17. Credis quod cunctas visibiles, et invisibiles creaturas
unus Deus fecerit: hoc et Arius confiteretur, qui dicit cuncta creata per
Filium. Si de Marcionis arguereris haeresi, quae alterum bonum, alterum iustum
Deum inferens; illum invisibilium, hunc visibilium asserit Creatorem, recte
mihi de huiusmodi satisfeceris quaestione. Credis quod universitatis Trinitas
sit creatrix. Istud Ariani et Hemiariani negant, Spiritum sanctum non
conditorem, sed conditum blasphemantes. Sed te quis hoc tempore insimulat
Arianum? Dicis animas hominum non partem Dei esse naturae; quasi Manichaeus
nunc ab Epiphanio sis vocatus. Detestaris eos, qui animas ex Angelis asserunt
fieri, et illorum ruinam nostram dicunt esse substantiam. Noli dissimulare quod
nosti, nec simplicitate quod non habes fingere: Nec Origenes umquam dixit ex
Angelis animas fieri, cum ipsos Angelos nomen esse officii doceat, non naturae.
In libris enim, et Angelos, et Thronos, et Dominationes, Potestates, et
rectores mundi, et tenebrarum, et omne nomen quod nominatur 22non solum in praesenti saeculo, sed in
futuro, dicit animas esse eorum corporum, quae vel desiderio, vel ministerio
susceperint. Solem quoque ipsum et lunam, et omnium astrorum chorum, esse
animas rationabilium quondam et incorporalium creaturarum: quae nunc vanitati
subiectae, ignitis videlicet corporibus, quae nos imperiti et rudes luminaria
mundi appellamus, liberabuntur a servitute corruptionis in libertatem gloriae
filiorum Dei. Unde et omnis
creatura congemiscit et parturit. Et Apostolus deplorat, dicens: Infelix
ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Non
est istius temporis contra dogma gentilium, et ex parte Platonicum, scribere.
Ante annos ferme decem in Commentariis Ecclesiaste, et in explanatione
Epistolae ad Ephesios, arbitror sensum animi mei prudentibus explicatum.
|