12. Rogo quae est ista confidentia, qui tantus animi tumor?
Gorgiam Leontinum cuncti philosophi et oratores lacerant, quod ausus sit,
publice sella posita, polliceri responsurum se, de qua quisque re interrogare
voluisset. Nisi me honor sacerdotii, et veneratio nominis refrenaret, et scirem
illud Apostoli: Nesciebam, fratres, quia Pontifex est: scriptum est enim:
Principem populi tui non maledices 18qua vociferatione et indignatione
verborum, de tua narratione conquererer! Licet ipse nominis tui extenues dignitatem, cum patrem pene omnium
episcoporum, et antiquae reliquias sanctitatis et opere et sermone despicias. Dicis
te quadam die, cum praesens lectio provocasset, audiente illo et universa
Ecclesia, de fide et omnibus ecclesiasticis dogmatibus disputasse. Nunc est
mirari Demosthenem, qui pulcherrimam orationem contra Aeschinem multo tempore
dicitur exarasse. Frustra suspicimus Tullium; refert enim Cornelius Nepos, se
praesente, iisdem pene verbis quibus edita est, eam pro Cornelio seditioso
tribuno defensionem peroratam. En Lysias noster, en Gracchus, et ut aliquid de
neotericis inferam, Quintus Aterius, qui ingenium in numerato habebat, ut sine
monitore tacere non posset: de quo egregie Caesar Augustus, «Quintus, inquit,
noster sufflaminandus est.»
|