7. Et primum de libro ubi loquitur: sicut enim incongruum
est dicere, quod possit Filius videre Patrem: ita inconveniens est opinari,
quod Spiritus sanctus possit videre Filium. Secundum, quod in hoc corpore quasi
in carcere sint animae religatae; et antequam homo fieret in paradiso, inter
rationales creaturas in coelestibus commoratae sunt. Unde postea in
consolationem suam anima loquitur in Psalmis: Priusquam humiliarer, ego
deliqui 8Et: Revertere, anima mea, in requiem tuam 9Et: Educ de carcere animam meam 10et caetera his similia. Tertium, quod dicat, et diabolum et daemones
acturos poenitentiam aliquando, et cum sanctis ultimo tempore regnaturos.
Quartum, quod tunicas pelliceas humana corpora interpretetur, quibus post
offensam et eiectionem de paradiso Adam et Eva induti sint, haud dubium quin
ante in paradiso sine carne, nervis et ossibus fuerint. Quintum, quod carnis
resurrectionem membrorumque compagem, et sexum quo viri dividimur a feminis,
apertissime neget: tam in explanatione primi psalmi, quam in aliis multis
tractatibus. Sextum, quod sic paradisum allegorizet, ut historiae auferat veritatem;
pro arboribus Angelos, pro fluminibus virtutes coelestes intelligens: totamque
paradisi continentiam tropologica interpretatione subvertat. Septimum; quod
aquas, quae super coelos in Scripturis esse dicuntur, sanctas supernasque
virtutes, quae super terram et infra terram contrarias et daemoniacas esse
arbitretur. Octavum, quod extremum obiicit, imaginem et similitudinem Dei, ad
quam homo conditus fuerat, dicit ab eo perditam; et in homine post paradisum
non fuisse.
|