8. Hae
sunt sagittae, quibus confoderis: haec tela, quibus in tota Epistola
vulneraris: excepto eo, quod tuis genibus advolutus, sanctamque canitiem
seposito parumper Sacerdotis honore substernens, deprecatur salutem tuam, et
his verbis loquitur: Praesta mihi et tibi
ut salveris, sicut scriptum est, A generatione perversa: et recede ab haeresi
Origenis, et a cunctis haeresibus, dilectissime. Et infra: Propter defensionem
haereseos adversum me odia suscitantes rumpitis charitatem, quam in vobis
habui: intantum, ut faceretis nos etiam poenitere quare vobis
communicaverimus, ita Origenis errores et dogmata defendentibus. Dic
mihi, disputator egregie, de octo capitulis, ad quae responderis. Paulisper de
caeteris taceo. Prima illa blasphemia, quod nec Filius Patrem, nec Filium possit
videre Spiritus sanctus, quibus a te telis confossa est? «Sanctam, inquit, et
adorandam Trinitatem, eiusdem substantiae, et coaeternam; eiusdem gloriae et
divinitatis credimus: anathematizantes eos, qui grande aut parvum, aut
inaequale, aut visibile in deitate Trinitatis quidquam loquuntur. Sed sicut
incorporalem, invisibilem, et aeternum dicimus Patrem: sic incorporalem,
invisibilem et aeternum dicimus Filium et Spiritum sanctum.» Nisi hoc
diceres, Ecclesiam non teneres: et tamen non quaero, si ante non dixeris: non
eventilabo, si amaveris eos qui talia praedicaverint; cum quibus fueris, quando
ista dicentes exsilia sustinebant: quis sit ille, qui Theone presbytero
Spiritum sanctum Deum in Ecclesia praedicante, clauserit aures, forasque cum
suis concitus fugerit, ne tantum audiret piaculum. Statim sera conversione
fidelem, inquit, volo. Miserabilis Praetextatus, qui designatus consul est
mortuus. Homo sacrilegus, et idolorum cultor, solebat ludens beato Papae Damaso
dicere: Facite me Romanae urbis episcopum, et ero protinus Christianus. Quid
mihi longo sermone et laciniosis periodis Arianum te non esse demonstras? Aut
nega hoc dixisse eum, qui arguitur: aut si locutus est talia, damna, quia
dixerit. Vis scire quantus sit ardor bene credentium? audi Apostolum: Et si
nos, aut Angelus de coelo aliter evangelizaverit vobis quam
annuntiavimus, anathema sit 11Tu mihi ut crimen extenues, et
dissimulato nomine criminosi, quasi secura sint omnia, et nullus in blasphemiis
arguatur, otiosam fidem artifici sermone contexis. Dic statim, et Epistola tua
hoc habeat exordium, anathema ei, qui talia ausus est scribere. Fides pura
moram non patitur. Ut apparuerit scorpius, illico conterendus est. David
inventus secundum cor Domini, Nonne, inquit, odientes te, Domine,
oderam et super inimicos tuos tabescebam? Perfecto odio oderam illos 12Ego si patrem, si matrem, si germanum
adversus Christum meum audivissem ista dicentes, quasi rabidi canis
blasphemantia ora lacerassem, et fuisset in primis manus mea super eos. Qui
patri et matri dixerunt: Non novimus vos, hi impleverunt voluntatem
Domini. Qui diligit patrem aut matrem super Christum, non est eo dignus 13
|