34. Aperta sunt et sepulcra in Domini passione, quando sol
fugit, terra tremuit, et multa corpora Sanctorum surrexerunt, et visa sunt in
sancta civitate 73Quis est, inquit Isaias, qui
ascendit ex Edom: fulgida vestimenta eius ex Bosor, sic formosus in stola
candida 74Edom aut terrenus
interpretatur, aut cruentus. Bosor, aut caro, aut in
tribulatione. Paucis verbis totum resurrectionis mysterium demonstrat, id
est, et veritatem carnis et augmentum gloriae. Et est sensus: Quis est
iste qui ascendit de terra, ascendit de sanguine 75Cuius vestimenta iuxta prophetiam
Iacob, qui alligavit pullum suum ad vitem, et torcular calcavit solus, musto
rubentia sunt de Bosor, id est, de carne, sive tribulatione mundi 76ipse enim vicit mundum. Ideoque rubra
et fulgida sunt vestimenta eius; quia speciosus est forma prae filiis hominum 77et propter gloriam triumphantis in
stolam candidam commutata sunt; et tunc vere de Christi carne completum est: Quae
est ista quae ascendit dealbata, innitens super fratruelem suum? Et quod
in eodem libro scribitur: Fratruelis meus rubicundus et candidus 78Hunc imitantur, qui vestimenta sua non
coinquinaverunt cum mulieribus 79virgines enim permanserunt qui se
castraverunt propter regna coelorum. Itaque in albis erunt vestibus. Eo tempore
sententia Domini opere perfecta monstrabitur. Omne quod dedit mihi Pater,
non perdam ex eo quidquam, sed resuscitabo illud in novissimo die 80Totum videlicet hominem, quem totum
nascendo susceperat. Tunc ovis quae perierat, et in inferioribus oberrabat,
humeris Salvatoris tota portabitur: et quae peccatis languida fuit, clementia iudicis
sustentabitur 81Tunc videbunt illum qui compunxerunt,
qui clamaverunt: Crucifige, crucifige talem 82Tribus et tribus caedent pectora, ipsi et mulieres eorum. Illae
mulieres, quibus Dominus locutus est crucem portans: Filiae Ierusalem,
nolite flere super me, sed super vos flete, et super filios vestros 83Tunc Angelorum vaticinium complebitur, qui stupentibus
Apostolis sunt locuti: Viri Galilaei, quid statis stupentes in coelum. Hic Iesus qui a vobis assumptus est
in coelum, sic veniet, quemadmodum vidistis eum euntem in coelum 84Quale est autem, idcirco dicere Dominum post resurrectionem
quadraginta diebus comedisse cum Apostolis, ne phantasma putaretur; et hoc
ipsum quod comedit, in carne et in membris visus est, in phantasmate
confirmare? Aut verum est quod videbatur, aut falsum. Si verum est, ergo
vere comedit, et vere membra habuit. Si autem falsum, quomodo res falsas
ostendere voluit, ut resurrectionis veritatem probaret? Nemo enim falso verum
probat. Ergo, inquies, et nos post resurrectionem comesuri sumus? Nescio. Non
enim scriptum est: et tamen si quaeratur, non puto comesuros. Legi enim, non
esse regnum Dei cibum et potum, repromittens nobis quae oculus non vidit, nec
auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt 85Moyses et Elias quadraginta diebus
ieiunaverunt ac noctibus 86Hoc hominum natura non patitur, sed
quod homini impossibile est, Deo impossibile non est 87Sicut qui futura praedicit, non
interest utrum post decem annos, aut post centum futura pronuntiet, quia una
est scientia futurorum: sic qui quadraginta diebus potest ieiunare et vivere,
immo non potest ieiunare, sed vivit virtute Dei; et aeterno tempore poterit
absque esca et potu vivere. Quare
favum comedit Dominus? Ut resurrectionem probaret; non ut tuis faucibus mella
permitteret. Piscem in prunis assum petiit, ut dubitantes confirmaret
Apostolos, qui ad illum accedere non audebant, quod putarent se spiritum
videre, non corpus 88Archisynagogi filia suscitatur, et
cibum accipit: Lazarus quatriduanus mortuus resurgit, et prandens inducitur 89non quia apud inferos esuriebat, sed
quia difficultas operis, scrupulositatem fidei requirebat. Quomodo veras manus
et verum ostendit latus: ita vere comedit cum discipulis: vere ambulavit cum
Cleopha: vere lingua locutus est cum hominibus: vero accubitu discubuit in
coena: veris manibus cepit panem, benedixit, ac fregit, et porrigebat illis.
Quod autem ab oculis repente evanuit, virtus Dei est, non umbrae et phantasmatis.
Alioquin et ante resurrectionem, cum eduxissent eum de Nazareth, ut
praecipitarent de supercilio montis, transivit per medios, id est, elapsus est
de manibus eorum. Numquid iuxta Marcionem dicere possumus, quod ideo nativitas
eius in phantasmate fuerit, quia contra naturam qui tenebatur, elapsus est?
Quod Magis licet, hoc Domino non licet? Apollonius Tyaneus scribitur cum ante
Domitianum staret in consistorio, repente non comparuisse. Noli potentiam
Domini Magorum praestigiis adaequare, ut videatur fuisse quod non fuit, et
putetur comedisse sine dentibus, ambulasse sine pedibus, fregisse panem sine
manibus, locutus esse sine lingua, et latus monstrasse sine costis.
|