Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
S. Eusebius Hieronymus Stridonensis Presbyter
Contra Ioannem Hierosolymitanum Episcopum ad Pammachium

IntraText CT - Text

  • 6
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

6. Octo tibi, ut statim probabo, de spe fidei Christianae quaestionum capita obiecta sunt. Tria tantum tangis, et praeteris. In caeteris grande silentium est. Si ad septem absolutissime respondisses, haererem tantum in uno crimine: et quod tacueras, hoc tenerem. Nunc vero quasi auribus lupum apprehenderis, nec tenere potes, nec audes dimittere. Ipsa quoque tria quasi negligens atque securus, quasique aliud agens: et in quibus aut nulla aut parva sit quaestio, praetervolas atque perstringis. Et ita opertus ac tectus incedis, ut plus confitearis tacendo quam renuas disputando. Quis non protinus tibi potest dicere: Si lumen quod in te est, tenebrae sunt, ipsae tenebrae quantae erunt 7Si tres quaestiunculae, de quibus visus es aliquid dicere, suspicione et culpa non carent, et fraudulenter ac lubrice scriptae coarguuntur, quid faciemus de quinque reliquis, in quibus quia nulla ambigui sermonis dabatur occasio, nec illudere poteras audientes, maluisti omnino reticere, quam aperte quod tectum fuerat confiteri.




7 Matth. 6, 23





Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License