31. Ego libere dicam, et quamquam torqueatis ora, trahatis
capillum, applaudatis pede, Iudaeorum lapides requiratis, fidem Ecclesiae
apertissime confitebor. Resurrectionis veritas sine carne et ossibus, sine
sanguine et membris, intelligi non potest. Ubi caro et ossa, et sanguis et
membra sunt, ibi necesse est ut sexus diversitas sit. Ubi sexus diversitas est,
ibi Ioannes Ioannes, Maria Maria. Noli timere eorum nuptias, qui etiam ante
mortem in sexu suo sine sexus opere vixerunt. Quando dicitur: In illa die
neque nubent, neque nubentur 58de his dicitur, qui possunt nubere, et
tamen non nubent. Nemo enim dicit de Angelis: Non nubent, neque nubentur.
Ego numquam audivi spiritualium Virtutum in coelo nuptias celebrari: sed ubi
sexus est, ibi vir et femina. Unde et tu invitus licet, cogente veritate,
confessus es, et dixisti: Aut coronandus
in corpore, quod caste egit et iuste, aut condemnandus in corpore, quod
voluptatibus iniquitatique servivit. Tolle corpus et pone carnem, et
virum ac feminam non negasti. Quis enim vivit cum gloria pudicitiae qui non
habet sexum, per quem committi potuit impudicitia? Quis enim umquam lapidem
coronavit, quia virgo permanserit? Angelorum nobis similitudo promittitur, id
est, beatitudo illa, in qua sine carne et sexu sunt Angeli, nobis in carne et
sexu nostro donabitur. Mea
rusticitas sic credit, et sic intelligit sexum confiteri sine sexuum operibus:
homines resurgere, et sic eos Angelis adaequari. Nec statim superflua
videbitur membrorum resurrectio, quae caritura sint officio suo; cum adhuc in hac
vita positi, nitamur opera non implere membrorum. Similitudo autem ad Angelos,
non hominum in Angelos demutatio, sed profectus immortalitatis et gloriae est.
|