21. Dicis animam non esse de Dei substantia. Pulchre. Damnas
enim impiissimum Manichaeum, quem nominare pollutio est. Dicis ex Angelis
animas non fieri. Acquiesco paulisper, licet noverim quo sensu dixeris. Quia
ergo didicimus quid neges, volumus scire quid credas. «Accepto, inquis, de
terra limo, plasmavit Deus hominem, et per gratiam propriae insufflationis
animam donavit rationabilem; et liberi arbitrii, non partem aliquam suae
naturae, iuxta quosdam, qui hoc impie praedicant, sed propriam conditionem.»
Videte quanto circumitu, quod non quaerimus, eloquatur. Scimus quod de terra
Deus plasmavit hominem, novimus quod insufflavit in faciem eius, et factus est
in animam viventem: non ignoramus quod anima rationalis sit, et proprii
arbitrii, et scimus quod Dei illa conditio sit. Nemo dubitat errare Manichaeum,
qui dicit eam esse Dei substantiam. Hoc nunc interrogo: Anima ista Dei
conditio, liberi arbitrii, rationalis, neque de substantia Creatoris, quando
facta sit: utrum eo tempore quo de limo factus est homo, et insufflatum est
spiraculum vitae in faciem eius: an quae prius fuerat [Al. antea facta fuerat], et inter rationabiles
creaturas et incorporeas erat atque vivebat, Dei postea insufflatione donata
sit? Hic taces, hic simplicem
ac rusticum te simulas; et sub verbis Scripturae, ea quae Scriptura non sentit,
abscondis. In eo loco ubi dicis, quod nullus quaerit, non illam partem aliquam
esse suae [Al. divinae] naturae, iuxta quosdam qui hoc impie praedicant, illud magis debueras
dicere, quod omnes quaerimus, non eam, quae prius fuerat, non eam quam ante
condiderat, quae inter rationabiles atque incorporeas et invisibiles creaturas
multo iam tempore versabatur. Nihil horum loqueris, producis nobis Manichaeum,
et abscondis Origenem, et sicut parvulis cibum poscentibus, ludicra quaedam
offerunt gerulae, ut avocent mentes eorum, sic tu nos rusticos avocas ad alia,
ut dum alterius personae novitate tenemur, quod volumus non quaeramus.
|