset
ambiguus, si duo, si tres, ignorantiae veniam tribuerem: nec ea quae aut
obscura vel dubia sunt, de certis et perspicuis aestimarem. Nunc vero quae ista
simplicitas est, quasi super ova et aristas inter theatrales praestigias
pendenti gradu incedere: ubique dubium, ubique suspectum? Putes eum non expositionem fidei, sed figuratam
controversiam scribere. Quod iste nunc appetit, olim in scholis didicimus. Nostra
adversum nos dimicat armatura. Etiam si bene credit, et circumspecte et timide loquitur,
suspicionem mihi facit nimia diligentia. Qui ambulat simpliciter, ambulat confidenter 5Stultum est frustra infamiam sustinere. Obiicitur ei crimen, cuius non
habet conscientiam. Ergo crimen quod totum pendet in verbo, neget confidenter,
ac libere faciat invidiam adversario suo. Eadem audacia qua ille insimulat, hic
defendat. Cumque omnia dixerit quae voluerit, quae proposuerit, quae
suspicionibus carent: si perseverat calumnia, conserta manu in ius trahat. Nolo
in suspicione haereseos quemquam esse patientem; ne apud eos qui ignorant
innocentiam eius, dissimulatio conscientia iudicetur, si taceat: licet
superfluum sit eius praesentiam quaerere, et extorquere silentium, cuius apud
et litteras teneas.
|