3. Scimus
omnes, quid tibi scripserit, quid in te arguerit, in quo, ut tu vis,
calumniatus sit. Responde ad singula, per Epistolae huius gradere vestigia, ne
punctum quidem et apicem calumniae transeas. Si enim egeris negligenter, et -
ut ego tibi credo iuranti - casu aliqua transieris, statim ille clamabit et
dicet: Hic hic te vinctum teneo: hic totius negotii cardo versatur. Non
aeque inimici audiunt, et amici. Qui inimicus est, etiam in scirpo nodum
quaerit: amicus prava quoque recta iudicat. Scribunt saeculi litterae, amantium
caeca esse iudicia; quas tu forsitan sacris Voluminibus occupatus omnino
neglexeris. Numquam de amicorum iudicio glorieris. Illud verum est testimonium,
quod ab inimica voce profertur. Alioqui si amicus pro te dixerit, non testis,
aut iudex, sed fautor putabitur. Haec et huiusmodi loquentur inimici tui, qui
tibi forte movere cupiant stomachum.
Caeterum ego quem numquam volens laesisti, cuius semper in Epistolis tuis
nomen cogeris ventilare, do consilium ut aperte aut fidem Ecclesiae praedices,
aut loquaris, ut credis. Dispensatio etenim ac libratio ista prudens verborum,
indoctos decipere potest. Cautus
auditor et lector cito deprehendet insidias: et cuniculos quibus veritas
subvertitur, aperte in luce demonstrabit. Et Ariani, quos optime nosti, multo
tempore propter scandalum nominis consubstantialem se damnare
simulabant, venenaque erroris circumlinebant melle verborum. Sed tamdem coluber
se tortuosus aperuit, et noxium caput, quod spiris totius corporis tegebatur,
spiritali mucrone confossum est. Recipit, ut scis, Ecclesia poenitentes;
et numero superata peccantium dum deceptis gregibus consulit, pastorum
vulneribus ignoscit. Eadem nunc in veteri et nova haeresi consuetudo servatur,
ut aliud populi audiant, aliud praedicent sacerdotes.
|