24. Rursum in alia parte Epistolae, hoc est, in fine suorum
tractatuum, ut auribus illuderet nescientium, strepitum resurrectionis ac
pompam hac verborum ambiguitate libravit: «Sed neque de secundo glorioso
adventu Domini nostri Iesu Christi intermisimus, qui venturus est in gloria sua
iudicare vivos et mortuos: ipse enim suscitabit omnes mortuos, et ante suum
tribunal esse faciet: et unicuique reddet secundum quod egit per corpus, sive
bonum sive malum; scilicet aut coronandus in corpore, quod caste egit, et
iuste; aut condemnandus, quod voluptatibus pariter iniquitatibusque servivit.»
Hoc quod in Evangelio legimus: In consummatione mundi, si fieri potest
33seduci etiam electos, in hoc capitulo
comprobamus. Audit vulgus indoctum mortuos et sepultos: audit resurrectionem
mortuorum, veritate et non putative: audit primitias massae nostrorum corporum,
in Domini corpore ad coelestia pervenisse: audit resurrecturos, non in
peregrinis alienisque corporibus, quae assumuntur in phantasmate, sed sicut surrexit
Dominus in corpore, quod apud nos in sancto sepulcro conditum iacuit: ita et
nos in ipsis corporibus, quibus nunc circumdamur et sepelimur, in die iudicii
resurrecturos. Et ne hoc parum quis existimaret, addit in extremo capitulo: «Et
unicuique reddet secundum quod egit per corpus, sive bonum, sive malum:
scilicet aut coronandus in corpore quod caste egit et iuste: aut condemnandus,
quod voluptatibus iniquitatibusque servivit.» Haec audiens, indoctum vulgus, in tanto
mortuorum, sepulti corporis, resurrectionis sonitu, nullam stropham, nullas
insidias suspicatur. Credit esse quod dicitur. Sanctiores enim sunt aures
populi, quam sacerdotis animus.
|