30. Tonet
Iob tormentorum victor, et testa radens putridae carnis saniem, miserias suas
resurrectionis spe et veritate soletur: Quis mihi det, inquit, ut
scribantur sermones mei? Quis mihi det, ut exarentur in libro
stylo ferreo, et plumbi lamina, vel celte sculpantur in silice? Scio enim quod
Redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum, et rursum
circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum: quem visurus sum ego ipse,
et oculi mei conspecturi sunt, et non alius. Reposita est haec spes mea in sinu
meo 57Quid hac prophetia manifestius? Nullus tam aperte post Christum,
quam iste ante Christum de resurrectione loquitur. Vult verba sua in
perpetuum durare: et ut nulla possint vetustate deleri, exarari ea vult in
plumbi lamina, et sculpi in silice. Sperat resurrectionem, immo novit et vidit, quod vivit Christus
redemptor eius, et in novissimo die de terra resurrecturus sit. Necdum mortuus
erat Dominus, et Athleta Ecclesiae redemptorem suum videbat ab inferis
resurgentem. Illud vero quod infert: Et rursum circumdabor pelle
mea, et in carne mea videbo Deum, puto quod non loquatur, quasi amator
carnium, quas putridas fetentesque cernebat; sed ex fiducia resurgendi,
contemnit praesentia, solatio futurorum. Rursum ait: Circumdabor pelle mea. Ubi hic corpus aethereum?
ubi aereum, et spiritui et aurae simile? Certe ubi pellis et caro, ubi
ossa et nervi, et sanguis et venae, ibi carnis structura, ibi sexus proprietas.
Et in carne, inquit, mea videbo Deum. Quando omnis caro
videbit salutare Dei, et Iesum Deum, tunc et ego videbo Redemptorem et
Salvatorem, et Deum meum. Videbo autem in ista carne, quae me nunc cruciat,
quae nunc prae dolore distillat. Idcirco Deum in carne conspiciam, quia omnes
infirmitates meas sua resurrectione sanavit. Nonne tibi videtur iam tunc Iob
contra Origenem scribere, et pro carnis veritate, in qua tormenta sustinuit,
alterum contra haereticos habere certamen? Dolet enim, si tanta sit frustra
perpessus, et alia spiritualiter resurgente, ista carnaliter cruciata sit. Unde
inculcat et exaggerat, et omnia lubricae confessionis arcana manifesta voce
concludit, dicens: Quem visurus sum ego ipse,et oculi mei conspecturi sunt,
et non alius. Is si non sexu suo resurrecturus est, si non eisdem membris,
quae iacuere in stercore, si non eosdem oculos aperiat ad videndum Deum, quibus
tunc videbat vermiculos, ubi erit ergo Iob? Tollis ea in quibus substitit Iob,
et donas mihi inane vocabulum resurgentis: quomodo si navim post naufragium
restitutam velis, ac neges singula de quibus navis construitur.
|