11. Nos hic eramus, cuncta novimus, quando contra Origenem
in Ecclesia tua, Papa Epiphanius loquebatur: quando sub illius nomine in vos iacula
torquebantur. Tu et chorus tuus canino rictu, naribusque contractis, scalpentes
capita, delirum senem nutibus loquebamini. Nonne ante sepulcrum Domini misso
Archidiacono praecepisti, ut talia disputans conticesceret? Quis hoc umquam
presbytero suo coram plebe imperavit Episcopus? Nonne cum de Anastasi
pergeretis ad crucem, et ad eum omnis aetatis et sexus turba conflueret,
offerens parvulos, pedes deosculans, fimbrias vellens: cumque non posset
praemovere gradum, sed in uno loco vix fluctus inundantis populi sustineret, tu
tortus invidia adversus gloriosum senem clamitabas: nec erubuisti in os ei
dicere, quod volens et de industria moraretur. Recordare, quaeso, illius diei,
quando ad horam septimam invitatus populus spe sola, quasi postea auditurus Epiphanium
esset, detinebatur, quid tunc concionatus sis. Nempe contra Anthropomorphitas,
qui simplicitate rustica Deum habere membra, quae in divinis libris scripta
sunt, arbitrantur, furens et indignans loquebaris: oculos et manus et totius
corporis truncum, in senem dirigebas, volens illum suspectum facere
stultissimae haereseos. Postquam lassus ore arido, resupinaque cervice ac
trementibus labiis conticuisti, et tandem totius populi voto completa sunt,
quid tibi fecit delirus et fatuus senex? Surrexit, ut se indicaret pauca
dicturum esse, salutataque et voce et manu Ecclesia, «Cuncta, inquit, quae
locutus est collegio frater, aetate filius meus, contra Anthropomorphitarum
haeresim, bene et fideliter locutus est, quae mea quoque damnatur voce. Sed
aequum est, ut quomodo hanc haeresim condemnamus, etiam Origenis perversa
dogmata condemnemus.» Qui risus omnium, quae acclamatio consecuta sit, puto
quod retineas. Hoc est illud quod in Epistola tua dieis, loquentem illum ad
populum quae vellet, et qualia vellet. Scilicet delirabat, qui in regno tuo
contra tuam sententiam loquebatur. Quae vellet, inquis, et qualia vellet. Vel
lauda, vel reproba. Quid et hic dubius incedis? Si bona erant quae loquebatur,
cur non aperte praedicas? Si mala, cur non constanter reprehendis? Atqui
columna veritatis ac fidei, qui de tanto viro audet dicere, loquente illo ad
populum quae vellet: de seipso quam prudenter et verecunde, quam humiliter
referat, consideremus. Cum, inquit, et
nos quadam die ante eum locuti essemus et praesens lectio provocasset, audiente
illo, et universa Ecclesia, de fide et omnibus ecclesiasticis dogmatibus haec
locuti sumus, quae et semper, gratia Dei, indesinenter in Ecclesia docemus, et
in catechesibus.
|