9. Obiicitur tibi, quod magister tuus, quem catholicum vocas,
quem defendis obnixe, dixerit: «Filius non videt Patrem; et Filium non videt
Spiritus sanctus: Et tu mihi dicis: Invisibilis Pater, invisibilis Filius,
invisibilis Spiritus sanctus:» quasi non et Angeli et Cherubim et Seraphim,
secundum naturam suam oculis nostris invisibiles sint? Certe David etiam de
aspectu coelorum dubitans: Videbo, inquit, coelos, opera digitorum
tuorum 14Videbo, non video. Videbo, quando facie
revelata gloriam Domini fuero contemplatus: nunc autem ex parte videmus, et ex
parte cognoscimus 15Quaeritur an Patrem videat Filius: et tu dicis: «Invisibilis Pater est.»
Deliberatur an Filium videat Spiritus sanctus: et tu respondes, «Invisibilis
est Filius.» Versatur in causa, an se invicem Trinitas videat, humanae aures
tantam blasphemiam ferre non sustinent: et tu dicis, «Invisibilis Trinitas est.»
In laudes caeteras evagaris: peroras in his, quae nullus inquirit. Auditorem
aliorsum trahis, ut quod quaerimus, non loquaris. Verum haec ex superfluo dicta
sint. Donamus tibi, ut non sis Arianus: immo plus, ut numquam fueris.
Concedimus, ut in expositione primi capituli, adversum te nulla suspicio sit,
et totum pure, totum simpliciter sis locutus, eadem simplicitate et nos tecum
loquimur. Num papa Epiphanius accusavit te, quod Arianus esses? Num Eunomi, aut
Aerii tibi impegit haeresim? Hoc per totam Epistolam quaeritur quod Origenis
dogmatum sequaris errores, et quosdam habeas huius haereseos socios. Cur aliud
interrogatus, respondes aliud, et quasi cum stultis loquaris dissimulatis
criminibus, quae in litteris continentur, replicas quid in Ecclesia praesenti
Epiphanio dixeris? Confessionem fidei postularis, et disertissimos tractatus
tuos nolentibus ingeris? quaeso, lector, ut memor tribunalis Domini, et de
iudicio tuo te intelligens iudicandum, nec mihi, nec adversario faveas, neve
personas loquentium, sed causam consideres. Dicamus ergo quod coepimus.
|