Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
S. Eusebius Hieronymus Stridonensis Presbyter
Contra Ioannem Hierosolymitanum Episcopum ad Pammachium

IntraText CT - Text

  • 23
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

23. Transeamus hinc ad famosissimam de resurrectionne carnis et corporis quaestionem, in qua te rursum, lector, admonitum volo, ut cum timore et iudicio Dei me scias loqui, et te audire debere. Neque enim tantae stultitiae sum, ut si in expositione illius fides mera est; et perfidiae nulla suspicio, quaeram accusandi occasionem: et dum volo alium notare culpae, ipse noter calumniae. Lege ergo de resurrectione carnis quae subdita sunt; et cum legeris, et placuerint (scio enim placitura ignorantibus), suspende iudicium, exspecta paulisper, usque ad finem responsionis nostrae cohibe sententiam: et si tibi postea placuerint, tunc nos calumniae denotabis. «Passionem quoque eius in cruce et mortem ac sepulturam, quae universa servavit, ac resurrectionem veritate, et non putative confitemur: qui 30et primogenitus ex mortuis, primitias massae corporum nostrorum, quas in sepulcro positas suscitavit, pervexit ad coelum, spem nobis resurrectionis in resurrectione proprii corporis tribuens: unde et omnes sic speramus resurgere ex mortuis, sicut ille resurrexit. Non in aliis quibusdam peregrinis et in alienis corporibus, quae assumuntur in phantasmate: sed sicut ipse in illo corpore, quod apud nos in sancto sepulcro conditum resurrexit: ita et nos in ipsis corporibus, quibus nunc circumdamur, et in quibus nunc sepelimur, eadem ratione et visione speramus resurgere. Quae enim iuxta Apostolum seminantur in corruptione, surgent in incorruptione: quae seminantur in ignobilitate, surgent in gloria. Seminatur corpus animale, surget corpus spirituale 31de quibus et Salvator docens locutus est: Qui enim digni fuerint saeculo illo, et resurrectione ex mortuis, neque nubent neque nubentur: neque enim ultra mori poterunt: sed erunt sicut Angeli Dei: cum sint filii resurrectionis 32




30 Colos. 18


31 I Cor. 15, 42


32 Luc. 20, 35, 36





Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License