Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
S. Eusebius Hieronymus Stridonensis Presbyter
Contra Ioannem Hierosolymitanum Episcopum ad Pammachium

IntraText CT - Text

  • 15
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

15. Transeamus ad secundam quaestionem, in qua quasi nihil sibi propositum sit, securus et ructans dormire se simulat, ut legentes faciat dormitare. Sed de reliquis quae ad fidem pertinent, sermo nobis erat, id est, omnium visibilium, et invisibilium, coelestium fortitudinum, et terrestrium creaturarum unum et eumdem esse conditorem Deum, id est sanctam Trinitatem, «iuxta beatum David dicentem: Verbo Domini coeli firmati sunt, et spiritu oris eius omnis virtus eorum 19quod simpliciter ostendit et hominis creatio. Ipse est enim qui, accepto limo de terra, plasmavit hominem, et per gratiam propriae insufflationis animam donavit rationabilem [Al. rationalem], et liberi arbitrii, non partem aliquam suae naturae iuxta quosdam, qui hoc impie praedicant, sed propriam conditionem. Et de sanctis Angelis aeque credunt, secundum divinam Scripturam de Deo dicentem: Qui facit Angelos suos spiritus, et ministros suos ignem urentem 20de quibus credere quod immutabilis [Al. immutabiles] naturae sint, non concedit nobis Scriptura, dicens: Angelos quoque qui non custodierunt suum principatum; sed dereliquerunt proprium domicilium in iudicium magni diei, vinculis aeternis in tenebris custodivit 21quia immutati sunt, et ex propria dignitate et gloria, magis in daemonum ordinem abisse eos cognovimus [Al. cognoscimus]. Animas vero hominum ex Angelorum ruina, aut ex conversione fieri: neque credidimus aliquando, neque docuimus (absit enim), et alienum hoc esse a praedicatione Ecclesiastica confitemur




19 Psal. 32, 6


20 Psal. 103, 4


21 Iud. 6





Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License