28. In Symbolo fidei et spei nostrae, quod ab Apostolis
traditum, non scribitur in charta et atramento; sed in tabulis cordis
carnalibus, post confessionem Trinitatis et unitatem Ecclesiae, omne Christiani
dogmatis sacramentum, carnis resurrectione concluditur. Et tu intantum in
corporis, et iterum corporis, et tertio corporis, et usque novies corporis, vel
sermone vel numero immoraris, nec semel nominas carnem; quod illi semper
nominant carnem, corpus vero tacent. Sed et illud quod argute subnectis, et prudenter praecavens dissimulas,
scito nos intelligere. His enim testimoniis veritatem resurrectionis probas,
quibus Origenes negat, et de dubiis incerta confirmans, certam fidei domum,
subita tempestate subvertis. Seminatur, inquit, corpus animale:
surget corpus spirituale. Neque enim nubent, neque nubentur; sed erunt sicut
Angeli in coelis 43Quae alia exempla assumeres, si resurrectionem negares? Vis resurrectionem carnis, veritate et non putative, ut
loqueris, confiteri. Post illa, quibus ignorantium blanditus es auribus, quod
in ipsis corporibus, in quibus mortui sumus et sepulti, resurgamus, hoc potius
adiunge, et dic: »Quomodo Dominus post resurrectionem fixuras clavorum ostendit
in manibus, vulnus lanceae monstravit in latere, et dubitantibus Apostolis,
quod putarent phantasma se videre, respondit, Palpate me et videte, quoniam
spiritus carnes et ossa non habet, sicut me videtis habere 44et proprie ad Thomam: Infer digitum tuum in manus meas, et manum
tuam in latus meum, et noli esse incredulus, sed fidelis 45sic et nos post resurrectionem eadem habebimus membra, quibus nunc
utimur, easdem carnes et sanguinem et ossa: quorum in Scripturis sanctis opera,
non natura damnantur. Denique in Genesi scriptum est: Non permanebit
Spiritus meus in hominibus istis, quia caro sunt 46Et Paulus Apostolus de prava doctrina et operibus Iudaeorum: Non
acquievi, ait, carni et sanguini 47Et ad Sanctos, qui utique in carne erant, dicit: Vos autem
in carne non estis; sed in spiritu: si tamen Dei spiritus habitat in vobis
48Negans enim eos in carne, quos in carne
esse constabat, non carnis substantiam, sed peccata damnabat.
|