27. Haec est omnis causa, cur in expositione fidei tuae, ad
decipiendas aures ignorantium, novies corpus, et ne semel quidem carnem
nominas: dum homines putant te carnes in corporibus confiteri, et idem carnem
esse quod corpus. Si idem est, non diversum significat. Scio enim te hoc esse
dicturum: Putavi idem corpus esse quod carnem: simpliciter sum locutus. Quare
non carnem potius nominas, ut corpus significes, et indifferenter nunc carnem,
nunc corpus, ut corpus in carne, et caro in corpore demonstretur? Sed mihi
crede, non est simplex silentium tuum. Alia
enim carnis, alia corporis definitio est: omnis caro est corpus, non omne
corpus est caro. Caro est proprie, quae sanguine, venis, ossibus, nervisque
constringitur. Corpus quamquam et caro dicatur, interdum tamen aethereum, vel
aereum nominatur, quod tactui visuique non subiacet, et plerumque visibile est
atque tangibile. Paries est corpus, sed non caro: lapis corpus est, sed non
caro dicitur. Unde Apostolus corpora coelestia appellat, et corpora terrestria.
Coeleste
corpus solis, lunae, stellarum. Terrestre, ignis, aeris, aquae, terrae, et
reliquorum, quae absque anima his censentur elementis. Vides nos intelligere subtilitates vestras, et
arcana, quae in cubiculis et inter perfectos loquimini, et quae populus foris
stans, nec meretur audire, proferre in medium? Hoc est illud quod reducta ad
auriculam manu, et concrepantibus digitis, ridentes dicitis: Omnis gloria
filiae regis intrinsecus 39Et introduxit me rex in cubiculum suum 40Patet quare corporis, et non carnis resurrectionem dixeris: scilicet
ut nos rudes carnem te dicere putaremus in corpore, et hi qui perfecti sunt,
intelligerent carnem in corpore denegari. Denique Apostolus in Epistola sua ad
Colossenses, volens corpus Christi carneum, et non spirituale, aereum, tenue,
demonstrare, significanter locutus est, dicens: Et vos cum essetis
aliquando alienati a Christo, et inimici sensus eius in operibus malis,
reconciliavit in corpore carnis suae per mortem 41Rursumque in eadem Epistola: In quo circumcisi estis
circumcisione non manu facta in exspoliatione corporis carnis 42Si corpus carnem solum significat, et
non est nomen ambiguum, nec ad diversas intelligentias trahi potest: satis
superflue corporeum et carneum dicit, quasi caro non intelligatur in corpore.
|