32. Argumenta vero illa puerorum et infantium, et senum, et
ciborum, et stercorum, quibus adversum Ecclesias uteris, non sunt tua: de
Gentilium fonte manarunt. Eadem enim opponunt nobis Ethnici. Qui Christianum
esse te dicis, Gentilium arma depone. Discant illi magis a te resurrectionem
carnis confiteri, quam tu ab illis negare. Aut si et tu de hostium numero es,
ostende te libere adversarium, ut Ethnicorum suscipias vulnera. Dono tibi
nutriculas tuas, ne vagiant infantes; dono decrepitos senes, ne hyberno frigore
contrahantur. Frustra etiam tonsores artificia didicerunt, scientes Israeliticum
populum per quadraginta annos, nec unguium, nec capillorum incrementa sensisse:
et quod his maius est, non sunt attrita vestimenta eorum; nec inveteraverunt
calceamenta eorum. Enoch et Elias, de quibus dudum diximus, tanto tempore in
eadem permanent aetate, qua rapti sunt. Habent dentes, ventrem, genitalia, et
tamen nec cibis, nec uxoribus indigent. Quid potentiam Dei calumniaris? qui
potest de medulla illa et de seminario vestro, non carnes tantum de carnibus,
sed corpus educere, et aliud ex alio facere; et de aqua, id est, de vilitate
carnium, pretiosa et aerei corporis vina mutare: potest utique eadem potentia,
qua de nihilo cuncta fabricatus est, reddere quae fuerunt: quia multo minus est
restituere quod fuerit, quam facere quod non fuit. Miraris si de infantibus et
senibus in perfecti viri aetatem resurrectio fiat, cum de limo terrae absque
ullis aetatum incrementis, consummatus homo factus sit? Costa mutatur in
feminam; et tertio humanae conditionis modo, vilia et pudenda nostrae nativitatis
elementa mutantur in carnes: ligantur membris, discurrunt in venas, in ossa
durantur. Vis et quartum genus humanae
generationis audire? Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus
Altissimi obumbrabit tibi. Propterea quod nascetur ex te sanctum, vocabitur
Filius Dei 59Aliter Adam, aliter Eva, aliter Abel, aliter homo Iesus Christus. Et
in omnibus diversis exordiis, una hominis natura non differt.
|