13. Quisquamne prudentum et sani capitis in uno Ecclesiae
tractatu, de fine et de omnibus ecclesiasticis dogmatibus se asserat
disputasse? Quaeso te ut ostendas mihi, quae sit illa lectio, toto Scripturarum
sapore condita, cuius te occasio provocarit, ut repente ad periculum ingenii
descenderes? Et nisi tibi disertitudinis tuae fluvius inundasset, poteras
argui, quod non posses ex tempore de cunctis dogmatibus dicere. Verum quid hoc
est? aliud promittis, et aliud exhibes. Consuetudo autem apud nos istiusmodi
est, ut his qui baptizandi sunt; per quadraginta dies, publice tradamus sanctam
et adorandam Trinitatem. Si te praesens lectio provocavit, ut de cunctis
dogmatibus una hora diceres, quid necesse fuit quadraginta dierum replicare
doctrinam? Sin autem ea referebas, quae per totam quadragesimam locutus es,
quomodo te quadam die, ut de cunctis dogmatibus diceres, una lectio provocavit?
Sed et hic ambigue loquitur: potest enim fieri, ut quae per quadraginta dies
tradere solebat in Ecclesia baptizandis, haec sub unius lectionis occasione
perstrinxerit. Eiusdem enim eloquentiae est, et pauca multis, et multa paucis
verbis posse dicere. Hoc quoque intelligi datur, quod postquam illum una lectio
provocavit, inflammatus ardore dicendi, per quadraginta dies numquam tacuerit. Sed et otiosus senex, ex eius ore
dependens, dum res inauditas scire desiderat, pene dormiens ceciderit. Utcumque
toleranda sunt: forsitan et haec simpliciter more suo sit locutus.
|