22. Esto, hoc non loquaris, et simplicitas tua nihil in se
habeat quod callide taceas. Qui ergo de anima semel dicere coeperas, et de re
tanta ab exordio conditionis humanae repetere: cur, disputatione pendente, ad
Angelos et ad dispensationem Dominici corporis repente transcendis: et tam
grandi in medio praetermissa salebra, dubios nos in luto haerere pateris? Si
insufflatio Dei, quod non vis, et quod nunc relinquis ambiguum, humanae animae
conditio est: Eva, in cuius faciem non insufflavit Deus, unde animam habuit?
Taceo de Eva, quae in typo Ecclesiae de costa viri aedificata, non debet post
tanta saecula nepotum calumnias sustinere. Cain et Abel, primi ex primis
hominibus, unde habuere animas? Omne deinceps humanum genus, quibus animarum
censetur exordiis? Utrum ex traduce, iuxta bruta animalia: ut quomodo corpus ex
corpore, sic anima generetur ex anima? an rationabiles creaturae desiderio
corporum paulatim ad terram delapsae, novissime etiam humanis illigatae
corporibus sint? An certe (quod Ecclesiasticum est secundum eloquia Salvatoris)
Pater meus usque modo operatur, et ego operor 24Et illud Isaiae: Qui format
spiritum hominis in ipso. Et in Psalmis: Qui fingit per singulos corda
eorum 25quotidie Deus fabricatur animas: cuius
velle fecisse est, et conditor esse non cessat? Scio quae contra haec soleatis
dicere, et adulteria nobis atque incesta proponere; quae longior pugna est, nec
huius temporis patitur angustias. Eadem controversia et in vos retorqueri
potest: et quodcumque in Conditorem praesentis temporis videtur indignum, hoc
etiam eo donante non est indignum. Nasci de adulterio, non eius culpa est qui
nascitur, sed illius qui generat. Quomodo in seminibus non peccat terra quae fovet,
non semen quod in sulcos iacitur, non humor et calor, quibus temperata frumenta
in germem pullulant, sed verbi gratia, fur et latro qui fraude et vi eripit
semina, sic in generatione hominum [Al.
genus humanum] recipit terra, id est, vulva quod suum est; et receptum
confovet, confotum corporat, corporatum in membra distinguit. Et inter illas secretas ventris angustias, Dei
manus semper operatur: idemque est corporis et animae Creator. Noli
despicere bonitatem figuli tui, qui te plasmavit, et fecit ut voluit. Ipse est
Dei virtus et Dei sapientia qui [Al.
quae] in utero Virginis aedificavit sibi domum 26Iephte inter viros sanctos Apostoli
voce numeratus, meretricis est filius. Sed audi, ex Rebecca et Isaac, Esau
genitus, hispidus, tam mente quam corpore, quasi bonum triticum in lolium
avenasque degenerat: quia non in seminibus, sed in voluntate nascentis, causa
est vitiorum atque virtutum. Si offensa est nasci corporibus humanis, quomodo
Isaac 27Samson 28Ioannes Baptista 29de repromissione nascuntur? Intelligis
quid sit fidem suam audacter ac libere profiteri? Pone errare me, aperte dico
quod sentio. Et tu igitur aut libere nostra profitere, aut constanter tua
loquere. Noli statuere te in acie mea, ut rusticitate simulata in tuto habeas,
cum volueris, pugnanti terga confodere. Non est istius temporis contra Origenis
dogmata conscribere: alteri istud, si Christus vitam dederit, operi dedicabimus.
Nunc quaeritur, an qui arguitur, ad interrogata responderit, et simplex sit et
aperta eius responsio.
|