5. Sed
dicis, epistolam meam probavit Alexandrinus episcopus. Quid probavit? contra
Arium, contra Photinum, contra Manichaeum bene locutum. Quis enim te hoc
tempore arguit Arianum? quis tibi nunc Photini, Manichaeique crimen impingit? Olim
ista emendata sunt atque concussa. Non eras tam stultus, ut aperte defenderes
haeresim, quam sciebas Ecclesiae displicere. Noveras te si hoc fecisses, statim
loco movendum, et solii tui delicias suspirabas. Sic sententiam temperasti, ut
nec simplicibus displiceres, nec tuos offenderes. Bene scripsisti, sed nihil ad
causam pertinens. Unde noverat Alexandrinae Ecclesiae pontifex, in quibus
arguereris? quorum a te confessio postularetur? Debueras tibi obiecta
proponere, et sic ad singula respondere. Vetus narrat historia: Quidam cum
diserte diceret, ferreturque impetu ac volubilitate verborum, causamque omnino
non tangeret, prudens auditor et iudex: «Bene, inquit, bene, sed quo istud tam
bene?» Imperiti medici ad omnes oculorum dolores uno utuntur collyrio. Qui
arguitur in pluribus, et in dilutione criminum aliqua praetermittit, quidquid
tacuerit, confitetur. An non respondisti ad epistolam Epiphanii, et proposuisti
ipse quae dissolveres? Nimirum hac fiducia respondisti: Nullus fortiter a
semetipso caeditur, Elige e duobus, quod vis. Optio tibi dabitur, aut respondisti
ad epistolam Epiphanii, aut non. Si respondisti, cur maxima et plurima de his
quae tibi obiecta sunt, reliquisti? Si non respondisti: ubi est illa Apologia
tua, in qua gloriaris apud simplices: et quasi [Al.
quam] ignorantibus causam, huc illucque disseminas?
|