Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
S. Eusebius Hieronymus Stridonensis Presbyter
Contra Ioannem Hierosolymitanum Episcopum ad Pammachium

IntraText CT - Text

  • 33
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

33. Resurrectionem carnis, omniumque membrorum si velim probare, et ad singula testimonia explanationes adiungere, multis libris opus erit: sed praesens causa hoc non desiderat. Proposui enim, non Origeni in omnibus respondere, sed fraudulentae satisfactionis aperire mysteria. Attamen quia longus fui in assertione contraria, et vereor ne dum fraudes pandere studeo, scandalum lectori reliquerim, acervatim testimonia ponam, cursimque perstringam, ut toto contra venenatam argumentationem Scripturarum pondere dimicemus. Qui vestem non habet nuptialem, nec servavit illud mandatum: Candida sint vestimenta tua semper 60manibus pedibusque constringitur, ne recumbat in convivio, sedeat in solio, stet ad dextram Dei; mittitur in gehennam, ubi fletus oculorum, et stridor dentium est 61Capilli capitis vestri numerati sunt 62Si capilli, puto facilius dentes. Frustra autem numerati, si aliquando perituri. Veniet hora, in qua omnes qui in monumentis sunt, audient vocem Filii Dei, et procedent 63Audient auribus, procedent pedibus. Hoc et Lazarus ante iam fecerat. Procedent autem de monumentis, id est, qui monumentis illati fuerant, venient mortui, et resurgent de sepulcris suis. Ros enim qui a Deo est, medicina est ossibus ipsorum. Tunc implebitur quod Dominus loquitur per Prophetam: Populus meus, intra in cellaria tua aliquantulum, donec ira mea transeat 64Cellaria sepulcra significant, de quibus hoc utique profertur, quod conditum fuerat. Et exibunt de sepulcris suis, veluti hinnuli de vinculis soluti. Gaudebit cor eorum, et ossa eorum sicut sol orientur: veniet omnis caro in conspectu Domini, et mandabit piscibus maris, et eructabunt ossa quae comederant, et faciet compagem ad compagem, et os ad os: et qui in terrae pulvere dormierunt, resurgent: alii in vitam aeternam, alii in opprobrium et confusionem aeternam 65Tunc videbunt iusti impiorum poenas atque cruciatus: quoniam vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur, et erunt in conspectu omnis carnis 66Quotquot igitur habemus hanc spem, sicut exhibuimus membra nostra famulantia immunditiae, et iniquitati ad iniquitatem, ita exhibeamus ea famulantia iustitiae ad sanctificationem: ut resurgentes ex mortuis, in novitate vitae ambulemus 67Quomodo et vita Domini Iesu manifestatur in nostro mortali corpore: et qui suscitavit Iesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora nostra, propter inhabitantem spiritum eius in nobis 68Iustum enim est, ut qui semper mortificationem Christi in corpore nostro circumtulimus, vita quoque Iesu manifestetur in corpore nostro mortali, id est, in carne mortali secundum naturam, aeterna autem secundum gratiam. Vidit et Stephanus stantem Iesum ad dexteram Patris 69et manus Moysi mutata est in candorem nivis, et deinceps colori pristino restituta 70In utraque diversitate manus fuit. Figulus ille Ieremiae, cuius per duritiam lapidum vas quod fecerat, confractum est, de eadem massa et de eodem luto redintegravit quod ceciderat 71Sed et ipsum resurrectionis vocabulum significat non aliud ruere, aliud suscitari: et quod adiicitur, mortuorum, carnem propriam demonstrat: quod enim in homine moritur, hoc et vivificatur. Vulneratus ille itineris Iericho totus refertur ad stabulum, et delictorum plagae immortalitate sanantur 72




60 Matth. 12, 13


61 Matth. 22


62 Luc. 12, 7


63 Ioann. V, 25


64 Is. 26, 20, sec. LXX


65 Dan. 12, 2


66 Is. 66, 24


67 Rom. 6, 19 >


68 II Cor. 4, 14


69 Act. 7


70 Exod. 4


71 Ier. 18


72 Luc. 10





Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License