10.
Scribis in Epistola tua, quod antequam Paulinianus presbyter fieret, numquam te
Papa Epiphanius super Origenis errore convenit. Primum dubium est, et de
personis disputo. Ille obiecisse se dicit, tu negas: ille testes profert, tu
non vis audire productos. Ille etiam commemorat alium esse conventum, tu pro
utroque dissimulas: mittit tibi per Clericum suum epistolam, responsionem
flagitat: taces, mutire non audes, et Paelestinae provocatus, Alexandriae
loqueris. Inter illum et te, cui accommodanda sit fides, non est meum dicere.
Puto quod nec ipse audeas adversum talem ac tantum virum, tibi veritatem, illi
mendacium deputare. Sed fieri potest, ut unusquisque pro se loquatur. Teipsum
contra te testem vocabo. Si enim nulla de dogmatibus quaestio versabatur: si
stomachum senis non moveras: si ille tibi nihil responderat, quid necesse erat,
ut in uno Ecclesiae tractatu, de cunctis dogmatibus, homo non satis eloquens,
disputares: de Trinitate, de assumptione dominici corporis, de cruce, de
inferis, de Angelorum natura, de animarum statu, de resurrectione Salvatoris,
et nostra: et in terra, quae forsitan oblitus es scribere, praesentibus populis
et tali ac tanto viro, intrepidus diceres, et omnia una saliva continuares? Ubi
sunt veteres Ecclesiae tractatores, qui vix singulas quaestiones explicare
multis voluminibus potuerunt? ubi electionis vas, tuba Evangelii, rugitus
leonis nostri, tonitruus gentium, flumen eloquentiae Christianae, qui mysterium
retro generationibus ignoratum, et profundum divitiarum sapientiae et scientiae
Dei magis miratur, quam loquitur 16Ubi Isaias Virginis demonstrator, qui
in una quaestione succumbens ait: Generationem eius quis enarrabit 17Repertus est saeculis nostris haud
grandis homunculus, qui de cunctis Ecclesiae quaestionibus, uno linguae rotatu
sole clarius coruscaret. Si nemo a te postulabat, et tranquilla erant omnia,
stulte tanta disputandi voluisti subire discrimina. Si iam tunc in
satisfactione fidei loquebaris, ergo non est ordinatio presbyteri, causa
discordiae: quem constat multo post tempore constitutum. Fefellisti absentes,
et litterae tuae peregrinis auribus blandiuntur.
|