Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
S. Eusebius Hieronymus Stridonensis Presbyter
Contra Ioannem Hierosolymitanum Episcopum ad Pammachium

IntraText CT - Text

  • 26
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

26. Alia ratione resurrectionem corporum confitemur, eorum quae in sepulcris posita sunt, dilapsaque in cineres: Pauli Pauli, et Petri Petri, et singula singulorum, neque enim fas est ut in aliis corporibus animae peccaverint, in aliis torqueantur: nec iusti iudicis, alia corpora pro Christo sanguinem fundere, et alia coronari. Quis haec audiens, resurrectionem carnis eum negare putet? Et, inquit, singulis seminibus ratio quaedam a Deo artifice insita, quae futuras materias in medullae principiis tenet. Et quomodo tanta arboris magnitudo, truncus, rami, poma, folia non videntur in semine, sunt tamen in ratione seminis, quam Graeci vocant: et in grano frumenti est intrinsecus vel medulla, vel venula, quae cum in terra fuerit dissoluta, trahit ad se vicinas materias, et in stipulam, folia, aristasque consurgit: aliudque moritur, et aliud resurgit. Neque enim in grano tritici, radices, culmus, folia, aristae, paleae sunt dissolutae: sic et in ratione humanorum corporum manent quaedam surgendi antiqua principia, et quasi, id est, seminarium mortuorum, sinu terrae confovetur. Cum autem iudicii dies advenerit, et in voce Archangeli, et in novissima tuba tremuerit terra, movebuntur statim semina, et in puncto horae mortuos germinabunt: non tamen easdem carnes, nec in his formis restituent, quae fuerunt. Vis scire verum esse quod dicimus, audi Apostolum: Sed dicit aliquis: Quomodo resurgent mortui? quo autem corpore venient? Insipiens, quod tu seminas, non corpus quod futurum est seminas, sed nudum granum; ut puta tritici, vitis et arboris 35Et quia de grano tritici ac semente arborum ex parte iam diximus, nunc de acino vinacii disseramus. Granum parvum est, ita ut vix duobus digitulis teneri possit. Ubi sunt radices? ubi radicum et trunci et propaginum tortuosa perplexio? Ubi pampinorum umbracula, et uvarum pulchritudo, futura vina parturiens? Aridum est quod tenetur, et pene vix cernitur: sed in sicco illo grano, potentia Dei, et occulta ratione sementis, spumantia musta fundentur. Haec ligno tribues, homini non tribues: quod periturum est, sic ornatur: quod mansurum est, pristinam non recipiet vilitatem. Et vis rursum carnem, ossa, sanguinem, membra, ut crescentibus capillis tonsore egeas, nasus pituitas digerat, incrementa unguium resecanda sint, ut per inferiores partes vel stercora, vel libidines effluant? Si affers istas ineptias rusticorum, et carnis, in qua Deo placere non possumus, quasi inimicae oblivisceris, et resurrectionis mortuorum: Seminatur in corruptione, surget in incorruptione. Seminatur in contumelia, surget in gloria. Seminatur in infirmitate, surget in virtute. Seminatur corpus animale, surget corpus spirituale 36Nunc oculis videmus, auribus audimus, manibus agimus, pedibus ambulamus. In illo autem corpore spirituali toti videbimus, toti audiemus, toti operabimur, toti ambulabimus: et transfigurabit Dominus corpus humilitatis notrae, conforme corporis suae gloriae. Quando dixit transfigurabit 37id est, membrorum, quibus nunc utimur, diversitas denegatur. Aliud nobis spirituale et aethereum promittitur: quod nec tactui subiacet, nec oculis cernitur, nec pondere praegravatur: et pro locorum, in quibus futurum est, varietate mutabitur. Alioqui si eaedem carnes erunt, et corpora quae fuerunt, rursum mares et feminae, rursum nuptiae; viris hirsutum supercilium, barba prolixa; mulieribus laeves genae, et angusta pectora, ad concipiendos et pariendos fetus venter et femora dilatanda sunt. Resurgent etiam infantuli, resurgent et senes: illi nutriendi, hi baculis sustentandi. Nec vos, o simplices, resurrectio Domini decipiat, quod latus et manus monstraverit, in littore steterit, in itinere cum Cleopha ambulaverit, et carnes et ossa habere se dixerit. Illud corpus aliis pollet privilegiis, quod de viri semine, et carnis voluptate non natum est. Comedit post resurrectionem suam et bibit, et vestitus apparuit, tangendum se praebuit, ut dubitantibus Apostolis, fidem faceret resurrectionis. Sed tamen non dissimulat naturam aerei corporis et spiritualis. Clausis enim ingreditur ostiis, et in fractione panis ex oculis evanescit. Ergo et nobis post resurrectionem bibendum erit et comedendum, et post cibum stercora egerenda? Et ubi erit illa promissio: Oportet mortale hoc induere immortalitatem 38




35 I Cor. 15, 36, 37


36 I Cor. 12, 34


37 Philipp. 3, 21


38 I Cor. 15, 53





Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License