19. Dicis
ex Angelis daemones potius quam animas fieri, quasi non et ipsi daemones iuxta
Origenem, animae sint aerei corporis, et ex daemonibus postea si resipuerint,
humanae animae sint futuri. Angelos scribis esse mutabiles, et sub eo
quod pium est, illud quod impium est introducis; ut multis periodis animae
fiant non ex Angelis, sed ex his vocabulis, in quae prius Angeli mutati sunt.
Volo quod dico, manifestius fieri: finge aliquem tribunitiae potestatis suo
vitio regradatum, per singula militiae equestris officia, ad tironis vocabulum
devolutum, numquid ex tribuno statim fit tiro? Non; sed ante primicerius,
deinde senator, ducenarius, centenarius, biarchus, circitor, eques, dein tiro;
et quamquam tribunus quondam miles gregarius sit, tamen ex tribuno non tiro,
sed primicerius factus est. Docet Origenes per scalam Iacob paulatim
rationabiles creaturas ad ultimum gradum, id est, ad carnem et sanguinem
descendere: nec fieri posse, ut de centenario numero subito quis ad unum
numerum praecipitetur, nisi per singulos numeros, quasi per scalae gradus, ad
ultimum usque perveniat; et tot mutare corpora, quot de coelo ad terram
mutaverint mansiones. Hae sunt strophae vestrae atque praestigiae, quibus nos
Pelusiotas et iumenta, et animales homines dicitis, quia non recipimus ea quae
spiritus sunt. Vos Hierosolymitae etiam Angelos deridetis. Pertrahuntur [Al. protrahuntur] in medium vestra
mysteria, et de Gentilium fabulis dogma contextum, Christianis auribus
publicatur. Hoc quod vos miramini, olim in Platone contempsimus. Contempsimus
autem, quia Christi stultitiam recepimus. Recepimus Christi stultitiam, quia
fatuum Dei sapientius est hominibus. Non pudet Christianos et sacerdotes Dei,
quasi de rebus ludicris agatur, verbis dubiis haerere, et ambiguas librare
sententias, quibus loquens magis quam audiens decipitur 23
|