16. Quaerimus utrum animae antequam homo in paradiso
fieret, et plasmaretur Adam de terra, inter rationabiles fuerint creaturas;
utrum proprium statum habuerint, vixerint, moratae sint, atque substiterint, et
an Origenis doctrina sit vera, qui dixit cunctas rationabiles creaturas,
incorporales et invisibiles, si negligentiores fuerint, paulatim ad inferiora
labi, et iuxta qualitates locorum ad quae defluunt, assumere sibi corpora.
Verbi gratia, primum aetherea, deinde aerea. Cumque ad viciniam terrae
pervenerint, crassioribus corporibus circumdari, novissime humanis carnibus
alligari, ipsosque daemones, qui proprio arbitrio cum principe suo diabolo de
Dei ministerio recesserunt, si paululum resipiscere coeperint, humana carne
vestiri, ut acta deinceps poenitentia post resurrectionem eodem circulo, quo in
carnem venerant, revertantur ad viciniam Dei, liberati etiam aereis
aethereisque corporibus, et tunc omnia genua curvent Deo, coelestium,
terrestrium, et infernorum, et sit Deus omnia omnibus. Cum ergo ista
quaerantur, cur tu omissis super quibus pugna est, de scammate et loco
certaminis egrediens, in peregrinis et longe alienis disputationibus immoraris?
|