25. Iterum
atque iterum, te lector, commoneo, ut patientiam teneas, et discas quod ego
quoque per patientiam didici; et tamen antequam vultum draconis evolvam, et
dogma Origenis de resurrectione breviter exponam (non enim poteris vim scire
antidoti, nisi venena perspexeris), illud diligenter observa et caute relegens
numera: quod novies resurrectionem nominans corporis, ne semel quidem carnis
inseruit: suspectumque tibi sit, quod de industria praetermisit. Dicit ergo
Origenes in pluribus locis, et maxime in libro de Resurrectione quarto, et in
Expositione primi psalmi, et in Stromatibus, duplicem errorem versari in
Ecclesia; nostrorum, et haereticorum: «Nos simplices et philosarcas dicere,
quod eadem ossa, et sanguis, et caro, id est, vultus et membra, totiusque
compago corporis resurgat in novissima die: scilicet ut pedibus ambulemus,
operemur manibus, videamus oculis, auribus audiamus, circumferamusque ventrem
insatiabilem, et stomachum cibos concoquentem. Consequens autem esse,
qui ista credamus, dicere nos quod et comedendum nobis sit, et bibendum,
digerenda stercora, effundendus humor, ducendae uxores, liberi procreandi. Quo
enim membra genitalia, si nuptiae non erunt? Quo dentes, si cibi non molendi
sunt? Quo venter et cibi si iuxta Apostolum et hic et illi destruentur? ipso
iterum clamante: Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt, neque corruptio
incorruptionem 34Haec nos innocentes et rusticos
asserit dicere. «Haereticos vero, in quorum parte sunt Marcion, Apelles,
Valentinus, Manes, nomen insaniae, penitus et carnis et corporis resurrectionem
negare: et salutem tantum tribuere animae, frustraque nos dicere ad exemplum
Domini resurrecturos, cum ipse quoque Dominus in phantasmate resurrexerit: et
non solum resurrectio eius, sed et ipsa nativitas, id est, putative visa magis
sit, quam fuerit. Sibi autem utramque displicere sententiam, fugere se et
Nostrorum carnes, et Haereticorum phantasmata: quia utraque pars in contrarium
nimia sit; aliis idem volentibus se esse quod fuerint [Al. non erunt]; aliis resurrectionem corporum omnino
denegantibus. Quatuor, inquit, elementa sunt, philosophis quoque nota et
medicis, de quibus omnes res et corpora humana compacta sunt, terra, aqua, aer,
et ignis. Terram in carnibus,
aerem in halitu, aquam in humore, ignem in calore intelligi. Cum ergo
anima caducum hoc frigidumque corpusculum Dei iussione dimiserit, paulatim
omnia redire ad matrices suas substantias: carnes in terram relabi, halitum in
aera misceri, humorem reverti ad abyssos, calorem ad aethera subvolare. Et
quomodo si sextarium lactis et vini mittas in pelagus, velisque rursum separare
quod mixtum est: vinum quidem et lac quod miseras non perire, non tamen posse
quod fusum est separari: sic substantiam carnis et sanguinis non perire quidem
in originalibus materiis, non tamen in antiquam redire compaginem, nec posse ex
toto eadem esse quae fuerint.» Cum autem ista dicantur, soliditas carnium,
sanguinis liquor, crassitudo nervorum, venarumque perplexio, et ossium durities
denegatur.
|